[go: up one dir, main page]

Dominicus Strauss-Kahn est politicorum peritus Francicus, factionis socialisticae. Ab anno 1951 Agadir in urbe Maroci, sed ab 1960 in principatu Monoeci educatus est. Est alumnus Scholae Studiorum Commercialium Superiorum et Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis universitatumque Parisiensium VI et X, ubi doctoratum anno 1975 meruit. Ibidem professus est et apud universitatem Nanceiensem. Ab anno 1991 ad annum 1993 minister industriae et ab anno 1997 ad annum 1999 minister vectigalium et aerarii publici fuit, primis ministris Editha Cresson, Petro Bérégovoy et Leonillo Jospin.

Wikidata Dominicus Strauss-Kahn
Res apud Vicidata repertae:
Dominicus Strauss-Kahn: imago
Dominicus Strauss-Kahn: imago
Dominicus Strauss-Kahn: subscriptio
Dominicus Strauss-Kahn: subscriptio
Nativitas: 25 Aprilis 1949; Noviliacum ad Sequanam
Patria: Francia

Familia

Coniunx: Anne Sinclair
Proles: Vanessa Strauss-Kahn
Dominicus Strauss-Kahn (ad sinistram partem), Bertrandus Delanoë, Segolena Royal a Marie-Lan Nguyen mense Februario 2007 picti

Aerarium Monetarium Internationale rexit a die 1 Novembris 2007 ad diem 18 Maii 2011. Officium subito resignavit quia ad aeroportum Novi Eboraci comprehensus in iudicium adductus est quippe qui deversorii ministram vim temptaverit molestaveritque et libertate privaverit.

Bibliographia

recensere
Rectores Fundi monetarii internationalis
Ministri principales rectionis Francicae Leonilli Jospin 1997–2002 (praeside Iacobo Chirac)