[go: up one dir, main page]

Jump to content

De Re Rustica/Liber VIII

Unchecked
E Wikisource
 Liber VII Liber IX 


I. DE VILLATICIS PASTIONIBUS. AVIARIUS ET PISCATOR

[recensere]

Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris expe⟨d⟩iendi scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit, nec quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea quae dicturi sumus, sed quia non alio loco quam in agris aut villis debeant administrari. Et tamen agrestibus magis quam urbanis prosint; [2] quippe villaticae pastiones sicut pecuariae non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur, et eisdem familiarem focum mensamque pretiosis dapibus opulentent, postremo venditorum animalium pretio villae reditum augeant. Quare de hoc quoque genere pastionis dicendum censui. [3] Est autem id fere vel in villa vel circa villam. In villa est quod appellant Graeci ornithonnes kai peristereones, atque etiam, cum datur liquoris facultas, ichthyotropheia sedula cura exercentur. Ea sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut avium cohortalium stabula nec minus earum, quae conclavibus septae saginantur, vel aquatilium animalium receptacula. [4] Rursus circa villam ponuntur melissones kai chenoboskia, quin etiam lagotropheia studiose administrantur; quae nos similiter appellamus apum cubilia, apiaria, vel nantium volucrum, quae stagnis piscinisque laetantur, aviaria, vel etiam pecudum silvestrium, quae nemoribus clausis custodiuntur, vivaria.


II. DE COHORTALIBUS GALLINIS

[recensere]

Prius igitur de his praecipiam, quae intra septa villae pascuntur. ac de aliis quidem forsitan ambigatur an sint agrestibus possidenda, gallinarum vero plerumque agricolae cura sollemnis est. Earum genera sunt vel cohortalium vel rusticarum vel Africanarum. [2] Cohortalis est avis quae vulgo per omnes fere villas conspicitur, rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur - eaque plurima est in insula quam navitae Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt. Africana est quam plerique Numidicam dicunt, meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite gerit, quae utraque sunt in Meleagride caerulae. [3] Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine vocantur cum sint castrati libidinis abolendae causa. Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur. [4] Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera corpora et animos ad proelia pertinacis requirebant, praecipue Tanagricum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum et Medicum, quod ab imperito vulgo littera mutata Melicum appellatur. [5] Nobis nostrum vernaculum maxime placet, omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et pugnae praeparabant. Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamiliae, non rixosarum avium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit. [6] Igitur cui placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet primum quam multas et cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutari et pascere, mox quibus anni temporibus earum partus excipere, tum demum ut incubent et excludant efficere, postremo ut commode pulli educentur operam dare. His enim curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Graeci vocant ornithotrophian. [7] Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam distendant, dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum aut insidiatorum animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eae sint rubicundae vel infuscae plumae nigrisque pinnis, ac si fieri poterit, omnes huius et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur albae, quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur, atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur. [8] Sint ergo matrices robii coloris, quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis, albis auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus unguibus; generosissimaeque creduntur quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria. Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit. [9] Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut feminis idem color, idem numerus unguium, status altior quaeritur; sublimes sanguineaeque nec obliquae cristae, ravidi vel nigrantes oculi, brevia et adunca rostra, maximae candidissimaeque aures, paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent; iubae deinde variae vel ex auro flavae, per colla cervicesque in umeros diffusae; [10] tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes brachiis alae; tum procerissimae caudae duplici ordine singulis utrimque prominentibus pinnis inflexae; quin etiam vasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta, robusta crura nec longa sed infestis velut sudibus nocenter armata. [11] Mares autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem praeparentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur. Nam interdum resistere debent et protegere coniugalem gregem, quin et attollentem minas serpentem vel aliud noxium animal interficere. [12] Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur. Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces nec fecundae matres, quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum multoque magis ad excludendum, raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his excusi pulli nutriantur. [13] Tanagrici plerumque Rhodiis et Medicis amplitudine pares non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent. [14] Pumileas aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule quam nec pugnacem nec rixosae libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat. [15] Inpedienda est itaque procacitas eius anpullaceo corio, quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur, eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.


