[go: up one dir, main page]

Jump to content

Pontius Pilatus

E Vicipaedia
Pontius Pilatus de Iesu quaerit secundum Evangelium secundum Ioannem: Quid est veritas? Nicolaus Nicolai filius Ge anno 1890 pinxit.

Pontius Pilatus fuit eques Romanus, hodie notissimus quia, Tiberio imperatore, ab anno 26 usque ad annum 36 Iudaeae fuit praefectus et iudex qui Iesum Nazarenum supplicio crucis damnavit[1].

Quid egerit praefectus

[recensere | fontem recensere]

A Tiberio imperatore designatus anno 26 Valerio Grato in Iudaeae praefectura successit. Iudaeos spreta eorum religione varie offendit ː nam cohortes et signa hermam Augusti praeferentia Hierosolyma, sanctam in urbem, unde imagines omnium animantium ex legibus patriis prohibendae erant, introducere voluit. Rogantes Iudaeos ut amoverentur primum per milites opprimere voluit, deinde cum mori non recusarent, constantiam animi miratus mutavit sententiam[2]. Mox ad aquae ductum aedificandum sacram pecuniam Templi impendit. Indignantibus Iudaeis seditiones et neces fuerunt[3].

In Samaritanos quoque religiosis motibus turbatos saeviit et multos homines per equites suos occidit. Qui ad Vitellium, tum legatum Syriae, questum ire properaverunt. Et Vitellius Pilatum Romam redire iussit, coram ipso imperatore sese ut criminibus purgaret (quo ipso tempore Romae Caligula Tiberio successit)[4]. In eius locum legatus Marcellus a Vitellio designatus est. Nec quicquam amplius de eo accepimus...

Haec inscriptio Caesaereae reperta et Pontium Pilatum nominans ostendit verum titulum Pilati 'praefectum' fuisse, non procuratorem, ut credebatur ex fontibus litterarum.
Mythistorica

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Flavius Iosephus Ant. Iud. XVIII.63-64. Tacitus, Annales XV.44
  2. Flavius Iosephus BI II.169-174. Ant. Iud. XVIII.55-59.
  3. Flavius Iosephus BI II.175-177. Ant. Iud. XVIII.60-62.
  4. Flavius Iosephus Ant. Iud. XVIII.85-89.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pontium Pilatum spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Pontium Pilatum spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!