[go: up one dir, main page]

Jump to content

Thomas Hobbius

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Thomas Hobbius
Res apud Vicidata repertae:
Thomas Hobbius: imago
Thomas Hobbius: imago
Thomas Hobbius: subscriptio
Thomas Hobbius: subscriptio
Nativitas: 5 Aprilis 1588; Westport
Obitus: 4 Decembris 1679; Hardwick Hall
Patria: Anglia

Memoria

Sepultura: Church of St John the Baptist, Ault Hucknall

Thomas Hobbius[1] Malmesburiensis, vel Thomas Hobbes[2][3] (iuxta Malmesburiam 5 Aprilis 1588 natus; mortuus in Hardwick Hall Angliae, 4 Decembris 1679), fuit philosophus Anglicus et propugnator materialismi, qui omnia in motu materiaque consistere credebat. Dualismum Cartesianum denegans, animam hominis dixit mortalem esse. Doctrinis neoaristotelicis Galilaeum et Gassendum praetulit, sed sine dubio id quod de philosophia politica disseruit maximam sui famam posteritati reliquit. Inter libros quos scripsit Leviathan[4] (1651) de monarchia absoluta maxime innotuit.

Thomas Hobbius in paroecia Westportensi comitatus Wiltoniensis haud procul a Malmesburia natus est die 5 Aprilis 1588. Pater, etiam Thomas appellatus, pastor vicarius paroeciae Westportensis, vir rudis et illiteratus fuit. Accidit enim quondam, ut pater cum collega ante aedes ecclesiae quondam alapis et pugnis rixatus in fugam se daret neque umquam reverteretur. De matre ignoramus, sed tutelam puero praebuit Franciscus patruus, qui negotiis prosperitatem sibi consecutus erat.

Iam quadrimus Thomas legere et scribere nec non numerare sciebat. Octo annos natus ludum grammaticum frequentare coepit, in quo linguas classicas didicit. Quattuordecim annos natus in Universitatem Oxoniensem ascriptus, linguae Latinae et Graecae studuit ac doctrinam neoaristotelicam degustavit, haud magno ardore quamquam logicis excellebat.

Gradum Baccalaurei Artium anno 1608 assecutus, amanuensis et tutor apud familiam Cavendish collocatus est in Hardwick Hall, perque totam vitam, paucis exceptis annis intermissis, cum serie illa comitum Devoniae alius alio succedentium familiaritate coniunctus est. Quae familiaritas effecit, ut maximam ei bibliothecam privatam sibi parare, peregrinationes facere, homines auctoritate graves cognoscere liceret.

Peregrinationum tutor

[recensere | fontem recensere]

Anno 1610 primam peregrinationem suscepit una cum Gulielmo Cavendish (1590–1628), filio patroni (et qui patre mortuo anno 1626 comes secundus Devoniae creatus est). De hoc itinere paene nihil certi scimus, sed constat peregrinatores Venetiam pervenisse, nam tum temporis nemo iuvenum peregrinatorum Anglicorum vix facere potuit, quin Serenissimam rem publicam Venetam proficiscerentur. Venetiae Cavendish et Hobbius Fulgentium Micantium, amanuensem Pauli Sarpii, adierunt. Micantius et opera Francisci Baconis Italiane edenda procurabat. Haec salutatio maximi momenti fuit, nam Cavendish alacre commercium litterarum cum Micantio iniit. Itaque Hobbius, qui litteras Italiane scriptas Anglice rescribebat, didicit, quid de re publica regenda cogitaret Paulus Sarpius (1552–1623), frater Ordinis Servorum Mariae, consiliator Rei publicae Venetae, homo doctissimus, qui destinatus imperio papae adversabatur. Hoc itinere Hobbius persuasus esse videtur, ut consilium philosophandi abiceret seque studiis auctorum Graecorum et Latinorum daret. Sequitur silentium duodeviginti fere annorum, donec anno 1628 Thucydidis Bellum Peloponnesiacum a se Anglice redditum publici iuris fecit. Quo facto non solum id egit, ut litteris classicis faveret, sed etiam, ut democratiam monarchia inferiorem esse probaret. Nam Thucydides putabat notitiam temporum praeteritorum utilem esse, si quis velit exempla prudenter agendi concipere. Itaque Hobbius dixit Thucydidem hominibus inter tumultus civiles laborantibus memorare antiquos democratiam parvi existimasse.

