Ra
Appearance
(Redirectum de Phra)
Ra (rˤ), vel Phra,[1] vel Phre,[2] in mythologia Aegypti antiquae erat deus Solis. Ante Dynastiam Quintam (2494 ad 2345 a.C.n.) iam habebatur unus e maioribus in religione Aegyptiorum antiquorum deis, qui eundem esse solem meridianum et pater Hathoris volebant. Significatio nominis incerta est, sed nomen, si non 'Solem' significat, cognatum esse putatur cum verbis quae 'potestas creans' et 'creator' significant.[3] Eius praecipuum templum Heliopoli (quae Graece 'Urbem Solarem' significabat) exstat ubi multi obelisci in eius honorem erecti erant, quorum duo iussu Augusti Romam advecti sunt, urbium reginae ornandae causa.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Collier, Mark, et Bill Manley. 1998. How to Read Egyptian Hieroglyphs: Revised Edition. Berkeleiae: University of California Press.
- Salaman, Clement, Dorine Van Oyen, William D. Wharton, et Jean-Pierre Mahé. 1999. The Way of Hermes: New Translations of the Corpus Hermeticum and The Definitions of Hermes Trismegistus to Asclepius. Rochester: Inner Traditions.
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |