Basilicae Patriarchales
Basilicae patriarchales sunt ecclesiae, quibus patriarcha praeest. In Ecclesia Catholica hoc verbo plerumque quattuor basilicae papales Romanae denotatae sunt, interdum septem basilicae maiores.
Basilicae papales
[recensere | fontem recensere]Basilicae papales sunt quattuor ecclesiae Romae principales, quae olim patriarchales appellatae sunt:
- Archibasilica Sanctissimi Salvatoris aut Basilica Sancti Ioannis in Laterano (etiam: Archibasilica Lateranensis).
- Basilica Sancti Petri aut Basilica Vaticana
- Basilica Sancti Pauli extra moenia (etiam: Basilica Ostiensis)
- Basilica Sanctae Mariae Maioris (etiam: Basilica Liberiana).
Cathedra papali tantum archibasilica Lateranensis gaudet. Usque ad Concilium Vaticanum Secundum in altari papali solum papae aut - sub rara exceptione - ab eo delegato (plerumque cardinali) missam celebrare licuit.
Postquam papa Benedictus XVI titulo „Patriarcha Occidentis“ renuntiavit[1], titulus in Annuario Pontificio non iam apparet et basilicae patriarchales „basilicae papales“ nominantur.[2]
Septem Basilicae Maiores
[recensere | fontem recensere]- Quattuor basilicae papales Romanae
- Basilica Sancti Laurentii extra muros[3], quae autem numquam altari papali neque porta sancta gaudebat. Post patriarchatum Hierosolymitanum Latinum anno 1889 denuo erectum (vide infra) inter basilicas minores numeratur.
- Basilica Sancti Francisci Asisi (die 25 Martii anno 1754 a papa Benedicto XIV in basilicam maiorem evecta)
- Basilica Sanctae Mariae Angelorum de Portiuncula (die 11 Aprilis anno 1909 a papa Pio IX in basilicam maiorem evecta)
Distinguendae sunt a basilicis minoribus, qui titulus saeculo praeterito multis ecclesiis datus est, ut puta:
- Sanctuarium Beatae Virginis Rosarii (Pompeii) (ab anno 1901)
- Basilica Sancti Antonii (Patavii)
- Sanctuarium Sanctae Domus (Laureti)
Gyrus septem ecclesiarum
[recensere | fontem recensere]Gyrus septem ecclesiarum a sancto Philippo Neri die 25 Februarii anno 1552 institutus est peregrinatio circa Romana sanctuaria praecipua ad indulgentiam obtinendam. Haec visitatio includit:
- Quattuor basilicas maiores (Archibasilicam Lateranensem, Basilicam Vaticanam, Basilicam Liberianam, Basilicam Ostiensem)
- Basilicam Sancti Laurentii extra muros
- Basilicam Sancti Sebastiani ad Catacumbas
- Ecclesiam Sanctae Crucis in Hierusalem.
Pentarchia
[recensere | fontem recensere]Basilicae maiores Romanae (Sancti Laurentii inclusa) post Schisma Orientis, anno 1054 habitum symbolice etiam pentarchiam repraesentabant. Patriarchatus Orientis aemulans ecclesia Catholica usque ad annum 1964 ecclesiis maioribus Romanis titulares patriarcharum sedes attribuit:
- Archibasilica Lateranensis: Patriarcha Romanus sive papa.
- Basilica Vaticana: Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus.
- Basilica Sancti Pauli extra moenia: Patriarcha Alexandrinus.
- Basilica Sancta Maria Maior: Patriarcha Antiochenus.
- Basilica Sancti Laurentii extra muros: Patriarcha Hierosolymitanus.
Post patriarchatum Hierosolymitanum Latinum anno 1889 denuo erectum attributio ad ecclesiam Sancti Laurentii abolita est, quod Ecclesia Sancti Sepulcri Hierosolymis ad ecclesiam cathedralem patriarchatus evecta est. Cum etiam aliae denominationes partem huius ecclesiae sibi vindicent, patriarchae sedes Ecclesia Sanctissimi nominis Iesu electa est, quae concathedralis vocatur.
Aliae ecclesiae patriarchales ecclesiae catholicae
[recensere | fontem recensere]Etiam quattuor aliae basilicae ecclesiae catholicae patriarchales vocantur:
- Patriarchatus Hierosolymitanus Latinus (vide supra).
