[go: up one dir, main page]

Jump to content

Abbatia Sancti Dionysii

E Vicipaedia
Occidentalis Sancti Dionysii facies

Abbatia Sancti Dionysii est abbatia Benedictina in Sancto Dionysio saeculo VII condita[1].

Clarissima et ditissima inter abbatias Francicas et summis praerogativis illustrata erat. Monachi enim chronicam rerum a regibus gestarum scribebant, regalia et vexillum regium quod auriflamma (Francogallice oriflamme) nuncupabatur in thesauro custodiebantur et, cum sanctus Dionysius, primus Lutetiae episcopus, post martyrum suum illic sepultus fuisset, ecclesia in regiam necropolim mutata est. Itaque in basilica, quae nunc ecclesia cathedralis dioecesis eiusdem nominis est, plerumque reges Franciae, nonnullae reginae et germani eorum sepulti sunt.

Abbatia inter Rerum Francicarum eversionem suppressa, alia aedificia a Napoleone in scholam ubi filiae equitum Legionis Honoris doceantur anno 1809 versa sunt.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
  1. Gallia christiana, t. VII, col. 332 sqs
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!