[go: up one dir, main page]

Ernestus Kantorowicz (natus die 3 Maii 1895 in Posnania (Germanice Posen) tunc in Germania hodie in Polonia (Polonice Poznań) - obiit die 9 Septembris 1963 in Principitonia, Nova Caesarea) fuit illustris rerum gestarum scriptor Germanicus religionis Iudaicae.

Kantorowicz in Bello Orbis Terrarum I sua sponte pugnavit. Postea ab anno 1918 usque ad annum 1921 studuit philosophiae, historiae et oeconomiae in Berolino, Monaco et Heidelberg, ibi post annum 1922 historiam docuit.

 
Campus Universitatis Berkeley ubi Kantorowicz docuit

Anno 1939 propter vexationes Nazismi contra Iudaeos Kantorowicz in Civitates Foederatae Americae migravit, ubi in Berkeley (California) et post 1949 usque ad mortem Principitoniae apud Academiam studium superiorum (Institute for Advanced Study) docuit.

Aliqua opera

recensere

Illustrissimus inter opera eius est liber de Friderico II imperatore.

  • Kaiser Friedrich der Zweite. 1927 (Ergänzungsband „Quellen und Nachweise.“ Berolinum 1931)
  • Laudes regiae. A Study in Liturgical Acclamations and Medieval Ruler Worship. Berkeley/Angelopolis1946
  • The King's Two Bodies. A Study in Mediaeval Political Theology. Principitonia 1957 (dt.: Die zwei Körper des Königs. Eine Studie zur politischen Theologie des Mittelalters)


 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!