Antonius Tajani
Antonius Tajani (Italice Antonio Tajani, natus Romae die 4 Augusti 1953) est diurnarius et politicus Italicus factionis politica Populi Libertatis et fuit ab die 17 Ianuarii 2017 usque ad diem 3 Iulii 2019 Parlamenti Europaei praeses.
Eruditio et munus
recensereTajani apud universitatem Studium Urbis Romae iurisprudentiae studebat. Anno 1974/1975 miles in exercitu Italiano militavit. Postea diurnarius operam dedit.
Cursus honorum
recensereAnno 1994 cum aliis factionem "Forza Italia" condidit. Annis 1994 - 2008 primo legatus ad Parlamentum Europaeum fuit. Ab anno 2001 consiliarius urbis Romae est. De anno 2008 usque ad annum 2014 Tajani sodalis Commissionis Europaeae erat. Tum iterum ad Parlamentum Europaeum electus est. Mense Ianuario successor Martini Schulz praeses parlamenti electus est[1].
Familia
recensereTaviani uxorem duxit atque duos liberos habet.
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensere- Situs interretiales Commissionis Europaeae (Italice)
- VoteWatch.eu: (Anglice)
- Pagina de Tajani in situ interretiali Parlamenti Europaei (Italice)
Simona Veil 1979 • Petrus Dankert 1982 • Petrus Pflimlin 1984 • Henricus Plumb 1987 • Henricus Barón Crespo cum Egon Klepsch 1989 • Nicolaus Hänsch 1992 • Iosephus Maria Gil-Robles 1994 • Nicola Fontaine 1999 • Patricius Cox 2002 • Iosephus Borrell 2004 • Iohannes Gerardus Pöttering 2007 • Georgius Buzek 2009 • Martinus Schulz 2012 • Antonius Tajani 2017 • David Sassoli 2019 • Roberta Metsola 2022 | |