Agdistis
In mythologia Phrygia Agdistis (Graece Ἄγδιστις) fuit daemon hermaphroditus e saxo natus semine Iovis[1] resperso. Tantam vim ferociamque libidinosam exhibebat ut dei territi eum per somnum genitalibus maribus fraude privaverint. Cum fabula Attidis Magnaeque Matris Cybelae coniunctus est adeo ut apud nonnullos auctores Agdistis post castrationem unum e nominibus Magnae Matris fuisse dicatur. Secundum Pausaniam[2] nomen montis quoque prope Pessinuntem adsurgentis fuit Agdistis. Fabulam primigeniam quatenus additamentis ornamentisque Graecis contaminata sit, hodie difficile dictu est.
De fabula ab Arnobio narrata
[recensere | fontem recensere]Sic narrat Arnobius fabulam quam apud Timotheum theologum[3] invenisse adfirmat :
Magna Mater - et ipsa nata e lapidibus a Deucalione Pyrrhaque post diluvium iactis - cum obdormisset in petra "Agdos" vocata[4], Iuppiter in pulchrum corpus deae exarsit atque, dum stuprum inferre conatur, Magna Matre acriter reluctante, semen suum in saxum effudit ; quod saxum fetum ex eo concepit atque Acdestem (sic scribit nomen Arnobius) peperit. Acdestis, utroque sexu atque vi immani praeditus, spreta deorum auctoritate omnia ad libitum vastabat rapiebatque. De novo periculo concilio deorum habito, Liber pater (vel Dionysos si mavis) rem suscepit : multo vino imprudentem Acdestim alte sopivit atque membrum virile firmissimo laqueo cum pede dormientis vinxit. Itaque adsurgens Acdestis vi impetus sui virilia sibi ipse eripuit. E sanguine autem arbor malus Punica dicta oritur. Deinde Nana filia regis (vel fluminis) Sangarii pomum ex ea arbore legit "atque in sinu reponit". Quo facto fit praegnans : mox parvum Attidem parit quem pater Sangarius tamquam pignus vitiatae filiae exponi iubet. At infans "hirquino lacte" (sic!) nutritus in silvis adolescit. Attidem adulescentulum eximia formositate factum et Magna Mater et Acdestis mire diligunt. At Pessinuntius rex Midas suae filiae matrimonio eum destinat.
Die vero nuptiarum Magna Mater in urbem a rege clausam intravit moenia capite sublevans[5] et Acdestis iratus insaniam pectoribus omnium convivarum incutit. Ipse Attis postremo sub pinum quandam proicit sese atque sibi genitalia desecat dicens : "Tibi, Acdesti, haec habe propter quae motus tantos concitasti". Attide mortuo Mater Deum partes viriles humi iacentes legit atque lavit postremoque veste texit. E sanguine morientis viola flos nata erat : itaque violarum coronis pinus redimitur. Ipsa sponsa postquam lana corpus exanimum Attidis velavit, sese interficit et cruor virginis in violas vertitur. Deinde Magna Mater pinum in antrum suum defert atque una cum Acdesti deplorat. Acdestis rogationibus supplicationibusque a Iove impetravit ne corpus Attidis putrescat necnon ut minissimus digitus eius "vivat et perpetuo solus agitetur e motu."
Quae fabula aetiologica est : plures partes eius excogitatae videntur ad rationem probabilem rituum[6] reddendam in cultu deae observatorum. Contra Arnobius probare vult adversarios suos eam credere veram esse ex eo quod solemnibus sacris et mysteriis mense Martio quotannis actiones in mytho descriptas iterabant. Animadvertere etiam licet quam male distinctae sint partes Magnae Matris et Acdestis, qui velut unam personam duplicatam agunt.
Quae a Pausania diverse narrata sint
[recensere | fontem recensere]Pausanias fabulam multo brevius narrat : itaque multa quae supra memorata sunt omittuntur. Nonnulla etiam diverse narrantur : primo Magna Mater in fabulam non inducitur (nisi tamen eadem atque Agdistis putatur!), Iuppiter somnians forte semen suum effudit, quod in terram cecidit. Ex eviratione Agdistis non malus Punica sed amygdalus nata est. Filia fluminis Sangarii proprio nomine non appellatur. Cetera similia sunt.
Strabo scripsit Phryges Magnam Matrem Agdistin vocare solitos esse.
Comparatio critica
[recensere | fontem recensere]Pausanias primigeniae fabulae in Phrygia ortae propior videtur : nam narratio Timothei/Arnobii ad ritus Romani cultus accomodata videtur. Primum Romani certe nolebant magnam deam, cuius ope Hannibalem Italia expulerant, androgynam[7] antiquitus fuisse, quod ab Arnobii fabulae traditione diligenter evitatur, etiamsi incestum Iovis cum matre sua non minus horrendum putatur esse a Christianis hominibus. Praeterea Cybele coronam turritam praecipue apud Romanos in capite gerit, quibus dea polias ad instar Tycharum Graecarum est, apud Graecos polon (πόλος[8]) gerit. De qua corona turrita apud Arnobium rationem satis ridiculam invenimus et fabulae inutilem.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Arnobius libro quinto Adversus Nationes 6-17.
- Pausanias libro septimo Descriptionis Graeciae, capitulo XVII (10-12) necnon libro primo cap.4(5).
- Strabo libro decimo Geographicorum capitulo tertio (12-13) necnon libro duodecimo capitulo quinto (3).
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Marie Delcourt, Hermaphrodite. Mythes et rites de la bisexualité dans l’Antiquité classique, Paris, 1958. Recensio critica Altera recensio critica
- Michel Meslin, "Agdistis ou l'éducation sentimentale", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1979ː 378-388
- "Agdistis ou l'androgynie malséante," in Hommages à Maarten J. Vermaseren, Leiden 1978, II 765-76.
- P. Roussel, "Un sanctuaire d'Agdistis à Rhamnonte", Revue des Études Anciennes, 1930ː 5-8
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Hederich, Benjamin: "Agdistis" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon. Lipsiae 1770, col. 140-141
- Vollmer, Wilhelm: "Agdistis" - apud: Wörterbuch der Mythologie. Stutgardiae 1874, p. 16
- Agdistis in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Id est Caeli dei.
- ↑ Graeciae descriptio I.4.5. Et alia nomina Magnae Matris montium fuisse tradita sunt.
- ↑ De conversione e Graeco in Latinum ergo agitur. De tempore quo vixerit Timotheus dubitatur.
- ↑ Etenim Magna Mater cum montibus, lapidibus, antris saxosis coniungebatur. Nonnumquam etiam sub eorum specie adorabatur.
- ↑ Quocirca postea caput turritum habuit. Contra Ovidius in Fastis suis contendit deam turritam esse quia urbes tuetur.
- ↑ Hi ritus sub Vicipaediano lemmate Attis describuntur.
- ↑ Romani enim androgynas tamquam portenta horrebant : itaque eos necabant atque expiationibus procurabant.
- ↑ Der Neue Pauly X col.39.