[go: up one dir, main page]

Jump to content

Tractatus super psalmos/30

Checked
E Wikisource
PSALMUS CXXI
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXX PSALMUS CXXII 

PSALMUS CXXI.

[recensere]

Canticum graduum David. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio est in idipsum. Illic enim (Infra abest enim) ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini Domini: quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Hil. addit gravibus. ) Propter fratres meos loquebar autem (Hil. non habet autem) pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri (Domini Dei mei) quaesivi bona tibi.

TRACTATUS PSALMI. 1. Coelum anhelans hunc psalmum capit. Spes nostra. --Quispe coelestis desiderii detinetur, nihil obscuritatis in psalmo habebit: ex suo enim sensu intelligentiam propheticae magniloquentiae consequetur; 433 namque ( id est, quippe cum) cum se meminerit scriptum Dei cohaeredem et consortem aeternorum bonorum, et similem angelis ex resurrectione renovandum, et corruptione deposita in gloriam Dei ac Domini nostri Jesu Christi corporis conformandum, futurumque incolam civitatis coelestis vivis lapidibus exstructae, de qua scriptum est in Evangelio, cum Dominus jurare per coelum inhibuisset, adjecit, dicens: Neque per Jerosolymam, quia civitas est regis magni (Matth. V, 35); non utique eam significans, quae prophetas occidit et lapidat, sed eam cujus beatus Paulus ita meminit: Vos estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 19 et 20): cumque legerit, ea quae nunc sunt, ex parte esse, nosque per speculum interim et in aenigmate videre, perfecto autem veniente, et quae nunc pro parte sint, destruenda, et facie ad faciem, tamquam corporali visu, ea quae nobis nunc sunt invisibilia contemplaturos, ubi non aegritudo, non mors, non moestitia, non terror sit (I Cor. XIII, 12). Haec cum quis annuntiata ab angelis, praeformata in lege, exposita a prophetis, a Domino exemplis repraesentata, praedicata ab Apostolis, ipsi sibi haec eadem per fidem possibilia cognoverit; proclamari necesse est exemplo Prophetae, VERS. 1: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi. 2. Laetitia de aditu domus Dei. --Sed quae sunt illa quae dicta sunt, ex quibus laetitia suscepta est? Nempe id quod sequitur: In domum Domini ibimus. Hinc gaudetur, hinc exsultatur, quia haec dicta sunt, quod eundum in domum Domini sit. Domus Domini quae sit, psalmo altero docuit dicens: Quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam praeelegi eam (Ps. CXXXI, 13): non utique, ut diximus, hanc terrenam et caducam et poenas impietatis suae luentem, sed illam liberam, et coelestem Jerusalem, quia eadem ( al. quae eadem) et Sion est; per cujus incolatum, quia domus Dei est, nos quoque cives sanctorum et domestici Dei sumus. Hinc ergo laetitia est, quod dictum sit in domum Domini nos ituros. 3. Pedes in atriis stantes Apostoli. --Sed qui ista dixerunt, ne forte ignorent, neve a domo eadem, in quam nos ituros nuntiant, peregrinentur; sed dicunt, VERS. 2: Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Non incerta nuntiant, non incognita pollicentur. Hanc domum desiderabilem et dilectam a multis agnovimus. Nam dicit Scriptura: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae 434 meae, ut videam delectationes Domini, et visitem templum ejus (Ps. XXVI, 4) Et. rursum: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Ps. XXV, 8). Haec domus desiderabilis, hic auditus laetabilis, fundamento duodecim vivarum gemmarum esse vivos lapides exstructos, excisos primum ad opus aedificationis a Moyse in lege, a prophetis in passionibus suis, a Domino in corpore, ab apostolis in martyriis, a sancto Spiritu in virtutibus. Hi aedificatores, haec aedificia, haec civitas. Hi stantes pedes in ejus atriis, custodes scilicet, quibus datae sunt claves domus hujus: dictum est enim: Vobis dabo claves regni coelorum. Speciem domus ignorantibus nuntiantes beati pedes, et a Propheta merito laudati: Quam pulcherrimi pedes evangelizantium pacem (Esa. LII, 7). 