[go: up one dir, main page]

Corpus Iuris Civilis (CIC sive CICiv, ut distinctius a Corpore Iuris Canonici distinguatur ) est compilatio Iuris Romani, quae annis 528-534 iussu imperatoris Iustiniani I facta primum anno 529 edita est, cuius secunda editio autem die 30 Decembris 533 promulgata ius ratum esse coepit.

CORPUS IURIS CIVILIS. Institutiones et Digestae. Gothofredus, 1583

Nomen Corpus Iuris Civilis non est Iustiniani temporis, sed ex opere Corpus Iuris Civilis anno 1583 a Dionysio Gothofredo (1549-1622) edito, quae est versio humanistica textuum Iustiniani.

Partes Corporis Iuris Civilis

recensere
  • Institutiones, liber de arte iuridica summa auctoritate instructus, quod ab ipso imperatore una cum Codice et Pandectis (Digestis) editus est, ut introductionem praeberet. Hae Institutiones in Gaii Institutionibus innituntur.
  • Pandectae sive Digesta, 533/534, compilatio iuris validi.
  • Codex Iustinianus, compilatio edictorum Caesarum a saeculo secundo.
  • Novellae, post 534. Leges imperiales post annum 534 promulgatae (plerumque lingua Graeca scriptae).

Nexus interni

Nexus externus

recensere
 
Libra

Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes!