[go: up one dir, main page]

Jump to content

Sinapi

E Vicipaedia
(Redirectum de Mustarda)
Semina (summum ad sinistrum) moli possunt, quo pulvere (summum ad rectum) varia genera sinapi conficiuntur.

Sinapi[1] (a Graeco σίναπι) seu Latinitate media mustarda[2] est condimentum sapore acerrimum ex seminibus variorum holerum (Sinapis albae, Brassicae junceae, Brassicae nigrae) factum.

Gaius Plinius Secundus sic sinapi descripsit:

Rursus alio comitatu aequinoctio autumni seruntur coriandrum, anetum, atriplex, malva, lapathum, caerefolium, quod paederota Graeci vocant, et acerrimum sapore igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla cultura, melius tamen planta tralata. Quin e diverso vix est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens protinus viret. Usus eius etiam pro pulmentario in patellis decocto, citra intellectum acrimoniae. Cocuntur et folia, sicut reliquorum olerum. Sunt autem trium generum: unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae. Semen optimum Aegyptium. Athenienses napy appellaverunt, alii thlaspi, alii saurion.[3]

Apicius sive De re coquinaria[4] sinapi aceto et sale et melle commixtam commendat ad carnem diutius conservandam.

  1. Apud scriptores classicos nomen aut neutrius generis et indeclinabile: sināpi, sināpe, senāpe; aut feminini et declinabile: nom. sināpis, gen. sināpis, abl. sināpe vel sināpi. Vide Oxford Latin Dictionary, s.v. "sinapi".
  2. "Mustarda": Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre. "Mustardus, -um": Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "{{{1}}}".
  3. Plinius maior
  4. Apicius

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
Praecepta
Recentiora