[go: up one dir, main page]

Enevold Brandt (natus Hagae die 7 Septembris 1738; mortuus ibidem die 28 Aprilis 1772) comes, administrator, et aulicus Danicus fuit.

Enevold Brandt

Regis Christiani VII insani consiliarius factus est, Ioanne Frederico Stuensee mediatore. Insuper cameras regias disponebat. Anno 1771 grafio atque consiliarius a secretis nominatus est. Struensee protectore deposito, capitis damnatus est propter regis vexationem.

Brand iuribus studuit et anno 1764 assessor in Tribunali supremo creatus est. Sed iam anno 1755 ad aulam vocatus erat, quod ambitui magis profuturus esset. Ibi autem adversarius et grafio Fredericus Gulielmus Conradus Holck eum offendit qui fecit litteras querulosas a Brandt datum iri. Rex, cui questus verba allata erant, exsilium iussit. Mox autem gratia regia erga Brand trenovata est. Mense Ianuario 1766 Brandt francomurarius in sodalitate in latomorum sodalitate, cui nomen Sancti Martini ad stellam polarem, declaratus est. Mense Iulio 1769 camerarius et iam paulo post rectioni Oldenburgensis allatus est. Una cum Struensee medico porro in officiis supremis circa regem agendis promotus est. Brandt, ex anno 1771 districus baro, Holck-Winterfeldt adversatorem dimisit. Felicitas parumper vanescebat, cum Struensee accusaretur. Sors medici etiam domino Brandt destinata est: uterque Kastellet in carceres missus et crimen laesae maiestatis accusatus est. Decollationes die 28 Aprilis Østerfælled in oppido perrectae sunt.

Bibliographia

recensere
  • Johannes Forchhammer: "Herlufholms Skoles Manuskriptsamling" apud: Indbydelsesskrift til de offentlige Afgangs- og Aarsprøver i Herlufholms lærde Skole i Juni og Juli 1891, Næstved, 1891. Cum biographia et epistulis.
  • Henning Rovsing Olsen: Døden i Festdragt, Holkenfeldt, 2008. Fabula Milesia historia fontibus bonis fulta.
  • Matthias Blazek: "Die Hinrichtung der Grafen Enevold Brandt und Johann Friedrich Struensee im Jahre 1772" In: Cellesche Zeitung, 25.6.2011
  • Bomann-Museum Celle (ed.): Struensee. Der Fall. Diffamierung und Sturz eines Reformers, Hanoverae 2011, p. 63
  • Stefan Winkle: Johann Friedrich Struensee. Arzt, Aufklärer und Staatsmann. Beitrag zur Kultur-, Medizin- und Seuchengeschichte der Aufklärungszeit, editio altera, G. Fischer, Stutgardiae 1989, ISBN 3-437-11262-7, p. 241

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Enevold Brandt spectant.