[go: up one dir, main page]

Carola Brontë, cum sororibus Aemilia et Anna, fuit scriptrix Anglica. Pseudonymum operibus suis nonnullis praefixit masculinum Currer Bell.

Wikidata Carola Brontë
Res apud Vicidata repertae:
Carola Brontë: imago
Carola Brontë: imago
Carola Brontë: subscriptio
Carola Brontë: subscriptio
Nativitas: 21 Aprilis 1816; Thornton
Obitus: 31 Martii 1855; Haworth
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Patrick Brontë; Maria Branwell
Coniunx: Arthur Bell Nicholls
Familia: Familia Brontë

Memoria

Sepultura: St Michael and All Angels' Church, Haworth
Sorores Brontë, Haworth Parsonage

Filia praedicatoris ardentis partim annis inter 1824 et 1825 Cowans Brigde prope Ledesiam erudita est. Aetate annorum tredecim fabulas atque poemata concinnavit. Annis inter 1831 et 1832 in Institutum Roe Head apud Heckmondwike Isuriae frequentavit, in quo annis inter 1835 et 1838 ipse instruebat. Cum annis inter 1839 et 1841 educatricis privatae muneris functa esset, Bruxellis annis inter 1842 et 1844 linguam Anglicam docebat.

Viribus paedagogicis destituta et fastidio affecta una cum sororibus Aemilia et Anna scriptrix professionalis facta est: inter eas eminebat, quae sibi nomen Currer Bell dedit. Soror Aemilia autem appellabatur Ellis Bell et Anna Acton Bell. Communiter opus »Poems« anno 1846 ediderunt. Mythistoria eius prima praetitulata »Jane Eyre« (1847), ubi de eius adulescentia agitur, et acritudine et animis optime descriptis et vitarum misericordia omnes excitavit. Multas in linguas conversa ubique avide legebatur et etiam dramatice convertebatur: pro scaenis Germanicis eam tractavit Carlotta Birch-Pfeiffer sub titulo »Die Waise von Lowood«.

Postquam uno anno ambabus sororibus privata est, fabulam Romanensem secundam pepigit, »Shirley« (1849), cui iure maxime plausum est. Lingua etiam volubiliore et magis diversa vitam provincialem et operariorum sortem tempore Obsidionis continentalis enarravit. Desiderium culturae in hominibus neque temporibus difficillimis exstingui posse ostendit. Tunc statim nomen verum suum ante omnes denudavit. Postea fabulas Milesias sororum edidit una cum florilegio pugillarum atque narratiuncularum: »Wuthering heights and Agnes Gray, etc.«, anno 1850 et tribus in tomis.

Mythistoria tertia autem cum titulo »Villette« (1852), quae dies Bruxellenses considerabat atque examinabat, minus bene evenit.

A pueritia salute infirma adhuc anno 1854 Arthuro Bell Nicholls, praedicatori patrio auxiliari, nupsit; paulo post autem naturae concessit. Post mortem novella eius prima edita est cui titulus »The Professor« (1857). In Anglia in discipulis sic dictae scholae Gulielmi Thackeray numeratur, quem semper valde venerabatur.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolam Brontë spectant.