Eodem anno, Gulielmus Cavendish peste confectus obiit, et Hobbius a vidua demotus est. Anno autem proximo, mandatu Gervasii Clifton (1587–1666), baronetti de Clifton Hall, peregrinationem suscepit cum filio huius tutor faciendam. Per Lutetiam et Lugdunum iter fecerunt Venetiam petentes, sed bello de successione Mantuae inter Hispanos et Francos annis 1629 et 1630 gesto impediti in Genavam pervenerunt, unde Hobbius per litteras ad Gervasium Clifton missas de vicibus itineris narravit. Inde iter ad Aurelianum direxerunt ibique aliquamdiu manserunt.

Exeunte anno 1630 in patriam rediit, at non ad Gervasium Clifton, sed ad familiam Cavendish, ut tutor fieret Gulielmi Cavendish (1617–1684), filii illius Gulielmi, cuius tutor antea fuerat. Ab anno fere 1628, aliquot res ita confluxerunt, ut Hobbius ad scientiam et philosophiam converteretur. Fertur in quadam bibliotheca Euclidis Elementa fortuito inspexisse et statim geometriam adamavisse propter concinnitatem demonstrationum. Praeterea post reditum suum cognovit Gulielmum Cavendish (1592–1676), comitem Novi Castelli super Tinam, fratrem patruelem illius Gulielmi Cavendish cui primo tutor fuerat. Comes ille Novocastrensis artium liberalium studiosissimus musicos, poetas, philosophos, histriones, scriptores in circulum suum invitabat. In illum circulum etiam Hobbius venit. In hac societate licuit Hobbio Galilaei Dialogum anno 1532 editum legere et ceterum de permultis rebus ad artes et scientias pertinentibus disceptare. Itaque, cum deinde anno 1634 cum iuniore illo Gulielmo Cavendish peregrinationem suam tertiam suscepit, litteras commendaticias a patrono Novocastrensi datas secum portavit, quibus faciliorem haberet aditum ad philosophos et physicos continentis illustrissimos. Anno 1636 Galilaeum visitavit, qui tunc in villam suam Il Gioiello ('gemma') appellatam se receperat haud procul a Florentia, in clivo occidentali Arcis Veteris (Italice Arcetri) sitam. Eodem anno et cum Marino Mersenno (1588–1648), fratre Ordinis Minimorum, mathematico philosophoque Francico, familiaritate coninctus est, qui illis temporibus Euclidis Elementa et alia opera ediderat (1626), et Galilaei Dialogum Francogallice reddiderat (1634).

Mersennus videtur novae philosophiae molitor fuisse, qui tenaciter scepticis prioris aetatis renuntiavit. Nam Michael de Montaigne (1533–1592) aliique sceptici Renascentiae, heredes Pyrrhoneorum, infitias ierant hominibus certum sciendi facultatem esse. Itaque circulus Mersenni officinam quandam praebebat eis, quibus et scepticismus humanistarum et dogmata Aristotelicorum displicebant. Unus illorum erat Petrus Gassendus (1592–1655), alter Renatus Cartesius (1596-1650), qui tum in Batavia habitabat. Hobbius in Angliam rediit anno 1637.

Exsul Lutetiae

[recensere | fontem recensere]

Post reditum Hobbius se philosophum cretum sentiebat. Itaque grande iniit consilium depingendi, quo modo res physicae, humanae et civiles interiunctae sint, et duo scripta, unum Latine alterum anglice, composuit. Opus nostra lingua scriptum, quod Elementa philosophica inscripsit, in tres sectiones divisit, quarum prima de spatio, materia, motu aliisque fundamentis metaphysicis et physicis disseruit. Sectio secunda deinde vitam humanam eiusque condiciones physicae, praesertim opticae, tractavit. Sectio tertia denique, quid haec omnia ad vitam civilem valerent, consideravit.

Opus autem anglice scriptum videtur ad causam regis Caroli I (1600–1649) contra parlamentum agendam raptim compositum esse. Cum tamen necesse esset regem Carolum parlamento postea longo appellato cedere, Hobbius veritus, ne ob hoc scriptum famosus in crimen vocaretur, anno 1640 exeunte subito Lutetiam perfugit. Iam paulo antea epitomam Elementorum philosophicorum praemiserat Mersenno, qui rogavit, ut annotationibus ad Cartesii Meditationes critice arguendas contribueret. Cartesius litteris huius novi adversarii invitus respondebat, donec mense Aprili 1641 tacuit.

