Antoninianus
Antoninianus[1] fuit nummus Romanus ab anno 215 usque ad annum 274 cusus,[2] qui duos denarios valebat. Nomen abs Caracalla imperatore duxit, qui eum creavit: nam Severi sese ab Antoninis ortos praetendebant (quod alioqui falsum erat), quia Antoninus Pius optimus imperator habebatur. Itaque Caracalla Antoninus semper in nummis suis nuncupatur.
Historia
recensereIneunte tertio saeculo, res nummaria Romana difficultates experiebatur ob penuriam argenti (metalla Hispanica exhausta erant) et crescentia expensa. Iam a medio saeculo secundo pars argenti in denario imminuebatur, nec tunc dimidiam partem superabat (reliquum ex aere miscellaneo erat). Pondus quoque levius fiebat. Obviam ire vilitati monetae temptavit Caracalla dum novum "argenteum" nummum instituit, qui duos denarios quidem valeat sed dimidio tantum gravior sit (circiter 5g pendebat). Ita fiscus lucrum faciebat quod pars argenti eadem atque in denario manebat. In quo nummo antoniniano vocato caput imperatoris coronam radiatam gerit, ut in dupondio. Hoc modo primo visu significari potuit ita antoninianium duplum denarium valere, ut dupondium duplum assem. Nam et in asse et in denario caput Augusti laureatum erat. Nec tamen effecit quod sibi proposuerat: post aliquot annos (iam 219) emissiones antoninianorum intermissae sunt et denarius praecipuus nummus argenteus mansit.
Anno 238, Pupienus, Balbinus, et Gordianus III imperatores principem locum antoniniano dederunt atque ingentem numerum percusserunt; post aliquot annos (circa 250) Traianus Decius edixit veteres denarios conflandos esse, ut ex eis antoniniani fierent. Nec fortuna tamen antoninianum iuvit: mox imperium Romanum tanta discrimina subiit ut paene in partes dissiliret. Pretia in infinitum inflabantur; fiscus sine opibus erat. Tum pondus antoniniani vehementer decrevit et pars argenti in eo paene nulla erat. Ita vilis erat ut paene solus in usu mansit dum ceteri nummi conflantur. Praeterea multae imitationes in provinciis dissidentibus percussae sunt, quas imperator Romae regnans falsam monetam esse censebat.
Anno 274, Aurelianus imperator nummum leviorem quidem quam antoninianum Caracallae vel Heliogabali, graviorem tamen recentioribus antoninianis (circiter 4g = 1/84 librae Romanae) emisit, cuius vicesima pars argenti erat: verisimile est hunc nummum duplum antoninianum valuisse[3]. Cetera simillimus erat antoniniani: quapropter, ut hodie plerumque hic nummus "aurelianus" appellatur, ita veteres numismatistae eum adhuc antoninianum vocare solebant. Aurelianus et ipse mox degeneravit atque omnino periit cum tetrarchae rem nummariam Romanam anno 294 funditus reformaverunt.
Antoninianus fuit moneta Romana ordinaria tertio saeculo: itaque in eo discrimina et pericula imperii Romani illius temporis manifesta deprehenduntur.
Fontes
recensere- Claudius Brenot et alii, Aspects d'histoire économique et monétaire de Marc Aurèle à Constantin (161-337)., Sedes, 1999. (francogallice)
Notae
recensere- ↑ Adiectiva forma primum fuit, sc. Antoninianus nummus. Postea velut nomen factum est, quod idem in ceteris nummis evenit.
- ↑ Vel 294 si nummum Aureliani quatuor denarios valentem etiam antoninum vocas.
- ↑ Jean Lafaurie, "Réformes monétaires d'Aurélien et de Dioclétien", Revue Numismatique, 1975: 73-138 et "La réforme monétaire d'Aurélien", Bulletin de la Société nationale des Antiquaires de France, 1976: 28-29.
Plura legere si cupis
recensere- Guillaume Blanchet, Pierre-Marie Guihard, Cendrine Folton, Eric Hug. "Les productions monétaires antiques : approches techniques de deux antoniniens des années 260 apr. J.-C.", Bulletin de la Société française de numismatique, 2022: 366-371
- Colin P. Elliott, "The Acceptance and Value of Roman Silver Coinage in the Second and Third Centuries AD", The Numismatic Chronicle, 2014: 129-152
- P. Le Gentilhomme, "Variations du titre de l'antoninianus au IIIe siècle", Revue Numismatique, 1962: 141-166
- Alfred Wassink, "Inflation and Financial Policy under the Roman Empire to the Price Edict of 301 A.D.", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1991: 465-493