[go: up one dir, main page]

Egon Bahr (natus 18 Martii 1922 in oppido Treffurt (Thuringia; mortuus die 20 Augusti 2015 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Egon Bahr anno 1978

Familia, iuventus et munus

recensere

Familiae origo Silesia fuit, pater eius magister erat. Anno 1928 familia Torgaviam, anno 1938 Berolinum commigravit. Pater eius a Nazistis dimissus est, quod divortium facere cum uxore, cuius mater Iudaea erat, negaverat. Anno 1940 maturitatem adeptus est et studium musicae incipere voluit. Sed id a Nazistis propter maiores iudaicos vetitum est. Itaque tirocinium mercatoris fecit in societate armorum Rheinmetall-Borsig. Anno 1942 miles conscriptus est, sed anno 1944 propter aviam ex exercitu dimissus est et iterum in societate armorum laboravit. Post bellum finitum diurnarius variis actis diurnis laboravit atque annis 1950 - 1960 officium Bonnense stationis radiophonicae Berolinensis RIAS rexit. Anno 1959 legationi Theodiscae in Ghana laboravit, relationes ad acta diurna ordinavit. Post cursum honorum (vide infra) ab anno 1984 professor universitatis Hamburgi est. Bahr maritus est atque tres liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Bahr ab anno 1956 sodalis SPD est, annis 1960 - 1966 officium Berolini actorum diurnorum rexit. Anno 1966 legatus atque magistratus Officii Foederalis Rerum Externarum erat. Anno 1969 a Gulielmo Brandt (SPD) cancellario foederali secretarius statalis in Officio Cancellarii Foederalis factus est. Bahr tum de foederibus cum Unione Sovietica et Res publica Democratica Germanica agebat. Anno 1972 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus et Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum nominatus est. Cum Gulielmus Brandt 7 Maii 1974 a magistratibus se recedere coactus est, Bahr consilium ministrorum reliquit. Sed iam 7 Iulii a Helimuto Schmidt novo cancellario Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae nominatus est. 14 Decembris 1976 - post Dietam Foederalem denuo electam - non iam administer factus est sed secretarius generalis factionis suae electus est. Ad annum 1981 Bahr hoc officio fungebatur. Anno 1980 sodalis collegii ad arma reducenda factus est, cui Olavus Palme praeses ministrorum Sueciae praefuit. Ad usque annum 1990 legatus Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Egon Bahr spectant.
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Consilium ministrorum Schmidt I (16 Maii 1974 - 14 Decembris 1976)