Domicilio Lutetiae sibi constituto, Hobbius particeps circuli Mersenni factus est, qui convenire solebat in uno cubiculorum Conventus Passii (Couvent de Passy) Fratrum Ordinis Minimorum (ubi hodie Museum Vini situm est). His ominibus Elementa philosophica iam adumbrata elaborare aggressus est. Certe credebat opus magum sibi fore. Itaque tertia sectio operis De cive disserens e prelo exiit mense Aprili 1642. Nonnullae tamen difficultates eum ab aliis sectionibus (sc. De corpore, De homine) perficiendis detinebant. Pro primo intellexit physicam nec non metaphysicam apud circulum Mersenni expetitam opinione difficiliorem esse. Fortasse rogatu Mersenni operam navavit anno 1643, ut argumenta a Thoma White, philosopho Catholico et alio exsule Anglico, adversus Cartesium ac Galilaeum dicta repudiaret. Cum tempore sane Hobbius didicit benigniore animo de Cartesio iudicare. Tractatum opticum insuper anno 1644 protulit in Cogitatis physico-mathematicis a Mersenno collectis et editis. Pro secundo, exsilium novam paupertatem attulit, nam pecuniae quaestus a familia Cavendish praebitus interruptus erat. Qua de causa necesse erat eum tutorem fieri principis Cambriae (regis Caroli II futuri), quo munere admodum gravi annis 1646 et 1647 functus est. Pro tertio, anno 1647 morbo implicitus infectis operis sex menses amisit, tamque graviter aegrotavit, ut extrema unctio ei a Mersenno suaderetur. Revixit quidem, quamquam vix consanuit, nam aliqua debilitate vel torpedine impeditus residua vitae suae vixit.

His fere temporibus iam de opere magno sibi proposito fortasse desperabat, nam cum De cive denuo seorsum edendum anno 1646 permisit, novam praefationem scripsit novaque inscriptione (Elementa philosophica de cive) librum ab aliis sectionibus Elementorum separavit.

Anno 1648 Mersennus mortuus est. Cuius circulo remisso Hobbius locum habebat apud regis familiam ac fautores, qui Lutetiam se contulerant, sed male conveniebat cum clericos, qui circum principem exsulantem versabantur. Anno 1649 ineunte supplicium de rege Carolo I sumptum est. Regicidio factum est, ut monarchici plus quam antea pro regno vociferantes etiam scripta a Hobbio composita sine auctoritate huius divulgaverunt. Elements of Law, quod iam anno 1640 scripserat, anno 1650 sine venia typis impressum est. Eodem anno, et De cive illicite anglice redditum e prelo exiit.

Malmesburiense animal

[recensere | fontem recensere]

Anno 1650, quo igitur et Elements et De cive anglice prolata sunt, Hobbius auctor et vindex monarchiae regalis apud regni fautores valebat, quamquam tum ipse mutatarum rerum necessitate coactus aliam quandam rationem expediendae salutis sibi excogitabat. Litteris ad Gassendum die 22 Aprilis 1649 missis, Hobbius nuntiavit sibi (videlicet vestigiis familiam Cavendishii secuturo) propositum esse in Angliam reverti, et anno 1651 exeunte Fretum Gallicum transiit, numquam iam rediturus.

Mense Aprili 1651 librum in lucem Londinii protulit, ex quo verissimum opus magnum cum tempore prodiit. Leviathan or the Matter, Forme and Power of a Commonwealth, Ecclesiastical and Civil (Leviathan seu de materia, forma et potestate civitatis ecclesiasticae et civilis, 1668) naturam vel nascendi condiciones societatis civilis scrutatur, sc. quem ad modum et quibus condicionibus e statu naturali, ubi bellum omnium contra omnes salutem omnium hominum solitariorum cotidie in periculum vocat, status civilis factus sit. In statu naturali, ius naturale impotens est, et nemo hominum secundum indolem vivere quit. Qui nodus exsolvitur contractum socialem faciendo, quo pacto omnes dicioni superani? se subiciunt et, quamdiu hic tutelam omnibus praebebit, subiecti manebunt.

