[go: up one dir, main page]

Jump to content

Epinicion

Latinitas bona
E Vicipaedia

Epinicion seu epinicium (-i, n.; a verbo Graeco ἐπινίκιον, composito ex ἐπὶ 'de' + νίκη 'victoria') est canticum Litterarum Graecarum ad victores athletici cuiusdam agonis Certaminum Panhellenicorum celebrandos, rarius bellicae virtutis causa.

Propinqui victoris et familiares vel autem ipse victor solebant epinicia committere et a choris canebantur, sonante tibia (αὐλός) vel 'phorminx' (Graece φόρμιγξ, antiquum lyrae genus), plerumque in conviviis in eius honorem habitis.

Tripertita est epinicii structura:

  • Stropha (στροφή), in qua exponebantur forma corporis et vita athletae maiorumque eius;
  • Antistropha seu antistrophe (ἀντιστροφή), saepe ostentatio peritiae auctoris elementis fabulosis copiosa;
  • Epodos (ἐπῳδός), qui distichis scriptus erat, in quo magna copia praeceptorum enumerabatur.

Antiquissima epinicia nobis servata a Simonide Ceo (fere 556–467 a.C.n) scripta sunt, qui primus ex antiquorum poetarum traditur carmina composuisse pro athletis victoribus.

Epinicion prolixissimum nobis notum est Pindari Carmen Pythicum IV Archesilao regi Cyrenaico dedicatum; eiusdem poetae pervenerunt usque ad hodierna tempora 44 carmina epinicia, quorum quattuordecim Olympica, duodecim Pythica, undecim Nemeaea atque septem Isthmica.

Exceptis fragmentis atque aliorum scriptorum citationibus, Bacchylidis epinicia habita sunt deperdita usque ad annum 1897 cum inventa Oxyrhynchi Aegyptia duo papyra sunt in quibus legi possunt 14 epinicia atque quinque dithyrambi interdum trunci.

Nexus interni