[go: up one dir, main page]

Jump to content

Romeo and Juliet

E Vicipaedia
Romeus et Iulietta a Ford Madox Brown picti

Romeo and Juliet (quae nomina Latine versa sunt "Romeus" et "Iulietta" necnon aliter) est praeclara tragoedia et historia amoris Gulielmi Shakesperii. Scripta est inter annos fere 1591 et 1595, edita in quarto anno 1597 et rursus, locis multis aucta et emendata, 1599 (quae editio saepius reimpressa est). In editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 complexa est. Fons principalis a quo Shakesperius hanc fabulam dempsit fuit carmen narrativum ab Arthuro Brooke titulo The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet anno 1562 divulgatum; id vicissim e fabula Italiana Matthaei Bandello conversum est.

Titulus editionis in quarto primae (1597).
Titulus editionis in quarto secundae (1599).

Praetenditur Romeum Veronensem e familia Montague virginem Rosalinam amare, quae castitati devota amorem reicit. Ab amico Benvolio suasus in epulum familiae Capulet (Montague inimicae) figurá dissimulatá intrat. Ibi Iulietta filia hospitis et Romeus inter se amare coeperunt. Iulietta autem iussu patris Paridi sponsa est. A fratre Laurentio Romeus et Iulietta clam in matrimonium coniunguntur. Eodem die in rixis familiarum, Benvolio a Tybalt interfecto, hunc Romeus gladio percutit. Qui mox in cubiculo Iulietta, adiuvante nutrice, introducitur; sed mane ob homicidium in exsilio in urbem Mantuam effugere cogitur.

Ad matrimonium Paridis evitandum, Iulietta in somno artificoso cadit, pharmacis consilio fratris Laurentii sumptis. Ab omnibus autem mortuam esse censetur, et eius corpus in sepulcro deponitur. Romeus et Paris, nuntiis de Iuliettae morte receptis, in sepulcrum eodem tempore redeunt. Ibi Paris a Romeo necatur; hic autem, Iulietta in sepulcro visa, sibi veneno mortem infert. Iulietta e somno suscitata, Romeum mortuum videt; gladium eius rapens, seipsam interficit. Patres familiarum Montague et Capulet de hac historia certi fiunt amicitiamque inter se futuram promittunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Romeo and Juliet : Index personarum
Gulielmus Shakesperius
Gulielmus Shakesperius

Escalus princeps Veronensis • Paris comes iuvenis, Escali cognatus • Montague, Capulet, patresfamiliarum Veronenses antagonistae • Senex, Capulet cognatus • Romeus, Montague filius • Mercutio, Escali cognatus, Romei amicus • Benvolio, Montague nepos e fratre, Romei amicus • Tybalt, dominae Capulet nepos • Fratres Laurentius et Ioannes, Franciscani • Balthasar, Romei famulus • Sampson, Gregory, Anthony et Potpan, Capulet famuli • Peter, nutricis famulus • Abraham, Montague famulus
Pharmacopola • Musici tres • Puer Paridi famulus, puer alius, dux militum
Domina Montague • Domina Capulet • Iulietta, Capulet filia • Nutrix Iuliettae
Cives Veronenses, ingenui familiarum ambarum et ingenuae, celebrantes, lampadarii, milites, custodes, ministri et famuli
Chorus