[go: up one dir, main page]

Jump to content

Contrareformatio

E Vicipaedia
Romae: Pars interior Templi Iesu (Chiesa del Gesù), insignis templi aetatis Contrareformationis.

Contrareformatio,[1] (-nis, fem.) vel Antireformatio,[2] aut Reformatio Catholica, fuit tempus historiae Europae cum Ecclesia Catholica Protestantium reformationi obsistere deberet et ergo, praecipue post Concilium Tridentinum, inter alia doctrinam et structuram suam emendavit.

Victoria catholicae fidei - imago in Ecclesia Sancti Caroli Viennensi; pinxit Ioannes Michael Rottmayr
Francisci Fevardentii Theomachia Calvinistica

Antireformatio quasi motus erat qui primum saeculo XVI in Hispania et inde tota in Europa natus est de Reformatione amovenda. A multis Ecclesiae catholicae catharsis et reductio ad puritatem dogmaticam priscam ellatae sunt: in his Concilium Tridentinum efficaciter agebat. Altero ab latere consilium protestantismi radicitus opprimendi exstinguendique in animo erat. Propugnatores pro reformatione catholica erant Hispani Carolus V imperator et Philippus II rex et postea Catholica anno 1609 condita. Protestantici autem iam anno 1608 unionem inierant. Neque iesuitarum partes magnae tacendae sunt.

Contrareformationis sive bellorum religiosorum Europaeorum tempus complectebatur saeculum a Pace Augustana (1555) usque ad Pacem Westphalicam (1648) Bellum triginta annorum finituram. Saeculo XVI autem ob antireformationem querelae atroces in Batavia, Francia, inter Angliam et Scotiam, inter Poloniam et Sueciam et ita porro eruptae sunt. In Germania contrareformatio anno 1563 in Bavaria initium habuit, ubi dux Adalbertus, iesuitarum Ingolstadiensium fautor, nobiles protestantismo faventes a curiis detenebat. Praedicatores et laicos fidei novae pronos e terra expulsit. Anno 1572 episcopus Treverensis aulam suam pro protestanticis clausit et princeps elector Moguntinum Daniel Brendel anno 1574 Eichsfeldiam recatholizavit. Tum exemplum istud multi sibi sequebantur e.g. Herbipolitanus episcopus Iulius Echter, Bambergensis collega anno 1587 et archiepiscopus Iuvavensis anno 1588. In Austria et civitatibus finitimis (Bohemia, Silesia, Moravia et Hungaria) contrareformatores triumphos maxime splendidos egerunt. In Styria, Carinthia et Carniola archidux Ferdinandus anno 1598 decretum edidit de praedicatorum protestanticorum remotione repentina. Tunc imperator Rudolphus II privilegia calixtinis Bohemicis concessa ad tempus supprimebat. Illa anno 1609 autem denuo christifidelibus illis officialiter reddi debuerunt.

In Hungaria quoque restaurationes Rudolphi ad irritum ductae sunt et anno 1606 libertas religiosa in Pace Vindobonensi praebenda erat. Culmen contrareformatorium fortasse erat anno 1629 istud imperatoris Ferdinandi II pactum, quo omnia bona ecclesiastica a protestanticis ex anno 1552 (secundum statuta Bataviensia) retenta tradenda esse flagitabatur. Verisimiliter istis diebus in extremo erat protestanticae fidei sors. Anno 1648 pax aequilibrium religiosum in Europa statuit; hierarchia catholica generatim corroborata est et territoria plura antea protestantica in gremium Ecclesiae Catholicae Romanae reduci potuerunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gustav Droysen: Geschichte der Gegenreformation. Magnus, Stuttgardiae 1983, ISBN 3-88400-110-8.
  • Heinrich Lutz: Reformation und Gegenreformation. Oldenbourg, Monaci 2005, ISBN 3-486-49585-2 (=Oldenbourg Grundriss der Geschichte, 10).
  • Gerhard Oestreich: Geist und Gestalt des frühmodernen Staates. Ausgewählte Aufsätze. Duncker & Humblot, Berolini 1969
  • Moriz Ritter: Deutsche Geschichte im Zeitalter der Gegenreformation und des Dreissigjährigen Krieges. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1974 (reeditio tomorum annis inter 1889 et 1908 Stuttgardiae in lucem prolatorum).
  • Philipp M. Soergel: Wondrous in His Saints. Counter Reformation Propaganda in Bavaria. University of California Press, Berkeley 1993, ISBN 0-520-08047-5.
  • Dieter J. Weiß: Katholische Reform und Gegenreformation. Ein Überblick. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 2005, ISBN 3-534-15121-6.
  • Rudolf Leeb, Susanne Claudine Pils, Thomas Winkelbauer (ed.): Staatsmacht und Seelenheil. Gegenreformation und Geheimprotestantismus in der Habsburgermonarchie. Oldenbourg, Vindobonae / Monaci 2007, ISBN 978-3-7029-0546-0.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad contrareformationem spectant.