[go: up one dir, main page]

Eumenes II (natus anno 221 a.C.n.; mortuus anno 159 a.C.n.) fuit rex Pergami regia domo Attalidarum ortus.

Wikidata Eumenes II
Res apud Vicidata repertae:
Eumenes II: imago
Eumenes II: imago
Nativitas: 221 a.C.n.;
Obitus: 159 a.C.n.;

Familia

Genitores: Attalus I; Apollonis of Cyzicus
Coniunx: Stratonice of Pergamon
Proles: Aristonicus, Attalus III
Familia: Attalidae
Nummus Eumenis II

Eumenes II fuit filius maior Attali I regis.

Vim Galatarum repressit et regnum usque ad Taurum montem extendit. Foedere cum Romanis icto, qui Seleucidas ex Asia Minore depulerunt, hegemoniam in Asia Minore obtinuit. In acropoli aram illam notissimam, cuius reliquiae hodie Berolini in Museo Pergameno visuntur, aedificari iussisse videtur. Post mortem eius Attalus II Philadelphus ei successit.

Bibliographie

recensere
  • Stanley. M. Burstein (1980): The Aftermath of the Peace of Apamea. Rome and the Pontic War. In: American Journal of Ancient History 5, ISSN 0362-8914, p. 1–12.
  • Joachim Hopp (1977): Untersuchungen zur Geschichte der letzten Attaliden. Beck, Monaci, ISBN 3-406-04795-5 (Vestigia 25).
  • Hermann Bengtson (1975): Herrschergestalten des Hellenismus. Beck, Monaci 1975, ISBN 3-406-00733-3, p. 235–250.
  • Christian Habicht (1956): Über die Kriege zwischen Pergamon und Bithynien. In: Hermes, 84, p. 90–110.
  • Esther V. Hansen (1947): The Attalids of Pergamon. Cornell University Press, Ithaca NY, p. 67ss. (Cornell Studies in Classical Philology 29, ZDB 844700-7), (editio secunda revisa ac aucta ibidem anno 1971, ISBN 0-8014-0615-3).