III. DE GALLINARIIS

[recensere]

Gallinaria constitui debent parte villae quae hibernum spectat orientem. Iuncta sint ea furno vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae exstruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orientem sit obversa. [2] In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae, quae ips⟨a⟩, e tribus minima, esse debet in altitudinem et quoqueversus pedes septem. In ea singuli dextro laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciundi sunt, iuncti parieti qui est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longus, ut nec inpediat praedictos aditus et ab eo fumus perveniat in utramque cellam; eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media. [3] Sublimitas dividatur tabulatis, quae super se quaternos et infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant. Vtraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis inluminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum. Sed curandum erit ut semper noctibus claudantur, quo tutius aves maneant. [4] Infra tabulata maiores fenestellae aperiantur, et eae clatris muniantur, ne possint noxia inrepere animalia, sic tamen ut inlustria sint loca, quo commodius habitet aviarius, qui subinde debet speculari aut incubantis aut parturientis fetas. Nam etiam in his ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant, in quibus aut ova edantur aut excludantur pulli. Hoc enim et salubrius et elegantius est quam illud quod quidam faciunt, ut palis in parietis vehementer actis vimineos qualos superponant. [5] Sive autem parietibus ita ut diximus cavatis aut qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant. Neque enim debent ipsis nidis involare, ne dum adsiliunt pedibus ova confringant. [6] Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur, iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus inrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne quae ad aves feles habeant aut coluber adcessum, tum et aeque noxiae prohibeantur pestes. [7] Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore, quod cum pedibus uncis adhaesit, podagram creat. Ea pernicies ut evitetur, perticae dolantur in quadrum, ne teres levitas earum supersilientem volucrem non recipiat conquadratae deinde foratis duobus adversis parietibus induuntur, ita ut a tabulato pedalis altitudinis et inter se bipedali latitudinis spatio distent. [8] Haec erit cohortalis officinae dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam stercore quam uligine careat. Nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi in uno loco quam bibant, eaque mundissima; stercorosa pituitam concitat. Puram tamen servare non possis nisi clausam vasis in hunc usum fabricatis. Sunt autem qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos magis utiles esse ligneis aut fictilibus conpertum est. [9] Hi superpositis operculis clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint admittere. Nam nisi operculis muniantur, quantulumcumque aquae vel ciborum inest pedibus everritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis operculis inponant, quod fieri non oportet. Nam supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam conspurcat.


IV. DE CIBARIIS GALLINARUM

[recensere]

Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vicia, nec minus cicercula, tum etiam milium aut panicum. Sed haec ubi vilitas annonae permittit; ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent farris, non sunt idonei, nec tamen appetuntur ieiunis. [2] Cytisi folia seminaque maxime probantur et sunt huic generi gratissima, neque est ulla regio in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit, nam et partus raros et ova faciunt exigua. [3] Sed cum plane post autumnum cessa[n]t a fetu, potest hoc cibo sustineri. Ac tamen quaecumque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente et iam in vesperum declinato, bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temperius ad officinam redeant, possintque numerus capitum saepius recognosci. Nam volatile pecus facile custodiam pastoris decipit. [4] Siccus etiam pulvis et cinis, ubicumque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietem reponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant, si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, cohortales aves pulvere lavari. [5] Gallina post primam emitti et ante horam diei undecimam claudi debet, cuius vagae cultus hic quem diximus erit. Nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittetur, sed intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis [terni, vel] bini praebeantur. [6] Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum quo prodeat et ubi apricetur, idque sit retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet. Quas inpensas et curas, nisi locis quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris, qui nisi eam domino servat, nullius ornithonis quaestus vincit inpensas. De tutela satis dictum est, nunc reliquum ordinem persequemur.


