Nubes (Aristophanes)
Nubes (Graece Νεφέλαι) est comoedia Aristophanis. Anno 423 a.C.n. primum Dionysiis acta est, et tertias tantum tulitː Cratinos hoc anno laureatus est, Ameipsias secundas rettulit. Textum quem nunc habemus anno 419 vel 418 aliqua parte poeta emendavit[1]. In hac comoedia Aristophanes sophistas, tum Athenis maxime florentes, et eorum discipulos deridere voluit, eos quidem qui deos non esse docebant[2] aut quomodo causa inferior et iniusta iustam et superiorem causam vincere possit[3]. Sophistarum velut coryphaeum Socratem elegit qui praecipua persona fieret, quod nobis quidem dubium videtur quoniam per Xenophontem et Platonem Socratem accepimus non rerum naturae arcanorum investigatorem fuisse sed de homine et eius officiis plerumque disseruisse[4]. Hoc ipso quod viginti quattuor post annos Socrates morte damnatus est quod iuventutem corrumperet et novos deos in civitatem introduceret haec comoedia, quamvis alias optima, quibusdam minus grata videtur.
De personis
[recensere | fontem recensere]- Strepsiades, senex rusticus. Ob filii prodigalitatem a creditoribus vexatur. Causam perite agere ut discat et creditores apud iudices vincat fit Socratis discipulus. Persona comica est quia homo rusticus verba Socratis plerumque prave interpretatur. Tam discendo impar visus est ut dimissus in fine filium pro se apud Socratem docendum miserit.
- Phidippides, filius Strepsiadis. Ille iuvenis nihil nisi equos somniat et multo aere alieno cupiditatum causa patrem obruit. Illud nomen comice e duobus verbis Graecis compositum est[5], φειδώ (parsimonia) secundum patris vota et ἴππος (equus) secundum matris vota nobili loco natae. Nobiles enim et divites in exercitu equites erant.
- Famulus Strepsiadis
- Discipulus Socratis
- Socrates. Apud Aristophanem Socrates quae sub terra et in caelo lateant scrutatur, in corbe suspensus. In phrontisterio (appellatio comice creata e verbo φροντίζειν) discipulos docet. Praeter nonnullas nugas grammaticales de genere nominum, imprimis causas naturales phaenomenis caelestibus adsignatː non Iuppiter pluit aut fulminat aut tonat, ut Strepsiades credebat, sed nubes ventis inflatae et invicem collidentes[6]. Maieuticam quoque Socraticam comice imitatur poetaː nam Socrates Strepsiadem ita interrogat ut ille veritatem opinionum magistri e propriis experimentis agnoscat[7].
- Chorus Nubium quae comoediae titulum indiderunt. Etenim a Socrate accitae feminarum formam induerunt[8] et aereos cantus canunt aut spectatores adloquuntur aut Strepsiadem monent. Solae verae deae a Socrate habentur[9] addito tamen alias Chao et Lingua[10]. Ac revera Strepsiades ad earum cultum velut ad mysteria initiatur. Simul ad nimiam subtilitatem et vanitatem Socraticarum cogitationum allegorice alludunt.
- Iustus orator[11]. Haec persona allegorica veterem educationem defendit quae pugnae Marathoniae victores formavit et corporibus vigorem praebebat[12]. Auctoris opiniones aliquo modo profert. Ab iniusto oratore victus ad alteram partem transiit.
- Iniustus orator econtra educationem novam laudat quae linguam potius quam corpus exercet et tralaticia moralia subvertit.
- Pasias, faenerator
- Amynias, faenerator
- Testis
- (Chaerepho)[13] in scaena non loquitur sed ab aliis personis memoratur. Ille discipulus fuit qui oraculum Delphicum de Socratis sapientia consuluit[14]. Apud Aristophanem aegrotans et livida cute ostendit debiles homines educationem Socraticam producere[15].
Actio Athenis agitur, scaena et domum Strepsiadis et ludum Socratis ("phrontisterium") ostendit.
