[go: up one dir, main page]

Aulus Cremutius Cordus (natus die ignoto – mortem sibi conscivit anno 25) fuit rerum gestarum scriptor tempore Augusti Tiberiique.

Opera eius, quae de bellis civilibus tractabant, hodie amissa sunt et per paucissima tantum fragmenta nota. Tacitus autem enarrat anno 25 Lucium Aelium Seianum praefectum praetorianum Aulum Cremutium Cordum ad mortem voluntariam compulisse, dum incerta de causa ei iratus, specie tamen quia Brutum et Cassium in scriptis laudavisset, 'ultimos Romanorum' eos appellans, maiestatis eum insimulat. Mortui Cremutii Cordi libri tum quidem igni consumpti sunt[1] ubicumque reperiri potuerunt, sed a filia Marcia (cui Seneca consolationem dicavit) occultati[2], Caligula imperante in lucem rursus prodiere atque in sese omnium animos converterunt ob damnationem ipsam.

  1. Taciti Annales, 4, 34sqq.
  2. Ad Marciam 3-4

Lege etiam

recensere
  • Sailor, Dylan. 2008. Writing and Empire in Tacitus. Cantabrigiae. Praecipue pp 250ff.
  • Arminius Tränkle. 1980. 'Zu Cemutius Cordus fr. 4 Peter', MH 1980(37) : 231-241. Hic legere potes

Nexus externus

recensere


 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!