[go: up one dir, main page]

Cancri tropicus vel Tropicus Cancri vel fortasse Circulus Solstitialis circulus parallelus in Hemisphaerio Septentrionali Telluris est. Tropicus 23 gradus 26 minutas 22 secundas a linea aequinoctiali ad partem septentrionalem spectat. Circulus diversas ob causas semper paulum movetur. Nunc exempli gratia ad australem partem versus movetur 15 metris per annum. Quia Tropicus Capricorni idem facit ad septentrionalem versus zona tropica his temporibus diminuitur.

Haec commentatio nondum stipula est.

Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:

  • Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
  • Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
  • Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
  • Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus interviciales absunt}})
  • Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.
Circuli paralleli cum circulis tropicis

Loci inter tropicum cancri et Tropicum Capricorni in regione tropica patent. His in locis bis in anno meridie Sol directe a perpendiculo ad terrae superficiem lucet. In ipso tropico id semel in anno fit scilicet solstitio mensis Iunii. In regionibus ad septentriones versus inter Polum Septentrionalem et Tropicum Cancri, Sol numquam directe ad terrae superficiem lucet.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cancri tropicum spectant.