Confecta bruma parere fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt fecundissimae locis tepidioribus circa Kalendas Ianuarias ova edere incipiunt, frigidis autem regionibus eodem mense post Idus. [2] Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum, nam et maius facit ovorum incrementum et frequentiores partus, et is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem avium. Modus cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut milii. [3] Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, quae subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat. nam pulicibus atque aliis similibus replentur, quae secum affert avis, cum ad idem cubile revertitur. Adsiduus autem debet esse custos et speculari parientes, quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta. [4] Observare itaque dum edant ova et confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sunt edita, et quam recentissima supponantur gluttientibus (sic enim rustici appellant avis eas quae volunt incubare), cetera vel reponantur vel aere mutentur. Aptissima porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. Possunt tamen etiam requieta subponi, dum ne vetustiora sint quam dierum decem. [5] Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab Idibus Ianuariis. Quod facere non omnibus permittendum est, quoniam quidem novellae magis edendis quam excudendis ovis utiliores sunt, inhibeturque cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta. [6] Veteranas igitur avis ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint, moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius excudant, aliae editos pullos commodius educent. At e contrario quaedam et sua et aliena ova comminuunt atque consumunt, quod facientem protinus summovere conveniet. [7] Pulli autem duarum aut trium avium excusi, dum adhuc teneri sunt, ad unam quae est melior nutrix transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dinoscere non potest. Verumtamen servari oportet modum, neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri. [8] Numerus ovorum quae subiciuntur inpar observatur nec semper idem. Nam primo tempore, id est mense Ianuario, quindecim nec umquam plura subici debent, Ma⟨rt⟩io novem nec his pauciora, undecim Aprili, tota deinde aestate usque in Kalendas Octobris tredecim. Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereunt. [9] Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore, etiam si facile educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio. Semper autem cum supponuntur ova, considerari debebit ut luna crescente ab decima usque ad quintam decimam id fiat. Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima, et sic administrandum est ut rursus cum excluduntur pulli luna crescat. [10] Diebus quibus animantur ova et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi, at pavonino et anserino paulo amplius ter novenis. Quae si quando fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus alienigenis patiemur. Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient, sed et haec quam maxima, nam ex pusillis aves minutae nascuntur. [11] Cum deinde quis volet quam plurimos mares excudi, longissima quaeque et acutissima ova subiciet, et rursus cum feminas quam rutundissima. Subponendi autem consuetudo tradita est ab his qui religiosius haec administrant eiusmodi: primum quam secretissima cubilia legunt, ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur; deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulpure et bitumine atque ardente teda perlustrant et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut etiam desilientibus decidant ova. [12] Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt. Quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova pullique semiformes interimuntur, antequam toti partibus suis consummentur. [13] Servat autem qui subicit ne singula in cubili manu conponat, sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat. Deinde universum leviter in praeparatum nidum transfundat. [14] Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis inmorentur, neve longius evagatae refrigerent ova. Quae quamvis pedibus ipsae convertant, aviarius tamen, cum desilierint matres, circumire debet ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam, si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat, idque cum fecerit duodeviginti diebus, undevicesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur si pipant. Nam saepe propter crassitudinem putamina[rum] rumpere non queunt. [15] Itaque haerentis pullos manu eximere oportebit et matri fovendos subicere, idque non amplius triduo facere. Nam post unum et vicesimum diem silentia ova carent animalibus, eaque removenda sunt, ne incubans inani spe diutius retineatur effeta. Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre et aqua ciboque abstinere, dum omnes excudantur. Postero die, cum grex fuerit effectus, hoc modo deponatur: [16] cribro viciario vel etiam loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde pulei surculis fumigentur. Ea res videatur prohibere pituitam, quae celerrime teneros interficit. [17] Post hoc cavea cum matre cludendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto vel adoreo farre vino resperso modice alendi. Nam maxime cruditas vitanda est. Et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli temptandi ne quid hesterni habeant in gutture. Nam nisi vacua est ingluvies, cruditatem significat, abstinerique debent dum concoquant. [18] Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt et farina hordeacea pascendi, dum corroborentur; cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est ut interimat universos. Id vitatur saepius incenso cornu cervino vel galbano vel muliebri capillo, quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis summovetur. [19] Sed et curandum erit ut tepide habeantur, nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant. [20] Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna pertunditur, et iter digestis cibis praebetur. Saepe etiam validioribus factis atque ipsis matribus etiam vitanda pituitae pernicies erit. Quae ne fiat, mundissimis vasis et quam purissimam praebebimus aquam. Nec minus gallinaria semper fumigabimus et emundata stercore liberabimus. [21] Quod si tamen pestis permanserit, sunt qui micas alii tepido madefaciant oleo et faucibus inferant. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tamdiu conprimunt dum eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitae nauseam. Vva quoque, quam Graeci agrian staphylen vocant, cum cibo mixta prodest, vel eadem pertrita et cum aqua potui data. [22] Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur. Nam si pituita circumvenit oculos et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur. Atque ita paulum triti salis vulneribus infria[n]tur. [23] Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves, item cum per aestatem consistens in cohortibus fuit aqua, item cum ficus aut uva inmatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves. Eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus inmatura lecta, quae cum hordeo triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem spernantur uvam. Similis ratio est etiam caprifici, quae decocta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat. [24] Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem vendendi servetur etiam in hoc genere, ut per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Summovebimus autem veteres, id est quae trimatum excesserunt, item quae aut parum fecundae aut parum bonae nutrices sunt, praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt, nec minus quae velut mares cantare coeperunt, item serotini pulli, qui a solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis non eadem ratio servabitur, sed tamdiu custodiemus generosos quamdiu feminas inplere potuerunt. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas. [25] Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est ab Idibus Novembribus, pretiosiores cibi subtrahendi sunt et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.


