Vadstenium
Appearance
Vadstenium[1] (Suecice Vadstena) est oppidum Sueciae in provincia Ostrogothia situm, ad ripam occidentalem Lacus Veteris. Antiquitate et sanctitate notum, Vadstenium praecipue celebratur ob monasterium quod Birgitta Suecica saeculo XIV condidit. Circiter 5700 incolae anno 2020 regionem urbanam Vadstenii habitabant secundum Curiam Statisticam Sueciae (Statistiska Centralbyrån).[2] Oppidum viis duabus iungitur: via nationali 50 et via provinciali 206.
Clari homines
[recensere | fontem recensere]- Gustavus Bengtsson, compositor
- Örjan Martinsson, pedilusor
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Graesse, ORBIS LATINUS ORBIS LATINUS - Letter V apud www.columbia.edu
- ↑ Census urbanus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Vadstenium spectant. |