[go: up one dir, main page]

Jump to content

Robertus Adam

Latinitas bona
E Vicipaedia
Robertus Adam annis 1770/1775 pictus (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londinii).

Robertus Adam (natus Kirkcaldy in urbe Fifensi die 3 Iulii 1728; Londinii mortuus die 3 Martii 1792), filius Gulielmi, frater Ioannis, fuit sicut et cognati architectus Scoticus more neoclassicismo. Apud Universitatem Edinburgensem duos circiter annos studuit. Patre anno 1748 mortuo ipse societatem operum praefuit; mox autem Romam petens discipulus fit Ioannis Baptistae Piranesii. Ibi per quinque annos eruditus, Londinium reversus, societatem operum constituit, consociis fratribus Ioanne, Iacobo et Gulielmo.

Robertus Adam fuit Regalis Societatis Londinii socius, cui anno 1761 cooptatus est, atque Societatis Antiquariorum Londiniensis sodalis. Ab anno 1761 architectus meruit Operum Regis, quod officium post octo fere annos resignavit quia legatus est apud Parlamentum Britannicum pro circulo Kinross-shire ab anno 1768 usque in 1774.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]