Synopsis
[recensere | fontem recensere]Strepsiades est agricola qui divitem feminam in matrimonium duxit; filius eorum Phidippides propter equorum amorem multum aes alienum contraxit. Strepsiades filium ad ludum Socratis mittere cupit ut argumenta discat quibus Strepsiades eius pater creditores apud iudices vincat. Filius non vult, quamobrem patrem ipsum ire ad ludum necesse est. In ludo quibusdam discipulis, Socrati ipsi in corbe pendenti, Nubibus 'novi studii' patronis Strepsiades occurrit, a quibus persuasus consentit ad sacra ludi initiari, sed res discendas nullo modo discere potest. Tandem Strepsiades filium ad ludum ire pro se compellit, ubi certamen argumentorum spectat quo Iniustus Orator Iustum Oratorem vincit atque ita magister Phidippidis fit. Ultima scaena sophista factus Phidippides efficit ut pater Strepsiades duos creditores deludat. Mox tamen contentione de poetis inter eos in cena orta (patri placent Simonides et Aeschylus, filio Euripides) Phidippides patrem Euripidem male dicentem verberare incipit. Tum Strepsiadi indignanti filius parentes si peccent liberis poenas dare oportere non minus quam liberos parentibus ita speciosis argumentis probat ut Strepsiades iustum esse fateri cogatur. Ad nubes querelas deinde pater convertit quae respondent sua culpa senem in miserias incidisse, ipsas vero homines mala consilia foventes punire solere metum deorum eis impingendi causa. Postremo Strepsiades exasperatus Socratis ludum incendit.
Tertias aegre tulit Aristophanes quia ex omnibus suis comoediiis Nubes maxime sophisticam fuisse iudicabat et ei plurimam operam impendisset[16]. Proximo anno de iniuria sibi facta in parabasi Vesparum[17] apud spectatores questus est. Idem facit in parabasi rescripta Nubium[18].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Quod argumenta antiqua testantur et ipse Aristophanes in parabasi repulsam anni 423 memorabat (versus 523-526).
- ↑ Versu 367 Socrates aitː Ποῖος Ζεύς ; Οὐ μὴ ληρήσεις. Οὐδ᾿ ἐστὶ Ζεύς = "Qualem Iovem? Ne ineptias dixerisː non est Iuppiter." Vide etiam versus 423-6 et 817-831.
- ↑ Versus 98-99ː Οὗτοι διδάσκουσ᾿, ἀργύριον ἤν τις διδῷ, λέγοντα νικᾶν καὶ δίκαια κἄδικα. Et 112-115ː Εἶναι παρ᾿ αὐτοῖς φασὶν ἄμφω τὼ λόγω, τὸν κρείττον᾿, ὅστις ἐστί, καὶ τὸν ἥττονα. Τούτοιν τὸν ἕτερον τοῖν λόγοιν, τὸν ἥττονα, νικᾶν λέγοντά φασι τἀδικώτερα.
- ↑ Apologia Socratis 19.b-d.
- ↑ Versus 60-72.
- ↑ Versus 365-411.
- ↑ Versus 345 et 385ː Ἀπὸ σαυτοῦ ᾿γώ σε διδάξω.
- ↑ Versus 355.
- ↑ Versus 365ː Αὗται γάρ τοι μόναι εἰσὶ θεαί, τἄλλα δὲ πάντ᾿ ἐστὶ φλύαρος = "Hae solae sunt deae, omnia alia sunt nugae"
- ↑ Versus 423/4ː Ἄλλο τι δῆτ᾿ οὐ νομιεῖς ἤδη θεὸν οὐδένα πλὴν ἅπερ ἡμεῖς, // τὸ Χάος τουτὶ καὶ τὰς Νεφέλας καὶ τὴν Γλῶτταν, τρία ταυτί ;
- ↑ Graece δίκαιος λόγος quod fortasse rectius interpretatus sis "recta oratio" nisi "recta ratio" etiam melius sit.
- ↑ 961-1104
- ↑ Sic Stephanus Berglerus dramatis personas reddit.
- ↑ Apologia Socratis 20e-21a.
- ↑ Versus 503-4.
- ↑ Graeceː καὶ ταύτην σοφώτατ᾿ ἔχειν τῶν ἐμῶν κωμῳδιῶν ... ἣ παρέσχε μοι ἔργον πλεῖστον· Cf Vespae 1046/7ː ὄμνυσιν τὸν Διόνυσον μὴ πώποτ᾽ ἀμείνον᾽ ἔπη τούτων κωμῳδικὰ μηδέν᾽ ἀκοῦσαι.
- ↑ 1043-1050.
- ↑ 520-526.
Editiones et commentarii
[recensere | fontem recensere]- Editio princeps Graeca anno 1498 apud Aldum Manutium Venetiis.
