[go: up one dir, main page]

Jump to content

Michael Angelus Moratinos

E Vicipaedia
Wikidata Michael Angelus Moratinos
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 8 Iunii 1951; Matritum
Patria: Hispania
Nomen nativum: Miguel Ángel Moratinos Cuyaubé

Michael Angelus Moratinos, vulgo plenius Miguel Ángel Moratinos Cuyaubé (Matriti die 8 Iunii 1951 natus) est legatus et politicus Hispaniae.

Alumnus est lycei Francici Matritensis, universitatum Compluti Urbis et Complutensis Matritensis, scholae diplomaticae Hispanicae. Inter legatos patriae Belgradum iuxta regimen Iugoslavicum ab anno 1979, Rabatum Maroci ab 1984 usque in 1987, deinde Telavivum iuxta regimen Israeliticum anno 1996 missus est. Ab anno insequenti usque in 2003 legatus superior Unionis Europaeae ad pacem inter Israelem civitatesque Arabicas componendam meruit. Minister a rebus externis Hispaniae fuit a die 18 Aprilis 2004 usque ad 21 Octobris 2010, primo ministro Iosepho Ludovico Zapatero.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Angelum Moratinos spectant.