Aqua Virgo
Cursus aquae ductús colore rubro pictus Aquae ductus urbis Romae | |
Confectum seu sacratum: | 9 Iunii 19 a.C.n. |
---|---|
Patronus: | M. Agrippa |
Terminus: | Castellum regione IX |
Aqua Virgo fuit aquae ductus quo per Romam urbem, et praecipue Campum Martium, aqua dulcis et frigida diffluebat. Aqua Virgo iussu Augusti principis et cura M. Agrippae die 9 Iunii 19 a.C.n. perfecta est[1] et postea ab imperatore Claudio refecta. Hic aquae ductus, iussu papae Nicolai V restitutus, etiam hodie usitatus est sub nomine Acqua Vergine Antica.
Monumentum fontanae eius aquaeductus, quod quondam in aula aedium (numero 9) in foro Hispaniae collocatum erat, hodie non iam exstat. Ei inscriptum erat: QUI VIRGINEAM BIBUNT LAUDENT AGRIPPAM.[2] Quo aquae ductu suis impensis aedificato Marcus Agrippa in primis gloriabatur : nam quibusdam de penuria vini querentibus respondisse dicitur se satis ample providisse ne Romani siti perirent[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dio Cassius 54.11
- ↑ Rendina, Claudio / Paradisi, Donatella: Le strade di Roma. Roma 2003. s.v. Spagna, piazza di
- ↑ Dio Cassius 54.11.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Ioannes Chiffletius (canonicus Tornacensis), Aqua Virgo, fons Romae celeberrrimus et prisca religione sacer. Opus aedilitatis M. Agrippae in vetere annulari gemma... , Antverpiae, 1662.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Aqua Virgo" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) pp. 28-29
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Tabulae aquae ductuum Romanorum
- Katherine W. Rinne, Aquae Urbis Romae: the Waters of the City of Rome
- Roger D. Hansen, "Water and Wastewater Systems in Ancient Rome"
- James Grout, Aqua Virgo apud Encyclopaedia Romana