[go: up one dir, main page]

Ardesia[1] vel sclata[2] est lapis metamorphosicus granorum subtilium qui in tenues laminas finditur. Ex ea fiunt scandulae quibus aedium tecta operiuntur et tabulae scriptoriae.

Fragmen ardesiae
Tectum ardesiacum
Tabula scriptoria ardesiaca

De vocabulo

recensere

Vocabulum antiquum Latinum hoc significans abest. Du Cange haec de ardesia scripsit:

Mirum, Ardesias incognitas fuisse veteribus, quae hodie passim habentur. Refert enim Plinius lib. 16. cap. 10. Romanos usos scandulis, seu ligneis assulis et sectilibus asserculis. Nostri, inquit Philander ad Vitruvii lib. 1. cap. 1,

utuntur caeruleis in nigro sectilibus laminis crustisve. Is lapis serra dentata, ut lignum secatur, assulatimque frangitur, non ut caeteri in caementa, Ardesiam vocamus credo ab ardendo, quod e tectis ad solis radios veluti flammas iaculetur.[3]
  1. Etiam ardesius lapis, ardosia. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre. Vide etiam commentarium de vocabulis apud Smith et Hall.
  2. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre; Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "sclata"
  3. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre

Bibliographia

recensere
  • Allaby, Michael. "Slate". In A Dictionary of Geology and Earth Sciences. Oxoniae: Oxford University Press, 2020.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad ardesiam spectant.