Sed longum est hic enumerare omnes divitias, quas praebet Leviathan. Quod ad vitam Hobbii attinet, amici pristini obstupuerunt, et furor iraque animos clericorum occupavit. Nam quod regem Dei gratia regnare negabat ecclesiamque dicioni superani subiciendam existimabat, proditor regni, defector, versipellis suique commodi aucupator apparebat oculis illorum, quibus monarchia regalis cordi erat. Neque infitiandum est Hobbium temporibus mutatis servisse. Quod quidem facile intellectu est, si rationem habemus eius, quod locis et temporibus usus erat praeceptoribus vitae suae. Si quid commodi nactus sit, subsicivum fuisse videtur. Vix graviter erramus, si dicimus Hobbium bono animo id egisse, ut modo demonstrativo proponeret, qua ratione civitas perturbata in summo discrimine sibi consuleret remque stabiliret. Sed addamus quidem illum non fuisse hominem audacem. Utcumque est, Cromwell illi permisit Londinii considere, licet antea pro causa regis egerit. Perspexit enim Superanum Leviathanis non solum ad potestatem absolutam regis sed etiam ad alias formas imperii pertinere.

In interregno Anglico Hobbius vitam admodum tranquillam vixit. Novas amicitias contraxit e.g. cum Ioanne Seldeno (1584–1654), iurisconsulto et rationis civilis studioso, cuius cogitata maxime cum Hobbesio congruebant. Itaque Hobbius animo redintegrato ad Elementa philosophica perficienda aggressus est. Iam in eo erat, ut primam sectionem de corpore disserentem finiret, cum novae (vel renovatae) controversiae obiectus est. Anno 1645 Hobbius a comite Novi Castelli, Gulielmo Cavendish, in domum huius Lutetiae invitatus erat, ut cum Ioanne Bramhallo (1595–1663), episcopo Anglicano, de libero arbitrio disceptaret. Postea ambo argumenta sua capitulatim descripta ad comitem rogatu invicem miserunt sine proposito publici iuris faciendi. Tunc, novem annis post, Of Liberty and Necessity, quo Hobbius olim argumenta Bramhalli repudiaverat suaque defenderat, a Ioanne Davies de Cetgueli (1625-1693) sine auctoritate editum et praefatione clericos male mulcanti instructum in lucem prodiit. Bramhallus credens Hobbium fuisse machinatorem editionis librum A Defence of True Liberty from Antecedent and Intrinsical Necessity proximo anno (1655) protulit, quem Hobbius libro The Questions concerning Liberty, Necessity, and Change inscripto anno 1656 aequavit. De natura libertatis humanae acriter disceptabant: Aliquando homines cum libero arbitrio agere ab ambobus certe concessum est, sed constat permagni interesse, qualem intellegamus naturam hominis, naturam mundi, naturam unius dei esse. Utrum libero an servo arbitrio agamus, in aeternum ambiguum esse videtur. Hobbius arbitrium condicionaliter liberum defendit. Bramhallus adhuc uno libro respondit anno 1658, Hobbius tacuit.

Nihilo minus anno 1655 liber De corpore impressus est. Eodem anno Ioannes Wallis (1616–1703), geometriae professor et presbyter Oxoniensis, Elenchum geometriae Hobbianae publicavit, quo accurate vitia mathematica operis ostendit. Anno 1656, De corpore Anglice redditus prodiit gravissimiis vitiis purgatus; eodem anno et Six Lessons to the Professors of Mathematics, quo se defendere conatus est. Has "lectiones" Wallis faciliter refutavit, nam eruditio mathematica Hobbio erat manca atque angusta. Adhuc Hobbius indignatione motus libello Marks of the Absurd Geometry, Rural Language, Scottish Church Politics, and Barbarisms of John Wallis, Professor of Geometry and Doctor of Divinity inscripto respondit. Hunc quoque impetum Wallis faciliter arcuit libello Hobbiani puncti dispunctio inscripto (1657). Hoc factum est, ut Hobbius aliquamdiu de his rebus taceret.

Anno 1658, De homine e prelo exiit, itaque trilogia Elementorum philosophicorum consummata est. Verum opus magnum "aere perennius" posteritati tamen est Leviathan, gratum aliis, aliis ingratum. Hoc opere et meruit, ut interdum "Malmesburiense animal" appellaretur.

