[go: up one dir, main page]

Vide etiam paginam fere homonymam: Bubastis.

Būbastis[1] (-is, f.) (Aegyptie Bɜśt.t, prius fortasse /p’uˈʀastʰVtʰ/ dein /uˈβastʰǝ/) in religione Aegyptia est dea solaris et fecunditatis, quae gravidas mulieres tuebatur. Nonnulli eam habent esse iterationem Sachmis. Cultus eius fontem praecipuum habebat in urbe eiusdem nominis, Bubastis. Itaque mortuae feles medicatae et conditae ibi sepeliebantur ː nam dicta Herodoti archaeologi confirmare potuerunt. Bubastis erat uxor Phthae, ex quo mater erat dei Miysis. A tempore Hellenistico Bubastim esse filiam Isidis et Osiridis vulgo existimabant. Felis capite depingebatur ː quod animal sacrum eius erat. A Graecis Artemidi adsimulabatur[2] quae parturientium feminarum et ferarum apud eos patrona erat.

Bubastidis imagines aenei, Aevo Serotino Aegypti ficti.
Bubastis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
W2t
t
Translitteratio Bɜst.t
  1. Ovidii Metamorphoseon 9.690–695: "Cum qua latrator Anubis / sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, / quique premit vocem digitoque silentia suadet, / sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris / plenaque somniferis serpens peregrina venenis."
  2. Herodotus, Euterpe 59 et 67 et 137-138 et 156.