Auxilia (exercitus)
Auxilia (-orum n.) fuerunt pars exercitus Romani, quorum milites e gentibus foederatis aut peregrinis (incolis liberis provinciarum Romanarum) conscripti sunt. Quibus, cum stipendiorum tempore finito honeste dimissi sunt, civitas Romana concessa est.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Vocabulum auxilia verbis legioni aut copiis, quae e civibus Romanis institutae erant, sed etiam equitatui contrarium positum est (auxilia barbara, a sociis auxilia arcessere, auxilia a Britannia arcessere; auxilia equitatumque comparare). Miles auxiliaris vel auxiliarius appellabatur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Auxilia iam tempore liberae rei publicae Romanae exstabant, sed Augustus primus iis quandam formam constitutam dedit et in exercitum Romanum inseruit. Secundum Tacitum auxilia fere dimidiam exercitus partem efficiebant, certi numeri autem desunt. Praefecti Romani, milites iuvenes ingenui esse solebant, quorum stipendium quidem legionariorum minus erat, quibus autem honeste dimissis post viginti quintum (aut in classe viginti sextum) stipendiorum annum civitas Romana concessa est.
Auxilia legiones quasi supplebant: Magna ex parte erant equites, sagittarii, iaculatores atque etiam dromedarii, qui equites Arabes impugnabant. Pedites auxiliares autem armis disciplinaque mox legionariis adaequabant. In castellis secundum confinia positi pacis tempore fines imperii custodia tenebant et, cum praeter linguam Latinam et civitatem etiam cultum vitae Romanae recepissent, culturam Romanam (sive Romanitatem[1]) propagabant.
Postquam Caracalla anno 212 omnibus hominibus ingenuis imperii civitatem Romanam concessit, imprimis barbari e terris extra fines imperii oriundi auxiliares facti sunt. Bellis civilibus saeculi tertii confectis a fere anno 300 non iam auxilia, sed sic dicti limitanei vel riparenses fines custodiebant.
Discriptio auxiliorum
[recensere | fontem recensere]Aliter ac in legione manibus auxiliorum non centuriones, sed praefecti aut tribuni praeerant, in alis decurio locum centurionis obtinebat. Qui plerumque ex ordine equestri sumpti sunt.
Numerus auxiliorum circa annum 100
[recensere | fontem recensere]- Alae miliariae: fere 9
- Alae quingenariae: fere 80
- Cohortes miliariae: fere 18
- Cohortes quingenariae: fere 132
- Cohortes equitatae miliariae: fere 22
- Cohortes equitatae quingenariae: fere 77
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Tertullianus, de pallio 4,1.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Haynes, Ian (2013). Blood of the Provinces. The Roman Auxilia and the Making of Provincial Society from Augustus to the Severans. Oxonii, ISBN 978-0-19-965534-2.
- Holder, Paul A. (1980). The Auxilia from Augustus to Trajan. (= British Archaeological Reports. International Series. Vol. 70). Oxonii, ISBN 0-86054-075-8.
- Bockius, Ronald et alii (2012). Die Armee der Caesaren. Archäologie und Geschichte. Ratisbonae, ISBN 978-3-7917-2413-3.