[go: up one dir, main page]

Jump to content

Tractatus super psalmos/41

Checked
E Wikisource
PSALMUS CXXXII
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXXXI PSALMUS CXXXIII 


PSALMUS CXXXII. Canticum graduum.

[recensere]

Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus; sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion: quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saecula.

TRACTATUS PSALMI. 1. Bona multa non jucunda, et jucunda non bona. --Per omnem doctrinae ordinem gradibus scanditur; nam per gradus ad superiora provehimur. In eo enim quod ita coepit Propheta, VERS. 1: Ecce quam bonum et quam jucundum, docemur quid bonum atque jucundum sit: ut per cognitionem eorum, in bonis jucundisque maneamus. Servata autem scienter ea ratio a Propheta est, ut bonum jucundumque sociaret: quia non omne quod bonum est, jucundum est, neque omne quod jucundum est, bonum est. Jucundus est luxus, sed bonus non est; est enim in ipsa illa corporalis lasciviae amoenitate detrimentum et salutis et famae. Bona est tolerantia injuriae, maxime cum ad irreligiositatem compellimur poenis famis, sitis, frigoris, vigiliarum, contumeliarum, dolorum; sed jucunda non est: illic enim injuriosum perfectae virtutis officium est. Et ita per haec nonnumquam et bonum jucunditate, 518 et jucunditas solet eocarere quod bonum est. 2. Bonum jucundum, fraterna unitas; ubi vera. --Videamus quid sit illud quod bonum et jucundum esse Propheta demonstrat, scilicet habitare fratres in unum. Non humanas cohabitationes, nec terrenarum domorum communionem propheta David dicit. Nam fratres sub haec ipsa tectorum consortia dissidentes videmus, et inimicos saepe ejusdem domicilii habitatio continet: et nonnumquam incrementum odiis ipsa illa cohabitandi indignatio subministrat. Sed novit esse Apostolus communem et religiosam domum, dicens: Ut scias quemadmodum te oporteat in domo Dei diversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). Itaque bonum et jucundum est in unum habitare fratres. Cum in unum habitant, conventu Ecclesiae congregantur: cum fratres nuncupantur, unicae voluntatis charitate concordes sunt. 3. Unanimitatis indoles. --Ad primam enim apostolorum praedicationem hoc praecipuum fuisse credentium praeconium legimus, quod dicitur: Erat enim omnium credentium cor et anima una, assensu eadem, voluntate non dissonans, fide socia, amoris ac sententiae unanimitate perfecta (Act. IV, 32). Et hoc testatur ille gentium Doctor dicens: Ut sitis omnes perfecti, eodem sensu, eadem sententia (I Cor. I, 10). Et rursum: Implete gaudium meum, ut idipsum sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil per aemulationem sive per inanem gloriam agentes, sed in humilitate invicem arbitrantes praecellere super invicem, non sua, sed aliorum unusquisque vestrum contemplantes (Phil. II, 2 et seqq.). Hoc Apostoli gaudium est, idipsum nos sapere, amore eodem contineri, per unius sensus sententiam unanimes permanere, non per aemulationem separari, neque per inanis gloriae studium dissidere, non sua, sed aliorum unumquemque cogitare oportere; ut ea quibus alienae voluntates in concordia detinendae sint cogitemus. Quod alio in loco admonet, dicens: Si possibile est ex vobis ad omnes pacem habentes (Rom. XII, 18) ). Ex nobis vult esse, ut, si possibile est, pax ad omnes sit. Voluntas nostra omnium amicitiis dedita sit, si et caeterorum natura habeat pacis affectum; dummodo non ex nobis causa aut interruptae aut non conservatae pacis existat. Hoc itaque populo Dei congruit, sub uno 519 patre fratres, et sub uno spiritu unum esse, sub una domo unanimes incedere, sub uno capite unius corporis membra esse. Non enim oculus aurem odit, nec nares os exsecrantur, nec manus pedem spernit. Haec enim ut officiis mutuis sibi, ita et amore destricta sunt. Hoc jucundum et bonum est, habitare fratres in unum, in eodem esse, idem esse, nec congregatione fieri nec amore diversos. 4. Unctio Aaron quam adumbret unctionem. --Comparationem vero hujus boni jucundique Propheta constituit, dicens, VERS. 2: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti ejus. Aaron unguento, cujus compositio et confusio ex odoribus continetur, unctus est in sacerdotem (Levit. VIII, 12). Hanc consecrationem primi sacerdotis sui Deo esse complacuit. Dominum quoque nostrum invisibiliter et incorporaliter unctum esse cognovimus, cum dicitur, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis (Psal. XLIV, 8). Unctio ista terrena non est, incorporea est, invisibilis est: non de oleo ut sacerdos et propheta, non cornui ut rex, sed oleo exsultationis ungitur. Opus istud laetitiae spiritalis est, et ad sacramentum coelestis unctionis exsultationis fructus adhibetur: non materies ( al. materialis) creaturae est. Quia corporalia corporalibus indigebant, Aaron myro confusionis ungitur: sed id quod corporale est, per efficientiam virtutis spiritalis imbutum, speciem olei coelestis imitatur. Denique post hanc unctionem Aaron secundum legem Christus est nuncupatus, postquam unctionis confusio, per id quod a Deo confundi demonstrata est, in speciem unctionis invisibilis consecratur. Ut igitur hoc myrum omnes foetentes odores et immundos cordium spiritus quocumque infusum fuerit extinguit, seque in omnia in quae infertur odor hic suavitatis infundit: ita per hoc sacramentum unctionis