VI. DE SERVANDIS OVIS

[recensere]

Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae; quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt, deinde eluunt, atque ita paleis ac furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant, alii salibus integris adoperiunt, alii muria tepefacta durant. [2] Sed omnis sal, quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere, quae res ementem deterret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.


VII. DE FARTURIS

[recensere]

Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hanc rem desideratur maxime calidus et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coartatae ne versari possint. [2] Verum habeant ex utraque parte foramina, unum quo caput exseratur, alterum quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et eos digestos sic edere ne stercore coinquinentur. Substernantur autem mundissimae paleae vel molle foenum, id est cordum. Nam si dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus detergetur, illic ne peduculum creet, hic ne stercore loca naturalia exulceret. [3] Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua consparsa et subacta, formantur offae, quibus avis salivatur. Hae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas maxime vitanda est, tantumque praebendum quantum digerere possint. Neque ante recens admovenda est quam temptato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse. [4] Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, et ita ne evagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura farcientium. Nam illi qui volunt non solum opimas sed etiam teneras avis efficere, mulsea recenti aqua praedicti generis farinam conspargunt, et ita farciunt. nonnulli tribus aquae partibus, unam boni vini miscent, madefactoque triticeo pane obesant avem, quae prima luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari coepta vicensima pergliscit. [5] Sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit quot iam farturae processerint, ita tamen ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam superveniat. Antiquissimum est autem maximam quamque avem lautioribus epulis destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et inpensam.


VIII. DE PALUMBIS ET COLUMBIS FARCIENDIS

[recensere]

Hac eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit. Neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus quantus in educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici. Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus avibus permittitur, quoniam vel summis turribus vel editissimis aedificiis adsignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos evolitant. [2] Duobus tamen aut tribus mensibus adceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis. Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido, sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat hibernum meridiem. [3] Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus excaventur, vel si non ita conpetit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta quibus nidificent aves, vel fictilia columbaria recipient, praepositis vestibulis per quae ad cubilia perveniant. Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectantur hoc genus avium; [4] nec minus extrinsecus levigari parietes, maxime circa fenestram. Ea sit ita posita ut maiorem partem hiberni diei solis admittat, habeatque adpositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres et recipiat egredientis ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant. [5] Nam cum paulum circa aedificia volitaverunt, exhilaratae recreantur, et ad foetus suos vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere conantur. Vasa quibus aqua praebetur similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant et cupientis lavari propter angustias non recipiant. Nam id facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque incubant, expedit. [6] Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere partes eae columbarii carent stercore. Commodissima cibaria putantur vicia vel ervum, tum etiam lenticula, milium, lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur. Locus autem subinde converri et emundari debet. Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspicitur, eaque tam fastidiosa est ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat, quod frequenter in his regionibus ubi liberos habent egressus accidere solet. [7] Id ne fiat vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum vocant rustici; fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita vasa in angulis columbarii sup[er]ponuntur. quae res avibus amorem loci sic conciliat ne umquam deserant. Eligendae vero sunt ad educationem neque vetulae nec nimium novellae sed corporis maximi, curandumque, si fieri possit, ut pulli, quemadmodum exclusi sunt, numquam separentur. nam fere si sic maritatae sunt, plures educant fetus. [8] Sin aliter, certe ne alieni generis coniungantur, ut Alexandrina Campanae. Minus enim ⟨con⟩pares suos diligunt, et ideo nec multum ineunt nec saepius fetant. Plumae color non semper nec omnibus idem probatus est, atque ideo qui sit optimus non facile dictu est. [9] Albus, qui ubique vulgo conspicitur, a quibusdam non nimium laudatus est, nec tamen vitari debet in his quae cluso continentur. Nam in vagis maxime est inprobandus, quod eum facillime speculatur accipiter. Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est gallinarum, maiorem tamen refert quaestum. Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix, et pretiis eorum dominicam conplet arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis adfirmat, qui prodidit etiam illis severioribus temporibus paria singula milibus singulis sestertiorum solita venire. [10] Nam nostri pudet saeculi, si credere volumus inveniri qui quaternis milibus nummorum binas aves mercentur. Quamquam vel hos magis tolerabiles pute⟨m⟩ qui oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa gravi aere et argento pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythicae stagna Maeotis helluati iam nunc Gangeticas et Aegyptias avis temulenter eructant. [11] Potest tamen in hoc aviario, sicuti dictum est, sagina exerceri. Nam si quae steriles aut sordidi coloris interveniunt, similiter ut gallinae farciuntur. Pulli vero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, priusquam subvolent, paucas detrahas pinnas et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasque copiosum cibum parentibus, quo et se et eos abundantius alant. [12] Quidam leviter obligant crura, quoniam si frangantur, dolorem et ex eo maciem fieri putent. Sed nihil ista res pinguitudinis efficit. Nam dum vincula exedere conantur, non quiescunt, et hac quasi exercitatione corpori nihil adiciunt. Fracta crura non plus quam bidui aut summum tridui dolorem adferunt, et spem tollunt evagandi.