In haeresi haerens

[recensere | fontem recensere]

Mors Cromwelli anno 1658 eventum interregni ominabatur, et duobus annis post forma monarchiae regalis restaurata est. Hobbius, qui in bono genere vitae vixerat, iam ab infestissimis adversariis in periculum vocatus est, nam regni fautores ex exsilio in pristinum statum reversi defectorem illum puniri volebant. Rex Carolus II autem benigno erat animo erga Hobbium, pristinum tutorem suum, et reapse obiectu regis Hobbius accusationes de haeresi vitabat. Dominico mane die 2 Septembris 1666, incendium e pistrina quadam Londinensi ortum per quinque dies urbem vexavit. Octoginta septem ecclesiae et duodecim milia ducenta fere aedificia devastata sunt. Proximo mense Eduardus Hyde (1609–1674), comes Clarendonii, qui diu in novo regimine id egerat, ut Leviathan eiusque auctor de atheismo aut haeresi damnaretur, animadvertit tempus sibi datum esse. Itaque in Domo Inferiore rogationem tulit, qua Hobbius de haeresi damnandus esset. At evenit, ut Clarendon ipse de legum abusu accusatus in exsilium expediretur. Tum temporis quidem rogatio de haeresi in cassum cecidit, sed eo eventu factum est, ut Hobbius animum attenderet ad explorandum, num in Anglia de haeresi legibus omnino fieret iudicium. Nihil repperit in legibus scriptis quod potestatem daret hominem de haeresi damnandi. De haeresi plerisque scriptis disseruit, ut et se et alios defenderet. Unum tractatum Leviathani Amstelodami anno 1668 Latine edito annexit, alia seorsum publicavit, quatenus potuit. Accusatio haeresis per reliquum vitae tamquam in tergo eius haerebat, et quidquid post 1668 scripsit utique ex quaestionibus ad haeresin pertinentibus ortum est. Inter alia Behemoth, or the Long Parliament, quod vix nomine crederes magnopere de haeresi disserere, tribus demum annis post mortem Hobbii impressum est.

Ultimo vitae decennio, Hobbio nihil licuit in lucem proferre, quod civitatem vel philosophiam politicam attingeret. Qua re adductus ad ea quibus iuvenis studuerat incumbere coepit. Poeticam attigit vita sua carmine expressa (1672; e prelo anno 1681), sed iam paulo antea Historiam ecclesiasticam carmine elegiaco concinnatam exaraverat (e prelo 1688). Anno 1673, quia nihil aliud haberet quod faceret, Homeri Iliadem et Odysseam versibus Anglicis exprimere coepit. The Iliads and Odysses of Homer (1676) non ab omnibus laudatum est opus, quia anachronismis scatet et immodicum est in diminuendo spatio diis et feminis dato. Etiam hoc opere igitur sua vulnera exposuit.

In ultimo quem scripsit libro, cui nomen subfacetum Decameron Physiologicum: or, ten Dialogues of Natural Philosophy (1678) tribuit, philosophiam suam naturalem exposuit et usque elaboravit. Animo erga Cartesium benigniore de materia et motu disputavit nec praemissa Aristotelica omnino sprevit. Acumen philosophandi nequaquam viro nonaginta annorum defuit, sed anno 1679 morbo quodam vesicae implicatus paralysi affectus, diem ultimum in domo Hardwickana obiit. Ita actum est de viro, qui sero venit nec umquam discessit.

  1. Ipse Thomas Hobbius se nuncupari voluit, sicut De cive, p. xiv; item Hobbianus, nomen adiectivum, in titulo videtur libelli Hobbiani puncti dispunctio[nis] ab Ioanne Wallis (1657) divulgato.
  2. Quo nomine se ipsum appellavit; e.g. Thomae Hobbes Malnmesburiensis opera philosophica, II, epistola dedicatoria; etiam Thomae Hobbes Malmesburiensis opera philosophica III, p. viii.
  3. Etiam Thomas Hobbesius postea appellatus est, e.g. (vide p. 34 apud Google Books).
  4. Nomen tituli ad Leviathan monstrum refertur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Napoli, Andrea, ed. 1990. Hobbes oggi. Mediolani: Franco Angeli.
  • Robinson, Dave, et Judy Groves. 2003. Introducing Political Philosophy. Icon Books. ISBN 1-84046-450-X.
  • Skinner, Quentin. 1996. Reason and Rhetoric in the Philosophy of Hobbes. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-55436-5. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Sorell, Tom, ed. 1996. The Cambridge Companion to Hobbes. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Tuck, Richard. 1989. Hobbes. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Zarka, Yves-Charles, et Jean Bernhardt, eds. 1990. Thomas Hobbes. Philosophie première, théorie de la science et politique. Lutetiae: PUF.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]