4. Jerusalem coelestis in dies aedificatur. --Ac ne convenire quidquam horum in eam Jerusalem quae terrena fuit existimaretur, id consecutum est, VERS. 3: Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Non civitas sed ut civitas; quia illa terrenae civitatis aedificatio, et templi exstructio, et tabernaculi institutio, speciem aeternae illius et coelestis civitatis praefigurabat. Et quia in omne tempus, et usque ad saeculi consummationem, et per omnium generationum aetatem aedificatio coelestis hujus civitatis explenda est; ideo aedificari eam sine temporis definitione significat, dicens: Aedificatur ut civitas: donec, ut Apostolus ait, intret plenitudo gentium, et tunc quod est reliquum Israel salvabitur (Rom. XI, 25 et 26). 5. Unitate ei sociamur. --Sed quia unum Ecclesiae corpus est, non quadam corporum confusione permixtum, neque singulis in indiscretum acervum et informem cumulum adunatis, sed per fidei unitatem, per charitatis societatem, per operum voluntatisque concordiam, per sacramenti unum in omnibus donum, unum omnes sumus, in quod nos hortatur Paulus dicens: Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis omnes, eamdem charitatem exercentes (I Cor. I, 10): et cum fuerit, ut scriptum est: Erat autem omnium qui credebant cor et anima (al. una) unum (Act. IV, 32); tunc erimus civitas Dei, tunc sancta Jerusalem: quia Jerusalem aedificatur ut civitas, cujus participatio est in idipsum. Dissidentes autem a coetu sanctorum et se ab Ecclesiae corpore peccatis praecipitantibus separantes, participationem sanctae istius domus non habent: quia participatio hujus civitatis in idipsum est. Ex consortio enim perfectae civitatis unanimes ( mss. unianimes) non possunt participationem in diverso habere, sed in idipsum. 435 Omnes igitur qui unum erunt, in ea erunt, ut testis est psalmus: ait namque, VERS. 4: Illud adscenderunt tribus, tribus: non una, sed plures. 6. Non aedificant nisi qui sunt Domini. --Sed forte sine ulla exceptione ab universis aedificanda videbitur civitas, quod in tribubus cognominatis nulla fiat exceptio; eritque populis Dominum nescientibus in hanc domum communis ingressus? Sed intelligi illud Scriptura non patitur, adjiciens ad id quod dixerat, VERS. 5: Illuc adscenderunt tribus, tribus Domini. Sunt enim qui non sunt Domini, quibus dictum est: Vos estis a diabolo (Joan. VIII, 44): et rursum: Abite a me maledicti in praeparatum ignem diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Tribus ergo quae erunt Domini adscendent. 7. Nihil hic carnali Israel. --Sed forte sibi Israel hoc esse debitum vindicavit, id est, qui secundum litteram, et non secundum Spiritum; qui carnalis, et non coelestis; qui crucifigens Dominum, non qui adorans est? Sed ab hac spe repulsus est. Illuc enim adscenderunt tribus, tribus Domini, testimonium illi Israel. Non tribus Israel in testimonium gentium, sed tribus Domini in testimonium Israel. Tribus enim Domini sumus, et in domum Dei Jacob introibimus, et annuntiabit nobis viam suam, et ambulabimus in ea. Tribus enim Domini dixerunt: Venite, adscendamus ad montem Domini, et in domum Dei Jacob: et annuntiabit nobis viam suam, et ambulabimus in ea. Ex Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Esai. II, 3). Ex Jerusalem enim exiens verbum Domini, venit ad gentes. Hae introeunt in sanctam civitatem, in testimonium Israel. 