infusae, et per eam omni terrenorum ac sordentium vitiorum nostrorum foetore deterso, Deo jam quod est suave spiramus. Novit hunc suaveolentiae spiritum beatus apostolus Paulus, dicens ita: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco, in his qui salvantur, et in his qui pereunt; et in istis quidem odor ex morte in mortem, istis autem odor ex vita in vitam (II Cor. II, 15 et 16): ut odorem vitae nos esse viventibus, ita odorem esse mortis his qui in peccatis suis morerentur ostendens. Ipse autem Christi odor ex nobis bonus Deo est. Ut igitur placitum hoc in 520 primo, id est Aaron, sacerdote unguentum Deo extitit, quo in exemplum olei exsultationis perungebatur, gratum Deo ex se fidei et innocentiae odorem praebens: ita bonum et jucundum est habitare fratres in unum, per quod unanimitas voluntatis ejusdem, primis et maximis sacramentis bonorum coelestium comparatur. 5. Unctio Christi ab eo in virum perfectae fidei defluit. --Descendit autem unguentum a capite in barbam. Barba virilis aetatis ornatus est. Neque enim nos parvulos esse in Christo oportet., nisi ad id tantum quod dictum est. Parvuli malitia, non sensu (I Cor. XIV, 20). Infideles autem omnes idem Apostolus parvulos esse, quia infirmes ad cibum firmum manentes adhuc lactis egeant, objurgat dicens: Lacte vos potavi, non cibo: nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis (I Cor. III, 2). De se autem ita: Cum factus sum vir, ea quae sunt parvuli dereliqui (I Cor. XIII, 11). Occurrere vero in id festinat, in virum consummatum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi (Ephes. IV, 13). Unguentum hoc ergo in barbam Aaron, id est, in consummatae fidei virum, descendit a capite. Caput secundum Apostolum, viri Christus est (I Cor. XI, 3): Moyses unguentum hoc composuit et confudit; sed componendum et confundendum Deus docuit, et Deus mediator in lege. De capite ergo, id est, de Christo descendit in barbam: et ab eo descendit, cui dictum est: Unguentum exinanitum nomen tuum (Cant. I, 2). Descendit autem in eum, qui per aetatis firmitatem indemutabilis esset fidei firmitate mansurus. Descendit autem etiam in oram vestimenti. Ora vestimenti ea sunt quae usque ad pedes defluunt, per quod ad omne corpus hic unguenti odor a capite in barbam, et deinde ad vestimenti oram descendit. In his autem mulieribus quae ungentes Dominum typum Ecclesiae in Evangelio praetulerunt, ita docemur, quod una caput, alia pedes unxerit: per quod quaeque earum significatur in parte corporis omne corpus unxisse. Media itaque corporis praetermissa sunt. Nam dum ora vestimenti et barba memorantur, omne in his corpus ostenditur. 6. Sion Ecclesia. Hermon mons Phoenicis interpretatur anathema. Gentium profana religione colitur. --Additur etiam et alterius comparationis exaequatio, cum dicitur, VERS. 3: Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Ros ab Hermon in Sion non descendit; multo enim a se intervallo hi montes divisi sunt. Neque sane natura fert, ut ros a loco in locum descendat. Sion autem est secundum doctrinam coelestem Ecclesia, vel quae nunc est, vel quae 521 erit sanctorum, quae per resurrectionem glorificatorum, et laetantium Angelorum coetu frequentatur. Hermon autem mons est in Phoenice, cujus interpretatio anathema est: quod enim nobiscum anathema nuncupatur, id hebraice Hermon dicitur. Fertur autem id, de quo etiam nescio cujus liber exstat, quod angeli concupiscentes filias hominum, cum de coelo descenderent, in hunc montem maxime excelsum convenerint. Sed haec praetermittamus. Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus: commemorata autem ob id tantum sunt, quia nos de hoc monte Dei per Prophetam professio commovebat. Certe hodie gentes montem hunc profana religione venerantur: et interpretationem nominis sui, quod est anathema, ipsa illa impiae superstitionis sede testantur. 7. Ros ab Hermon in Sion, a maledictione in benedictionem transitus. --Ros vero de coelis est, et inter benedictionum munera optari eum meminimus, cum Isaac ad Jacob ait : Et det tibi Deus a rore coeli et ab ubertate terrae multitudinem (Gen. XXVII, 28). Ergo quia munera et benedictiones Dei, quibus primum omnia cum creata et facta sunt benedixit, postea vero ex peccato Adae in anathemate constiterunt; gratum Deo est, ea rursum in sanctificationis sedem redire atque descendere. Benedictus enim homo fuit: sed post benedictionem peccavit, et statim impius fuit. Sed qui mavult peccatoris poenitentiam quam mortem, vult benedictionis suae rorem ab Hermon in Sion descendere, id est, ex impietatis sede in santificationis locum transire. Rore enim omnia virescunt, aluntur, augentur: ita principali illa Dei benedictione homo gignitur, spirat, excrescit. Est ergo bonum atque jucundum, ut a gentili errore, id est, a profana Hermon veneratione descendens, ad Sion, id est ad aeternae beatitudinis domum transeat, et eum qui salute omnium laetatur oblectet, ob id: Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et 522 vitam usque in saecula: in Sion scilicet, vel etiam in unanimitate cohabitantium fratrum. Benedictiones enim Ecclesia sola largitur, vitam aeternam unanimitas promeretur. Qui dixit enim aeternae vitae viam pandens, diligite invicem sicut ego dilexi vos, non mendax est (Joan. XIII, 34). Est enim ipse veritas, via, vita, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.