[go: up one dir, main page]

Aaron Burr (Novarci Novae Caesareae, 6 Februarii 1756Port Richmond Insulae Staten, 14 Septembris 1836) fuit vir publicus, Novi Eboraci senator (1791–1797), et ab anno 1800 usque ad annum 1804, tertius Praeses Vicarius Civitatum Foederatarum Americae, Thoma Jefferson praesidente.

Aaron Burr, advocatus, ductor militaris et homo politicus Americanus

Burr studiis iurisprudentiae terminatis anno 1775 stipendia merere coepit et apud Quebecum pugnavit. In proelio prope Monmouth Novae Caesareae die 28 Iunii 1778 vel ipse manipulum duxit. Sanitate deficiente anno 1778 copias deserens ex anno 1783 causidicus Neoeboraci fuit. Unum annum post in Curiam legisationis electus anno 1791 senator foederalis et anno 1801 praesidens vicarius creatus est.

Aere alieno submersus et a plebe diffamatus occidentes plagas petivit ubi viros animosos circa se gregans incepta sua magna exsequi voluit. Namque ei in animo erat fundatio civitatis independentis aut imperii in Mexico: quibus rebus audaciosis conficiendis asseclas aptos alloquitur et penum conflavit in insula quadam in Ohio. Jefferson autem ipse die 27 Novembris 1806 proclamationem contra consilia talia edidit quo facto sectatores dispersi sunt: Burr autem sub custodiam missus denique argutione aegrotante mitti debuit. Anno 1808 in Angliam iit et casse potestatibus Europaeis persuadebat de imperio Mexicano condendo. Anno 1812 in Bostoniam revenit et advocati munere refunctus est. Quando annos LXXVII habuit viduam satoris divitis Domincopolitani in matrimonium duxit divortio mox insequente. Burr naturae concessit in paupertate vivens.

Bibliographia

recensere
  • Thomas Abernathy: The Burr Conspiracy. Oxford University Press, Neoeboraci 1954.
  • Francis F. Beirne: Shout Treason: The Trial of Aaron Burr. Hastings, Neoeboraci 1959.
  • Matthew L. Davis: Memoirs of Aaron Burr. With Miscellaneous Selections from his Correspondence. Harper & Brothers, Neoeboraci 1837. (Digitalisat: Tomus I; Tomus II)
  • Thomas Fleming: Duel. Alexander Hamilton, Aaron Burr, and the Future of America. Basic Books, Neoeboraci 1999.
  • Marie B. Hecht und Herbert S. Parmet: Aaron Burr: Portrait of an Ambitious Man. Macmillan, Neoeboraci 1967.
  • Peter Charles Hoffer: The Treason Trials of Aaron Burr. University of Kansas Press, Lawrence 2008, ISBN 978-0-7006-1591-9.
  • Nancy Isenberg: Fallen Founder. The Life of Aaron Burr. Viking, Neoeboraci 2007, ISBN 978-0-670-06352-9.
  • Roger G. Kennedy: Burr, Hamilton, and Jefferson: A Study in Character. Oxford University Press, Neoeboraci 2000, ISBN 0-19-514055-9.
  • James E. Lewis Jr.: The Burr Conspiracy: Uncovering The Story of an Early American Crisis. Princeton University Press, Princeton NJ 2017, ISBN 978-0-691-17716-8.
  • Buckner F. Melton: Aaron Burr: Conspiracy to Treason. John Wiley and Sons, Neoeboraci 2001.
  • R. Kent Newmyer: The Treason Trial of Aaron Burr: Law, Politics, and the Character Wars of the New Nation. Cambridge University Press, Cantabrigiae 2012, ISBN 978-1-107-02218-8.
  • Charles J. Nolan: Aaron Burr and the American Literary Imagination. Greenwood Press, Westport 1980.* Arnold A. Rogow: A Fatal Friendship: Alexander Hamilton and Aaron Burr. Hill and Wang, Neoeboraci 1998.
  • Nathan Schachner: Aaron Burr: A Biography. A.S. Barnes, Neoeboraci 1961.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aaron Burr spectant.