Carolus Sarandrea
Carolus vulgo Carlo Sarandrea (natus die 3 Septembris 1962 Romae) esperantista, diurnarius et officialis publicus Italicus est.
Idioma Zamenhofianum edidicit, cum esset adulescens sedecim annorum de hac re certior factus nubeculatis libellis Topolino. Mox non solum in motione Esperantica Italica multum promovit sed etiam in catholicis Esperanticis. Itaque factus est praeses gregis Romanae Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum, deinde sodalitatis maioris qui omnes in Italia viventes asseclas congregaret. Quorum periodicum cum aliis moderabatur nisi ad consilia danda non vacabat (tunc enim consulit saecularibus Esperantici fautoribus Italicis quoque).
In principio Statio Radiophonica Vaticana eum invitavit, ut nuntios recitaret. Postea omnium emissionum moderator generalis factus est usque mensem Iunium anni 2023 eo munere functurus[1]. Periodicum amicorum IKUE, quod inscribitur "Espero Katolika", annis inter 1982 et 2015 diligenter curabat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Esperanto-vivo. Storie sull'esperanto - symbolae Caroli Sarandrea de Esperantica historia
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ emissiones Esperanticae Stationis radiophonicae Vaticanae - quod munus inde a mense Iulio 2023 facit Maria Belošević cum auxiliatricibus