Krivici
Appearance
Krivici[1] fuerunt gens Slavica mediaevalis, quae terras in fluxu superiore Dunae, Borysthenis et Volgae, ubi postea ducatus Smolenscensis, Polotiensis, Pscoviensis formati sunt, a saeculo nono ad duodecimum incoluerat. Smolenscum, Isborscum, Polotia a Kriviciis conditae esse videntur. De nomine Kriviciorum nomen Russorum omnium Lettonicum hodiernum originem ducit (krievs). Anno 1128 in chronicis ultimo memorantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Constantini Łucsakowski Historiae praeteritorum annorum versio, cap. 7. Vel Crivici (idem Łucsakowski saep) vel Cribitzi, Cribitseni (Graece Κριβιτζοί, Κριβιτσηνοί) — Constantini Porphyrogeniti De administrando imperio.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Kriviciis in Encyclopaedia Russica magna (Russice)
- De Kriviciis in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)