8. Israeliticae plebis praerogativae; testimonium contra ejus scelera. --In quod tandem testimonium? Ad confitendum, inquit, nomini Domini. Tribus enim Domini nomen Domini confitentur. Hoc autem est testimonium Israel. Ille Israel a Domino, in Pharao vindicatus, in mari ablutus, in deserto angelorum cibo pastus, in lege eruditus, in prophetis objurgatus, in nativitate a Domino per consortium corporis susceptus, in cruce si crederet salvatus, in resurrectione si confiteretur glorificatus, nihil horum suum credidit, nihil horum manere suum voluit. Habens manna, cucumeres Aegypti desideravit: legem vitae a Deo exspectans, vitulum adoravit; prophetas audiens 436 occidit. Virginis partum prophetatum sibi infamavit, Deum in carne non credidit, peccati remissorem falso peccati reum arguit, emit ad mortem, in crucem sustulit. Testes resurrectionis ad silentium corrupit: Apostolos morte interfecit. In hoc sceleris sui testimonium, tribus Domini adscendunt. Illi promissum est, hae obtinent. Illius testamentum, sed harum haereditas est. Hunc ejus cruciarium, Deum suum tribus confitentur. In hoc itaque testimonio agnoscit Israel quem compunxit, et ab accessu ejus inhibetur, quem resurrexisse non credidit. Hunc Archangeli adorant, huic omnes coelestes virtutes ministrant, hic tribus suas conformes gloriae corporis sui praestat. Confitentur ergo nomini Domini, quia Deus est, quia filius unigenitus ingeniti est. In hoc itaque testimonium Israel, in domum Domini tribus Domini conscendunt, confitentes nomini Domini. 9. Judicium carnalis Israel. Ecclesiae typus. -- Sed confessio ista judicium est. Judicatur enim per eos, quibus dictum est: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Non solum hi judicabunt, sed et regina Austri condemnabit, et Ninivitae condemnabunt (Matth. XII, 41 et 42); quia hi poenitentiam super Jonae praedicatione egerunt, et illa ex ultimis terrae partibus veniens sapientiam Salomonis audivit: in quibus Ecclesiae praefiguratio est, quae peregrina et incognita, et poenitentiae credidit, et sapientiam desideravit audire. 10. Judicii sedes ubi. Christus ut homo David nominatur. Prophetae futura enuntiant ut gesta. --Hic igitur sedes judicii erit, ubi in testimonium Israel tribus Domini adscendent ad nomen Domini confitendum, in Ecclesia scilicet, sanctorum lapidum civitate, quae domus Domini est. Ait enim, VERS. 5: Quia illic sederunt sedes in judicium, sedes super domum David. David nunc quoque, sicut in caeteris locis, Domino nomen ex corpore est. Scriptura enim ubicumque mentionem assumendi corporis facit, David eum solita est nuncupare, nomen ei ex parente carnis assumens. Non est autem ex eo perturbatio intelligentiae suscipienda, quod quaedam ex praeterito prophetae locuti sint: jam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem et frequenter edidimus. Deo namque complectenti in 437 se omnia, futura pro factis sunt. Et cujus tam fidelis praescientia est, ut quae nondum gesta sunt, tamen ab eo jam perfecta et pro praeteritis habeantur et gestis. Denique statim res se futuri temporis loqui Propheta demonstrat. 11. Pace exstruitur Ecclesia. --Nam cum tamquam de praeterito commemorasset, adscendisse illuc tribus Domini, et sedisse super sedes domus David; nunc jam velut publicae doctrinae et admonitionis affectu, commonuit in futurum dicens, VERS. 6: Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: ut praescientiae fidem in iis quae gesta dixisset ostenderet, conservaret vero temporum ordinem in gerendis. Exstructio itaque ejus in pace est, et participatio in idipsum est, et unius mentis et fidei et charitatis domus illa est. Discenda est ergo doctrina pacis. Nunc enim rogate (ἐρωτήσατε) non orandi, sed interrogandi secundum proprietatem graecitatis est sermo. Sed pacem discere, in voluntate est audientium. Cum enim de pace ejus interrogaverint, tunc laetabuntur dici sibi: In domum Domini ibimus. 12. Pacis fructus. --Neque enim interrogatae pacis fructus exiguus est: quia id sequitur: Et abundantia diligentibus te. Perfectos fructus dilectio pacis exspectat, et abundantem felicium proventuum copiam sperat. Quod idipsum benedictio in Jacob ad spem fidelium praeformata significat: benedictus enim ita est, fratris benedictionibus occupatis: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Deus (Gen. XXVII, 27). Ager plenus et fertilis, reddens centesimum fructum, huic aeternis copiis abundabit. Et nunc quidem interim beatis fructibus abundamus, quos nobis in speciem fructuum aeternorum Ecclesiae sacramentum et pacis unitas subministrat. Hoc autem sacramentum spei communis corporalium et communium rerum nominibus ostensum est: quod scientes intelligent. Namque abundantiae hujus et copiae idem Propheta psalmo altero meminit, dicens: Dedisti laetitiam in corde meo, a tempore frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt in idipsum (Psal. IV, 7 et 8). Haec igitur abundantia est in idipsum. Per hanc enim pacis et sacramentorum abundantiam, beata illa pax et indeficiens et aeterna bonorum coelestium abundantia praeparatur. 