[go: up one dir, main page]

Jump to content

Gaius Cassius Longinus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Denarius Gaii Cassii Longini, anno 42 a.C.n. percussus. Legitur enim : C.CASSI.IMP LEIBERTAS.

Gaius Cassius Longinus (C. Cassius Longinus) vel breviter Cassius (ante 85 a.C.n.42 a.C.n.) fuit vir publicus militarisque Romanus et homicida C. Iulii Caesaris; proelio apud Philippos occisus est. Si quidem Brutus stoicus erat, Cassius Epicuri doctrinam secutus esse dicitur.[1]

E nobili ac plebeia gente Cassiorum ortus, de qua mentio iam tertio saeculo a.C.n. in monumentis reperitur, filius C.Cassii Longini consulis anni 73 a.C.n. fuisse vulgo existimatur. Uxorem autem duxit Tertiam Iuniam, sororem Marci Iunii Bruti. Ita affinis Marci Lepidi a Cicerone in epistulis vocatur, quia Lepidus Iuniam Secundam, aliam sororem Marci Bruti duxerat.

De cursu honorum ac militia

[recensere | fontem recensere]

Quaestor primo ac pro quaestore ab anno 53 a.C.n. Licinium Crassum in expeditione adversus Parthos secutus est. Apud Plutarchum[2] multa et optima consilia Crasso dedisse dicitur quae imperator sequi noluit : potuit quidem fieri quoniam postea Parthos e provincia Syria expulit, sed in animo habendum, mortuo Crasso ceterisque Romanis ducibus, Cassium rem ut libebat ac sine contradictione postea narrasse. Post cladem Carrhis acceptam cum reliquiis exercitus in Syriam sese recepit[3], ubi Parthis primo restitit ac deinde, postquam Pacorus a rege patre in Parthiam revocatus est, eos omnino vicit atque e provincia expulit. Ducem eorum Osacen etiam occidit[4]. Simul Iudaeorum qui Aristobuli partes sequebantur seditionem opprimebat[5].

Post victoriam Romam reversus, tribunus plebis erat anno 49 a.C.n., cum bellum civile inter Pompeium et Caesarem incepit. Pompeianis partibus favebat, ita ut cum magna parte senatus in Graeciam traiecerit, ubi a Pompeio parti classis praefectus est. Rem bene gessit : nam multas naves Caesaris in litore Siciliae incendit ac delevit. Eodem vero tempore nuntium de Pompeio apud Pharsalum superato accepit : tum ab incepto destitit atque a Sicilia abiit. Clade Pharsalica nuntiata, primum Corcyram ad Catonem sese recepit unde cum eo ad Cyrenen traiecit. Pompeio mortuo, Caesarem adiit atque iam anno 47 a.C.n. cum eo in gratiam rediit[6]. Qui ob militarem virtutem Cassium praetorem ad annum 44 a.C.n. designavit.

De interfectore Caesaris

[recensere | fontem recensere]

Unum e principibus coniurationis, qua dictator Caesar die 15 Martii (id est idibus Martiis) anno 44 a.C.n. oppressus est, Cassium fuisse constat inter omnes auctores. Die 18 Martii senatus censuit quidem interfectores Caesaris nec persequendos nec puniendos esse sed Cassius prohibere non potuit quin funus publicum Caesari decerneretur ac testamentum eius publice recitaretur. Itaque Antonius consul et Lepidus, veteranis ac legionibus freti, invidiam facere coniuratoribus apud plebem coeperunt ac paulatim, altero consule Dolabella sociato, omnem potentiam sibi vindicaverunt. Tum Cassius, quamquam praetor erat, ne seditiones orirentur, procul Roma in Campania remanere maluit donec in Siciliam ad frumentum comparandum a benigno senatu mitteretur. Aestate exeunte, Antonio cogente, senatus Syriam provinciam consuli Dolabellae decrevit, quam Caesar Cassio post praeturam destinaverat[7], cum ipse invicem Cyrenaica contentus esse deberet. Nihilo minus mense Septembri Gaius Cassius non in Cyrenaicam sed in Syriam privato consilio contendit ubi, decem legionibus ab imperatoribus et legatis sponte sibi traditis ac magna classe coacta, bellum adversus Dolabellam et Marcum Antonium parare adgressus est. Postquam vero Antonius a senatu hostis iudicatus est, mense Aprili 43 a.C.n., Syria provincia et bellum adversus socios Antonii, auctore Cicerone, Cassio publice mandatum est. Ita Dolabellam provinciam sibi decretam reciperare conantem Laodiceam inclusit atque ad voluntariam mortem compulit.

Iter utriusque exercitus ad Philippos contendentium.

Postquam Octavianus, Marcus Antonius et Lepidus societatem, cui nomen triumviratus inditum est, Romae inierunt, Cassius et Brutus autumno anni 43 a.C.n. lege Pedia, tamquam interfectores Caesaris, damnati ac proscripti sunt. Ab illo tempore omnis spes salutis eis in bello posita erat. Itaque copias suas coniunxerunt atque, a militibus imperatores acclamati, victis prius Rhodiis[8] et Lyciis qui pro hostibus eorum faciebant atque plurima pecunia in Asia coacta[9], autumno anni 42 a.C.n. exercitum Hellespontum traiecerunt in Thraciam adversus triumviros. Tum nummos cum effigie deae Libertatis percusserunt (ut denarius qui supra conspicuus est)[10]: nam liberatores populi Romani videri volebant. Parthos tamen quoque per Quintum Labienum in societatem partium suarum adduxerat Cassius. Die vero tertio Octobris anni 42 a.C.n. apud Philippos pugnatum est: cum Brutus Octaviani legiones vicisset atque castris eius potitus esset, Cassius rursus a Marco Antonio victus castris suis exutus esset, in collem refugit ubi, nesciens socium Brutum vicisse, liberto suo, Pindaro nomine, imperavit ut se necaret. Brutus lugens et Cassium "ultimum Romanorum" appellans Thasi funus publicum ei fecit[11].