- Patriarchatus Lisbonensis (sive Ulixbonensis) Olisipone (ab anno 1716); ecclesia cathedralis est "Catedral Sé Patriarcal".
- Patriarchatus Venetiarum, qui anno 1457 titulum antiqui patriarchtus Gradensis recepit; ecclesia cathedralis est Basilica Sancti Marci.
- Archidioecesis Goana et Damanensis in India, cuius archiepiscopus titulo "Patriarchae Indiarum Orientalium" ornatur (ab anno 1886; ecclesia cathedralis est Sancti Caietani Goae.
567- 1751 erat patriarchatus Aquileiensis, 575-1457 patriarchatus Gradensis (sedes: Basilica Sanctae Euphemiae).
Basilica Pontificia
[recensere | fontem recensere]Praeterea est titulus "basilica pontificia". Saeculo vicesimo quattuor ecclesiae[4] Italiae explicite iurisdictioni Sanctae Sedis subiectae et Basilicae pontificiae titulatae sunt, quae sunt Sanctuarium Beatae Virginis Rosarii Pompeiis (1901), locus medius venerationis rosarii et missionis Marianae,[5] Basilica Sancti Antonii Patavina, locus medius mundi Antoniniani,[6] et Sanctuarium Sanctae Domus Lauretanum,[7] nec non anno 1968 Basilica Pontificia Nicolaitana Barensis ordinis Fratrum Minorum, quae anno 1951 in Basilicam minorem evecta erat.[8] Tres ex iis sunt Basilicae ab immemorabilis, Sanctuarium Beatae Virginis Rosarii anno 1901 in Basilicam minorem evecta est.
Praeterea anno 1959 Basilica Sancti Michaelis Matriti in Basilicam pontificiam evecta est (Basilica minor ab anno 1930), cum Opus Dei nuntiaturam Apostolicam Matritensem suscepit.[9]
Inter Basilicas minores titulus Basilica pontificia ordine supremus habetur.
Ab anno 2006, titulo Patriarchae occidentalis a papa Benedicto XVI deposito, etiam omnes septem basilicae Patriarchales "basilicae Pontificiae" nominantur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gabriel Chow Hoi-Yan: Basilicas. Historical and Canonical Development. M.Div. Hons., Toronto, Ontario 2003, 5. Special Categories of Basilicas 5.1 Pontifical Basilicas, p. 54–58 (in interreti: gcatholic.com)
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Basilica Vaticana ex oppido Sancti Angeli visa
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide: kath.net 23.03.2006
- ↑ Basilica Lateranensis, Basilica Vaticana, Basilica Liberiana, Basilica Ostiense
- ↑ "Roma quinque patriarchatus esse noscuntur videlicet: ecclesia lateranensis in honorem S. Salvatoris, ecclesia S. Mariae Maioris, ecclesia S. Petri, ecclesia S. Pauli et ecclesia S. Laurentii foras murum" (Gesta pauperis scholaris Albini, in Liber censuum, II, 30)
- ↑ John Trigilio Jr. / Kenneth Brighenti / James Cafone: Catholic Mass for Dummies. John Wiley & Sons, 2011, pars III Tools of the Trade, sectio Minor basilicas | p. 231. ISBN= 978-0-470-76786-3
- ↑ Benvenuti nella Città della Carità; vide Santuario della Beata Vergine del Rosario di Pompei, Vicipedia Italiana
- ↑ Situs officialis mundi Antoniniani, basilicadelsanto.org
- ↑ Santuario di Loreto, Homepage; vide Santa Casa, Vicipedia Italiana
- ↑ Pius XII: Sacris in aedibus. Litterae Apostolicae diei 5 Augusti 1959; Paulus VI: Basilicae Nicolaitanae, Litterae Apostolicae diei 11 Februarii 1968 ([1], vatican.va); Vide Ioannes Paulus II: Nuovo ordinamento giuridico della Basilica di San Nicola a Bari. Constitutio Apostolica diei 8 Martii 1989 ([2] [3], vatican.va).
- ↑ El Opus Dei, bsmiguel.es (es)
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilicas maiores spectant. |