Aristaenetus (consul)
Appearance
(Redirectum de Aristaenetus)
Aristaenetus (natus circa annum 365 Antiochiae, mortuus post annum 404) vir publicus Romanus erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Avus eius Thalassius praefectus praetorio per Orientem erat, pater Bassianus, mater Prisca nominabatur.
Iuventus
[recensere | fontem recensere]Aristaenetus discipulus Libanii oratoris atque paganus fuit. Libanius duas epistulas eo misit[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Aristaenetus sectator Flavii Rufini erat. Anno 392 Praefectus urbi Constantinopoli factus est. Anno 404 una cum Imp. Caesare Flavio Honorio Augusto VI consulatum gessit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ cf. Libanius, Autobiography and selected letters, ed. et trad. F. Norman, Oxford 1992, ep. 184 et 189
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus et Flavius Rumoridus |
Consul 404 cum Imp. Caesare Flavio Honorio Augusto VI |
Successores: Flavius Anthemius et Flavius Stilicho II |