Lusinianum
Appearance
Leziniacum[1] sive Liciniacum[2] (Francogallice Lusignan) est oppidum Francicum 2,610 habitantium (anno 2008) praefecturae Vigennae in provincia occidentali Pictaviensi et Carantoni. Distat 15 milia passuum ab urbe Pictavio.
Origo oppidi fuit castellum (nunc partim ruinosum), secundum fabulas a fata Melusina constructum, a familia de Leziniaco per multa saecula possessum.
Cives praecipui
- Hugo VIII de Leziniaco, Cruce signatus, mortuus 1171
- Guido de Leziniaco, rex Hierosolymae, Dominus Cypri, mortuus 1194
- Amalricus de Leziniaco, rex Cypri et Hierosolymae, mortuus 1205
Vide etiam
Notae
- ↑ "Sires de Lusignan" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~. Alibi et "Luzinianum": Willelmus Tyrensis, Historia rerum in partibus transmarinis gestarum; "Lizennoium": Robertus de Torigneio, Chronicon vol. 2 pp. 4-5 Delisle
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Leziniacum spectant. |