- en|Berglerus, Stephanus, et de|Carolus Andrea Dukerus. "Nubes". In Aristophanis comoediis undecim, Graece et Latine. Lugduni Batavorum: apud nl|Samuelem et Ioannem Luchtmans (nl:Koninklijke Brill NV), 1760.
- Dover, Kenneth J. Clouds, commentarium. Oxoniae: Oxford University Press, 1968. ISBN 0198143958 Recensio critica
- Grilli, Alessandro. Le nuvole / Aristofane ; introduzione, traduzione e note, Biblioteca universale Rizzoli, 2001 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Olson, S. Douglas. Aristophanes' Clouds : a commentary, University of Michigan Press, 2021
- Sommerstein, Alan H. The Comedies of Aristophanes, Vol. 3: Clouds.. Warminster, Aris & Phillips, 1982.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Malika C M Bastin-Hammou, "La réception des Nuées d'Aristophane en France : quelques jalons", in Météôrosophistai - Contributions sur les Nuées d'Aristophane, Cahiers du GITA(19), 2015ː 143-169
- Pierre Brulé, "Contribution des Nuées au problème de l’incroyance au ve siècle", in La Norme en matière religieuse en Grèce ancienne, Presses universitaires de Liège, 2009ː 49-67.
- Simon Byl, "Pourquoi Aristophane a-t-il intitulé sa comédie de 423 « Les Nuées » ?", Revue de l'histoire des religions, 1987ː 239-248
- "Parodie d'une initiation dans les Nuées d'Aristophane", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1980ː 5-21
- "Le vocabulaire de la métis dans les Nuées d'Aristophane", L'Antiquité Classique, 1981ː 112-120
- Pablo A. Cavallero, "Algunas claves interpretativas de Nubes de Aristófanes Some keys to the interpretation of Aristophanes' Clouds", Circe, 2006: 75-96
- F. Courby, "La composition des « Nuées» d'Aristophane", Revue des Études Anciennes, 1933ː 5-23
- Marcel Delaunois, "Le comique dans les Nuées d'Aristophane", L'Antiquité Classique, 1986ː 86-112
- Hartmut Erbse, Sokrates im Schatten der aristophanischen „Wolken“, Hermes. Zeitschrift für klassische Philologie. 1954ː 385–420.
- Thomas Gelzer, "Aristophanes und sein Sokrates", Museum Helveticum, 1956ː 65-93
- Paul Girard, "L'échec des Nuées d'Aristophane aux Grandes Dionysies de l'année 423", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1914ː 275-276
- C. Kechagias, G.Papaioannou, A.Antoniou, "Burning Socrates’ School down with Aristophanes: Learning and teaching under Clouds", Dramaturgias, 2018ː 512-527
- Marie-Pierre Noël, "Aristophane et les intellectuels : le portrait de Socrate et des «sophistes» dans les Nuées" in Actes du 10ème colloque de la Villa Kérylos à Beaulieu-sur-Mer les 1er & 2 octobre 1999, Publications de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 2000ː 111-128
- "Mots nouveaux et idées nouvelles dans les Nuées d’Aristophane", Ktèma, 1997ː 173-184
- Nikolaos Papageorgiou, "Prodicus and the Agon of the Logoi in Aristophanes' "Clouds"", Quaderni Urbinati di Cultura Classica, 2004ː 61-69.
- Ignacio Rodríguez Alfageme, "La structure scénique dans les Nuées d'Aristophane". In: Le théâtre grec antique : la comédie.. Paris, Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 2000ː 25-45. (Cahiers de la Villa Kérylos, 10)
- Yannick Scolan, "À propos du personnage de Phidippide dans les Nuées d'Aristophane", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 2009ː 69-80
- Sophia Stone, "Aristophanes in the Apology of Socrates", Dialogues d'histoire ancienne, 2018ː 65-85
- Leo Strauss, Socrate et Aristophane. Lutetiae: Éd. de l'Éclat, 1993. ISBN 978-2-905372-83-3 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Yves Touchefeu, "Les Nuées, dans Les Nuées d’Aristophane" in Nues, Nuées, Nuages, PUR, 2010ː 85-95
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Nubes spectant. |
Vide Νεφέλαι apud Vicifontem. |
- Nubes apud Perseum (Graece, Anglice)
- The Clouds apud GreekMythology.com
Acharnenses · Equites · Nubes · Vespae · Pax · Aves · Lysistrata · Thesmophoriazusae · Ranae · Ecclesiazusae · Plutus | |