[go: up one dir, main page]

Jump to content

Tractatus super psalmos/58

Checked
E Wikisource
PSALMUS CXLIX
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXLVIII PSALMUS CL 


PL 9 0884B) PSALMUS CXLIX.

Alleluia.

(0884C) Cantate Domino canticum novum, laus (Infra, laudatio) eius in ecclesia sanctorum. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent super regem suum. Laudent nomen eius in choro, in tympano et psalterio psallant ei. Quoniam beneplacitum est Domino in populo suo: exaltavit (Infra, exaltabit) mansuetos in salutem. Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis. Exsultationes Dei in faucibus (Infra, gutture) eorum: et gladius ancipitis (Infra, gladii bis acuti) in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes (Infra, obiurgationes) in populis. Ad alligandos reges in manicis et (Abest infra manicis et) compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis eius.


TRACTATUS PSALMI.


(PL 9 0885B) 2.

Quorum proprium sit hoc canticum novum. - Cum ergo nulla, extra haec rerum divinarum coelestiumque decreta, videatur homini concessa esse cognitio, (0885C) cognitionisque laudatio; videamus, ad quod nunc novum canticum advocemur, cum dicitur, VERS. 1: Cantate Domino canticum novum. Est plane novum canticum. Cuius quidem novi cantici gratulationem iam et in superioribus psalmis, in quibus novum canticum cantatur, ostendimus; cum in gentibus Dominus esse regnaturus ostenditur (Ps. XCV, 10) , cum ipsum ad regni gloriam dextera sua salvabit (Ps. XCVII, 1) , cum assumens ex inferno animam suam nos secum assumpsit in reges. Proprium ergo hoc canticum novum est sanctis eius. Id enim sequitur: Laudatio eius in Ecclesia sanctorum. VERS. 2 et 3. (0886A) Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent super regem suum: laudent nomen eius in choro, in tympano et psalterio psallant ei. Id est, in eo qui secundum nonagesimi et quinti psalmi canticum novum regnabit in gentibus, et quem in sequenti cantico novo, in mirabilibus factis suis Dominum salvabit dextera sua. Super hoc igitur rege laetatur Israel et Sion filii, eius scilicet Sion quae mater in coelis est, quae conscriptorum primitivorum et angelorum frequentantium civitas est; et Israel ille, qui spiritu non littera ( subaud. laetetur) et super quem Apostoli pax est (Gal. VI, 16) . Hi ergo filii, qui suscipientes confitentesque regem filii Dei facti sunt, et hi ergo qui in corpore Deum mentis oculis agnoverunt, laetabuntur in choro, in tympano psalterioque (0886B) psallentes. Haec autem musa ( f. causa) laetitiae in tabernaculis iustorum est, et in symphoniae cantu ( f. et symphoniae cantus) in reditu filii poenitentis auditur.


TRACTATUS PSALMI.


(PL 9 0886B) 3.

Homo creatione Deo placens, peccato displicens, in Christo bene placuit. - Quae autem nunc proprie post creaturarum laudationem, et superiora cantica nova, huius cantici novi causa esset, ostendit dicens, VERS. 4 et 5: Quia beneplacitum est Domino in populo suo: exaltabit mansuetos in salutem. Exsultabunt sancti in gloria. Omnia quidem Deo cum sunt creata placuerunt, Genesi testante cum dicit: Et vidit Deus quia bona sunt (Gen. I, 31) ; sed beneplacitum ei in populo suo esse cognoscimus. Bona quidem creatio hominis est, ut quae initium (0886C) creationis secundum originem Dei similitudinemque sortita est; sed iudicio se immutabilis Dei secundum demutationem humanae voluntatis atque arbitrii temperante, tum quia peccassent et agerent poenitenda, poenitere se quia fecisset hominem testatus est. At vero ipsis illis ex peccato in vitam reformatis, depulsa poenitentiae querela, iam beneplaciti in eos affectus ostenditur. Reconciliati enim sumus per corpus et sanguinem Christi ex inimicis in filios Deo, cum nobis aeterni sacerdotis placationem impoenitentiae sacramento spopondisset, Propheta dicente: Iuravit Dominus, et non (0887A) poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4) . Complacitum ergo est quod impoenitens esse iuratum est ei, quo regnante secundum ordinem Melchisedech, id est, gentium et rege et sacerdote, primum mansuetis salus, deinde splendor est sanctis exsultantibus super regem suum.


