[go: up one dir, main page]

Jump to content

Alster fluvius (Suecia)

E Vicipaedia
apud Fröseke, 1925

Alster fluvius[1] (Suecice Alsterån) est flumen Smolandiae orientalis quod in Mare Balticum fluit. Oritur e lacu Alsterno, 219 metris supra mare, et per 110 chiliometra[2] ad orientem fluit, ubi prope vicum Ålem, in loco Pataholm dicto, in mare exit. Area fluminis est circiter 1500 chiliometra quadrata[3]. Ad ostium, fluxus medius est circiter 10 metra cubica per secundam.

Badebodaån est praecipuus fluvius auxiliaris.[4] Iuxta ripas Alstri inveniuntur vici Sävsjöström, Alsterfors, Alstermo, Fröseke, Alsterbro, Blomstermåla et Ålem.

Praeter lacum Alsternum, in regione fluminis sunt etiam lacus Uvasjön, Store Hindsjön, Hultsnäsesjön, et maximus omnium, Allgunnen, 85 metris supra mare.[5]

Alster fluvius abundat trutis marinis (Suecice havsvandrande öring)[6] usque ad officinam vim aquae Hornsö dictam, quae transitum piscium impedit. Via apta piscibus nondum exstat.

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Res.
  3. Res.
  4. Res.
  5. Res.
  6. Res.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 56°55′13″N 16°26′7″E • GeoNames