De aureis denariisque

[recensere | fontem recensere]
Aureus Gai Cassii imperatoris Libertatis effigie signatus.

Cum in Syria aliisque provinciis orientalibus exercitus factionis senatoriae duceret denarios et aureos anno 43/42 a.C.n. ad militum stipendium cudendos curavit quos non capite suo, ut paulo ante invidioso exemplo fecerat dictator Caesar, sed effigie deae Libertatis plerumque signabat. Nomini Cassii semper aliud nomen adiciebatur, non triumviri monetalis quidem (illi magistratus Romae manserant) sed legati cuiusdam quem monetae cudendae praefecerat (Lentulus Spinther, Marcus Servilius, Marcus Aquinus). Ipse Cassius in nummis imperator dicitur, nisi quod in uno aureo titulum proconsulis sibi adsumit. Haec sunt ectypa denariorum :

  • Tripos ornatus C.CASSI IMP / Praefericulum (vas in sacrificiis adhibitum) et lituus LENTVLVS SPINT[12] (qui Lentulus Spinther augur filius consulis anni 57 a.C.n. esse vulgo putatur).
  • Caput Libertatis diadematum C.CASSI IMP LEIBERTAS / Iidem typus et titulus atque in denario superiore[13]. Variatio : in nonnullis exemplaribus caput Libertatis velatum est[14].
  • Caput laureatum Libertatis C.CASSEI IMP / Cancer aplustra (hoc est ornamentum navium puppis) unguibus retinens. Infra diadema solutum et rosa. M.SERVILIVS LEG[15]. (Rosa ad Rhodios alludit quos Cassius nuper subegerat (hic flos insigne civitatis erat) et diadema solutum ad Caesaris caedem quod regnum adfectabat).
  • Caput laureatum Libertatis C.CASSI IMP / Aplustra M.SERVILIVS LEG[16]

Aurei Gai Cassi hodie rarissimi[17] sunt quia victores triumviri eos quam maxime conflaverunt ut metallo ad propriam monetam uterentur. Iisdem typis et titulis atque denarii signati sunt nisi quod novum nomen legati, Marcus Aquinus legitur[18] et PROCOS titulus Cassio tribuitur[19].

  1. Plut., Caes. 66.
  2. Crassus, passim.
  3. Dio Cassius 40.25
  4. Dio Cassius 40.28-29. Cicero, Ad Att. V.20.3.
  5. Flavius Iosephus, Bell. Iud. I.180-182. Ant. Iud. XIV.119-122
  6. Dio Cassius 42.13
  7. Ita saltem vult Appianus : nonnulli eruditi moderni contra, epistulis Ciceronis freti, putant Caesarem praetoriarum provinciarum praesides ante mortem suam non designasse sed Cyrenaicam sorte Cassio obvenisse medio anno 44 a.C.n. Postquam senatus comperit Cassium Syriam invasisse atque exercitus eius regionis in imperio suo habere, senatusconsultum edidit rem gestam ratam faciens.
  8. Cassius Dio 47.33. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XIV.378
  9. Cf. F. Kirbihler, " Brutus et Cassius et les impositions, spoliations et confiscations en Asie mineure durant les guerres civiles (44-42 av. J.-C.)[1] in M.-C. Ferriès et Fabricius Delrieux (ed.) Spolier et confisquer dans les mondes grec et romain, Chambéry, 2013 : 345-366.
  10. De nummis Gai Cassii vide Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Cassia n°12-20.
  11. Valerius Maximus IX,9,2. Velleius Paterculus II,70. Appianus Bell. civ. IV,472-477. Florus II,17,3. Dio Cassius 47,46.4.
  12. Babelon, Cassia 14 = Crawford 500/1[nexus deficit].
  13. Babelon, Cassia 16 = Crawford 500/3[nexus deficit]
  14. Babelon, Cassia 18 = Crawford 500/5[nexus deficit]
  15. Babelon, Cassia 19 = Crawford 505/3[nexus deficit]
  16. Babelon, Cassia 21 = Crawford 505/2[nexus deficit]
  17. Laurentius Popovitch, "Un aureus de Cassius frappé en 42 av. J.-C. découvert à Saint-Apollinaire (Côte-d'Or)", Bulletin de la Société Française de Numismatique 2013(68) n.5
  18. Babelon, Cassia 12-13
  19. Babelon, Cassia 12. Crawford 498/1[nexus deficit]

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]
  • Paulus Collart, 'Brutus et Cassius en Thrace', Bulletin de Correspondance Hellénique 1931(55) : 423-429
  • Fabricius Delrieux et M.C. Ferries, 'Le siège de Rhodes par C. Cassius Longinus en 42 av. J.-C., de la bataille de Myndos à la prise de la ville' in Les sièges de Rhodes de l'Antiquité à la période moderne, PUR, 2010 : 175-199 [2]
  • Franciscus Kirbihler, 'Brutus et Cassius et les impositions, spoliations et confiscations en Asie Mineure durant les guerres civiles' in Spolier et confisquer dans les mondes grec et romain, Chambéry, 2013 : 345-366 [3]