(PL 9 0887A) 4.

Sanctorum privilegia. Guttur, quid significet; quid gladius. Gladii bis acuti quis usus sanctis. - Sed post sanctorum gloriam, intelligendum est quid ad cantici novi plenitudinem consequatur: Laetabuntur in cubilibus suis. VERS. 6. Exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii bis acuti in manibus ipsorum. Iam non lacrymis stratum rigabitur, nec in hoc mortis corpore degentium ob peccati necessitatem ac dolorem (0887B) noctibus singulis lectus lavabitur. In cubilibus enim iam suis sancti laetabuntur in gloria; et ob id Dei exsultationes semper in gutture. Per significationem gutturis, internae conscientiae protestatur affectum. Sed neque solum in eorum gutture exsultatio Dei est; verum etiam ipsorum manus bis acutis gladiis armabuntur. Haec filiis Sion cognitio regis indulget, quibus in choris tympanisque psallentibus disposita sit et salus, et gloria, et laetitia, et exsultatio, et potestas. Nam potestatem in gladio significari, tum pluribus locis, tum consequentibus admonemur. Cur enim bis acuti gladii in manibus eorum essent, edocuit mox Propheta, dicens, VERS. 7-9: Ad faciendam vindictam in nationibus, obiurgationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus, et (0887C) nobiles eorum in manicis ferreis; ut faciant in his iudicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis eius. Hoc ergo est canticum novum dum humiles terrae tribulatique corde regibus constituantur in reges, cum existimati purgamenta mundi et vel abortiva gentium lumen mundi et ultores sint nationum (I Cor. IV, 13) . Gladii enim bis acuti in manibus eorum sunt: quia sancto illi in Apocalypsi gladius bis acutus ex ore sit, iudicium undique potestatis exercens (Apoc. XIX, 15) . Nam et gladium venit Dominus mittere in terram (Matth. X, 34) : et sancti secundum Apostolum mundum iudicabunt, et in illis iudicabitur mundus (I Cor. VI, 2) . Dictum est enim, aut nescitis quia angelos estis iudicaturi? Fit ergo per eos vindicta in nationibus; Deus enim (0887D) in nobis est ultionum. Obiurgatio deinde exseritur in populos: fidelis namque est, qui ait: Arguam te, et statuam haec contra faciem tuam (Ps. XLIX, 21) . Sed arguitionis huius hic exitus est, ut reges nationum nobilesque earum manicis et compede vinciantur. Vincti enim manibus et pedibus, secundum (0888A) evangelia, in exteriores tenebras deputantur (Matth. XXII, 13) . Et quia illic erit fletus et stridor dentium, fiet iudicium conscriptum, quod lex scilicet praescripserat, quod Prophetae nuntiaverant, quod omnis divinus erat sermo testatus. Hoc fides, pietas, continentia, confessio habet meritum: hoc contemptus saeculi muneris sumit, fieri regem regum, quorum odia ob Christi nomen excepta sint; vinciri nobiles, quorum nos vincula carceresque concluserint; conscriptum in eos iudicium habetur ( f. haberi), quorum et gladii desaevierint, et potestas. Sic sanctorum gloria omnis a Deo est, cum post has vitae et corporum passiones exserant potestatem. Sic cantici novi hymnus impletur, cum post gentium opprobrium regumque cruciatus iudicium conscriptum (0888B) in gentes regesque decernant, quibus Dominus Iesus Christus et unigenitus Deus et Dominus et rex est, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.