[go: up one dir, main page]

Bellum Centum Annorum[1][2][3][4] (Francice: Guerre de Cent Ans ; Anglice: Hundred Years' War)[5] fuit series disiunctorum bellorum quae ab 1337 ad 1453 inter duas domus regias quae regnum Franciae sibi vindicabant gesta sunt.

Evolutio Belli Centum Annorum. Terrae Francicae flavae; Anglice cinereae; Burgundianae atrocinereae.
Francia et pars Angliae ab anno 1429 usque ad annum 1453.

Ante facta

recensere

Reges Angliae a saeculo duodecimo Aquitaniae duces erant et ipso facto regibus Franciae infeodati. Quam ob rem discidia et discordia inter reges Angliae Franciaeque saepe ortae sunt. Anno 1337, rex Philippus VI Franciae, regem Eduardum III Angliae feloniae accusans, Aquitaniam publicavit. Quare Eduardus, ut nepos regis Franciae Philippi Pulchri, Philippi VI patrui, ius suum regni Franciae maius appetendi repetiit, annoque 1340 se Franciae Angliaeque regem pronuntiavit.

 
Tabula Franciae post bellum.

Historia

recensere

Anno 1346, Anglicae copiae e navibus in Normanniam eductae sunt, quam invaserunt et vastaverunt. Graviter manum Francorum Creciaci die 26 Augusti profligaverunt et insequenti anno Calesium oppugnaverunt et ceperunt. Peste nigra ambo regna adflictante, bellum usque ad annum 1356 interruptum est.

Eduardi III filius, Eduardus de Woodstock nuncupatus, classem in Burdigalam appulit et procedere per Aquitaniam coepit, pagos plurimos exurens. Rex Ioannes II, in eum copias duxit, quae ad Pictavium die 19 Septembris 1356 victae sunt. Rege ipso capto unacum Philippo filio eius, qui obsides in Anglia ad annum 1360 manserunt, Francia, etsi Delphinus Carolus annis 1358 et 1359 novam cladem vitavit, tamen per instrumentum pacis Bretignacensis anno 1360 Aquitaniam, multas provincias ad illam contingentem Calesiumque Eduardo III tradere coacta est.

Insequentibus annis, Francia terras amissas recepere coepit. Carolus, ob patris mortem rex Carolus V factus, regium aerarium restituit, exercitum novum creavit et foedera cum omnibus Angliae hostibus icit. Bello anno 1369 renovato, maximam provinciarum amissarum partem gradatim recepit.

A morte Caroli V ad annum 1415, pax inter Franciam Angliamque mansit quia utraque a bellis internis debilitata erat. Rege Carolo VI amente et propterea regnandi inapto, factio Francica cui dux Burgundiae praefuit ad profligendam Delphini factionem auxilium regis Henrici V petivit. Ille, se Franciae rex declarans, Normanniam invasit.

Copias Francicas ad Asincurtem die 25 Octobris 1415, festo Sanctorum Crispini et Crispiniani, vicit. Haec nova clades discordiam inter factiones Francicas sic auxit ut dux Burgundiae Ioannes Sine Pavore a Delphini Caroli sectatoribus anno 1419 interfectus esset. Itaque Henricus V, qui Lutetiam minebat, per instrumentum pacis Trecensis anno 1420 rector Franciae et Carolo VI heres a Philippo Bono, duce Burgundiae, et a regina Isabella notus est et filiam Caroli VI in matrimonium duxit.

Henricus V tamen obiit cum Carolus VI adhuc vivus esset. Quam ob rem novus Angliae rex Henricus VI, qui infans erat, coronari statim non potuit et patruus suus, Ioannes dux Bedfordiensis, rector utriusque regni et dux copiarum Anglicarum factus est. Qui, etiamsi copiis Delphini Caroli sociorumque Scotorum multifariam superans, partem Franciae in qua Henricum V iura ad potestatem habuisse negabatur subiungere nequivit. Cum pars illa in ripa Ligeris ad meridiem spectante esset, Anglicis fluvium transiendum erat. Quapropter anno 1428 Aurelianum ubi pontes erant, oppugnare coeperunt.

Urbs tamen ab Ioanna de Arc, quae Delphino ut Aurelianenses obsessos adjuveret suaserat, anno insequenti liberata est. Anglicis multifariam victis, Delphinus in Durocortoro die 17 Iulii 1429 more maiorum coronari potuit et propterea rex Carolus VII a pluribus habitus est. Etsi Ioanna a factione Burgundica capta est et Anglicis tradita, fortuna bellica sic Carolo VII tum favit ut dux Burgundiae, causam Anglicam deserens, anno 1435 cum eo foedus fecisset. Lutetia et magna Normanniae parte recuperatis, Anglici saepissime superati sunt et gradatim in Aquitaniam segregati sunt.