13. Virtus domni Dei non est sine pace. --Dehinc sequitur, VERS. 7: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus gravibus tuis (ἐν πυργοβάρεσί σου). Pax atque virtus domus hujus connexa sibi sunt. Posse enim aliquid nisi ex pace non poterit; 438 quia participatio ejus in idipsum est: in idipsum autem esse pax sola consequitur. Perfecta vero ac pacata virtus eorum tantum est, qui congregantur in idipsum: et idcirco ait: Fiat pax in virtute tua. 14. Turres Ecclesiae principes. His abundans beatitudo. --Civitatem autem necesse est diverso aedificiorum genere consistere. Non enim omnis est murus, porta, turris; neque omnis plateae, porticus, tabernae; neque domus, forum, templa, palatium: sed et differentibus inter se domorum magnificentiis differunt quoque cohabitantium dignitates. In omni vero genere civitatis, nihil neque firmius, neque utilius. neque celsius turribus est. Solita vero Scriptura est gravia pro firmis et immobilibus nuncupare: sicuti ait: In populo gravi laudabo te (Ps. XXXIV, 18). Nunc quoque cum de pace virtutis memorasset, abundantiam beatitudinis perfectae et aeternae civitatis hujus principibus tamquam firmissimis deputavit, dicens: Et abundantia in turribus gravibus tuis. Superius dixerat: Et abundantia diligentibus te: non ergo omnium est abundantia, sed diligentium Deum. Deinde adjecit; Fiat pax in virtute tua. Pax enim Ecclesiae et unitas virtutem nobis firmitatemque praestat: secundum illud Apostoli: Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum prudentiae, custodiet corda vestra in Christo Jesu (Phil. IV, 7). Nunc quoque hanc abundantiam, quam diligentibus spoponderat, propriam esse gravium turrium commemorat; eos graves turres significans esse, quicumque diligerint. Per quod intelligendum est, abundantiam hanc non promiscuam esse, nec totius admodum civitatis: sed eorum tantum sanctorum et fidelium virorum, qui caeterae civitatis hujus aedificationi tamquam turrium firmitate praestiterint. 15. Civitatis Dei, et domus Dei discrimen. --Sequitur deinde Prophetae magnus affectus, et in omnem hominem credentem, sollicitudo piae admonitionis. Ait enim, VERS. 8: Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te: propter domum Domini Dei mei quaesivi bona tibi. Multitudinem in fratribus suis proximisque hujus significat civitatis, propter quos pacem de ea ( scil. civitate) locutus est: ut audientes se ipsos in aedificium consummandae hujus civitatis aptarent. Sed qui pacem propter fratres et propinquos suos de ea loquitur, civitati eidem propter domum Dei bona quaerit, dicens, VERS. 9: Propter domum Domini Dei mei quaesivi bona tibi. Civitati ergo bona propter domum Domini quaesita sunt. Discernens enim gloriam 439 domus Dei a civitatis universitate, quia necesse est ornatum domus regiae, aedificationi civitatis totius anteferri; quaesivit bona eidem civitati. Primum enim fratres et propinqui ejus, per praedicationem pacis facti sunt Domini civitas. Secundo vero civitas ipsa jam ex propinquis ejus et fratribus constituta, audiens dignitatem domus Dei domus omnis Dei ipsa esse properavit. Ac sic civitati huic quaesita sunt bona, dum ex civitate Domini in domum Dei proficit; secundum illud Apostoli: Vos estis templum Dei, et Spiritus Domini habitat in vobis (I Cor. III, 16). Fidelis enim est, qui ait: Pater pro his te rogo ut omnes unum simus, ego in illis, et tu in me: Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.