Geeste
Locus: 52°36′0″N 7°16′0″E
Numerus incolarum: 12 263
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Twist, Meppea, Haselünne, Bawinkel, Lingen, Wietmarschen
Tabula aut despectus
Geeste est commune in Saxonia Inferiore atque ad flumen Amisiam situm atque pars Circuli Terrae Emesensis. Ad Geeste etiam vici Bramhar, Dalum, Groß Hesepe, Klein Hesepe, Osterbrock atque Varloh pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 890 vicus Geeste nomine Geczi primo in actis nominatum est[1]. Diu Geeste ad Dioecesem Monasteriensem pertinuit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus Meppea conditus est, cuius caput Meppea erat et ad quem Geeste ad annum 1977 pertinuit. Ab anno 1946 Circulus Meppea pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1971 et 1974 etiam vici supra dicti ad Geeste accesserunt. Anno 1977 Circulus Terrae Emesensis conditus est, ad quem Geeste ad hunc diem pertinet. Magister civium Geeste ab anno 2014 Helimutus Höke est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Geeste spectant. |