[go: up one dir, main page]

Jump to content

Arecaceae

E Vicipaedia
(Redirectum de Arecales)

Commelinidae 
Ordo : Arecales 
Familia : Arecaceae 
Schultz-Schultzenstein
   
Palaeontologia
80–0 m.a.Cretaceum superius > Recens
Arecaceae in Multan Pakistaniae.

Arecaceae seu Palmae, olim Palmaceae,[2] sunt familia plantarum angiospermarum ordinis Arecalium. Cui sunt fere 202 genera et 2600 species, plurimae in zonis tropica et subtropica, et fortasse climatibus temperatis. Plurimae Arecaceae foliis magnis compositis sempervirentibus, in summo caule non ramificante distinguuntur; multae autem alias proprietates habent, et miram corporis diversitatem praebent. Praeter diversitatem morphologicam, Arecaceae paene omne climatum calidorum genus intra earum distributionem naturalem habitant, a silvis pluvialibus ad deserta sicca.

Arecaceae sunt una e familiis plantarum notissime latissimeque cultis, quae partes magni momenti in historia hominum egerunt. Multae res cibique quotidiani ex eis fiunt, atque in hortis propter earum formas late videntur, ut una e plantis oeconomice utilissimis sint. Eae in multis culturis humanis iam sunt signa victoriae, pacis, fertilitatis, aliarumque notionum. In multis sectis Christianis, dominica ante diem Paschalem Dominica in Palmis vulgo nuncupatur. Eae hodie sunt symbolus tropicarum et feriarum populo gratum.[3]

Genera selecta

[recensere | fontem recensere]
Arecaceae in Kwa-Zulu Natal Africae Australis.
Arecaceae secundum viam.

Nexus interni

  1. "Arecaceae Bercht. & J. Presl, nom. cons.". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 13 Aprilis 2007 .
  2. Nomen Palmaceae, nunc invalidum, non iam accipitur quod Arecaceae et nomen vicarium acceptum, Palmae (ICBN Art. 18.5), super aliis familiae palmarum nominibus conservantur.
  3. Landscaping with Palms in the Mediterranean, www.palms.org.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Arecaceas spectant.
Vide "Arecaceas" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America