Anno 1453 ultimum proelium ad Castellionem, post quod Anglia Aquitaniam amisit, belli finem attulit nullis terris Francicis nisi Calesio in manibus Anglicis manentibus.

Maiora proelia

recensere
 
Proelium ad Creciacum anno 1346.

Clarissimi belli homines

recensere
Anglia
Eduardus III rex 1327–1377 filius Eduardi II
Ricardus II rex 1377–1399 nepos Eduardi III
Henricus IV rex 1399–1413 nepos Eduardi III
Henricus V rex 1413–1422 filius Henrici IV
Henricus VI rex 1422–1461 filius Henrici V
Eduardus de Woodstock 1330–1376 filius Eduardi III
Ioannes Gandavensis (dux Lancastriae) 1340–1399 filius Eduardi III
Ioannes (dux Bedfordiae) 1389–1435 filius Henrici IV
Henricus (dux Lancastriae) 1306–1361 Eques
Ioannes Talbot (I comes Salopiae) 1384–1453 Eques
Ricardus Plantagenista (dux Eboraci) 1411–1460 Eques
Ioannes Fastolf 1378?–1459 Eques
Francia
Philippus VI rex 1328–1350
Ioannes II rex 1350–1364 filius Philippi VI
Carolus V rex 1364–1380 filius Ioannis II
Ludovicus I (dux Andegavensis) 1380–1382 filius Ioannis II
Carolus VI rex 1380–1422 filius Caroli V
Carolus Aurelianensis 1394-1465 nepos Caroli V et poeta
Carolus VII rex 1422–1461 filius Caroli VI
Ioanna de Arc 1412–1431 Miles, sancta
Ioannes de Dunois 1403–1468 Eques
Egidius de Rais 1404–1440 Eques
Bertrandus Guesclinus 1320–1380 Eques
Ioannes Bureau 13??–1463 Eques
La Hire 1390–1443 Eques
Philippus Animosus, Dux Burgundiae 1363–1404 filius Ioannis II Regis Franciae
Ioannes Impavidus, Dux Burgundiae 1404–1419 filius Philippi Animosi
Philippus Bonus, Dux Burgundiae 1419–1467 filius Ioannis Impavidi

Aliud nomen

recensere

Alterum Centum Annorum Bellum est nomen a nonnullis historicis datum ad paene continuam certaminum seriem inter Britanniam et Franciam ab 1688 ad 1815 gestorum, quae in Bello Coalitionis Augustanae Vindelicorum coepit et per Proelium Waterlooense finivit.

Nexus interni

  1. Alexander a Sancto Ioanne de Cruce Carmelita Excalceato: "ut potius bellum centum annorum Italiam involvant," Claudii Fleurii Abbatis Historaq Ecclesiastica a R. P. Alexandro a S. Joanne de Cruce Carmelita Excalceato ex Provincia Bavarica, olim S. Theologiae ac SS. Canonum Lectore Continuata, vol. 35, tomus 59 (Augustae Vindelicorum: Officinae Librariae Josephi Volff, 1778), p. 227.
  2. Ioannes Paulus Bauer, De Edicto Namnetensi: "Inde oritur lex fundamentalis regni quae in bello centum annorum inter Anglos et Francogallos et iterum in fine saeculi 16i summi ponderis erat."
  3. Ernest Denis: "postquam atroci bello Centum Annorum finis impositus est" (1878), p. 6.
  4. Leo Latinus (Nicolaus Gross): "In Bello Centum Annorum, quod gestum est inter Francogallos et Anglos," Ephemeris, 30 Martii 2013.
  5. Iacobus Meyer anno 1561 scripsit: "Bellum Anglicum exordium habuit quod omnium longissimum atque atrocissimum fuit, quodque per interualla centesimum excessit annum."

Bibliographia

recensere
  • Allmand, Christopher T. The Hundred Years War: England and France at War c. 1300–1450. Cantabrigiae.
  • Contamine, Philippe. 1977. La Guerre de cent ans. Ed 3a. Lutetiae.
  • Curry, Anne. The Hundred Years War. Basingstoke.
  • Favier, Jean. 1981. La Guerre de cent ans. Lutetiae.
  • Sumption, Jonathan. 1990. Vol. 1: Trial by Battle. The Hundred Years War, 1. Londinii.
  • Sumption, Jonathan. 1999. Trial by Fire. The Hundred Years War, 2. Londinii.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Centum Annorum spectant.