IX. DE TURTURIBUS

[recensere]

Turturum educatio supervacua est, quoniam id genus in ornithone nec parit nec excudit. Volatura ita ut capitur farturae destinatur, eaque leviore cura quam ceterae aves saginatur, verum non omnibus temporibus. Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit, et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturis minuitur. [2] Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud quam obicitur esca, sed praecipue milium, nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat, verum quod semine huius maxime delectatur. Hieme tamen offae panis vino madefactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi. [3] Receptacula non tamquam columbis loculamenta vel cellulae cavatae fiunt, sed ad lineam mutuli per parietem fixi tegeticulas cannabinas adcipiunt, praetentis retibus quibus prohibeantur volare, quoniam si id faciant, corpori detrahunt. In his adsidue pascantur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet, satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures. [4] Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur, tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et [id] ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium praeterquam nantium. Huius avis aetas ad saginam non tam vetus est idonea quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur.


X. DE TURDIS

[recensere]

Turdis maior opera et inpensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent, quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos adpetere feri, si mansuetos id facere viderint. [2] Locum aeque munitum et apricum quam columbae desiderant, sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insidant cum satiati cibo requiescere volunt. Hae perticae non altius a terra debent sublevari quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint. [3] Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis quae super perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet, tam large quidem ut supersit. [4] Hanc quidam mandunt et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant. Ea est cum obiciuntur myrti et lentisci semina, item oleastri et hederaceae baccae nec minus arbuti. [5] Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus adpetuntur quae in aviariis quoque desidentium detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit, nam largiore cibo celerius pinguescit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti adponuntur, quae est firmissima esca, nam illa quae supra diximus pulmentariorum vice dantur. [6] Vasa quibus recens et munda praebeatur aqua non dissimilia sint gallinariis. Hac inpensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum. At nunc aetatis nostrae luxuria cottidiana fecit haec pretia, propter quae ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus. Atque ea genera quae intra septa villae cibantur fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur.


XI. DE PAVONIBUS

[recensere]

Pavonum educatio magis urbani patrisfamiliae quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae, captantis undique voluptates adquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros, nedum dominos oblectat. I⟨d⟩que genus alitum nemorosis et parvis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis et noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi adquirit. [2] Feminae quidem sua sponte tamquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt. Nec curator aliud facere debet quam ut diei certo tempore signo dato iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat et numerus advenientium recognoscatur. [3] Sed huius possessionis rara condicio est. Quare mediterraneis maior adhibenda cura est, eaque sic administretur: herbidus silvestrisque ager planus sublimi cluditur maceria, cuius tribus lateribus porticus adplicantur et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio atque altera stabulum pavonum. Sub porticibus deinde per ordinem fiunt harundinea septa in modum cavearum, quales columbaria[e] tectis superponuntur. Ea septa distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant. [4] Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem figuntur breves paxilli, eorumque partes summae lingulas dolatas habent, quae transversis foratis perticis induantur. Hae porro quadratae perticae [esse debent, quae] paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem. Sed idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit paxillis eductae liberum aditum converrentibus stabulum praebeant. [5] Hoc genus avium cum trimatum explevit optime progenerat. Siquidem tenerior aetas aut sterilis aut parum fecunda est. Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat. Nam si unam vel alteram fetam saepius compressit, vixdum concepta in alvo vitiat ova, nec partum sinit perduci, quoniam inmatura genitalibus locis excidunt. [6] Vltima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est. Maxime facit ad hanc rem si favilla levi torreas fabam tepidamque des ieiunis quinto quoque die. Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas avis. Haec cibaria non omnibus promisce spargenda sunt, sed in singulis septis, quae harundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua quae sit idonea potui. [7] Quod ubi factum est, mares diducuntur in sua quisque septa cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur. Nam etiam in hoc genere pugnaces inveniuntur masculi qui et a cibo et a coitu prohibent minus validos, nisi sint hac ratione separati. Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet marem cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab Idibus Februariis ante Martium mensem. [8] Signa sunt exstimulatae cupidinis cum semet ipsum velut emirantem caudae gemmantibus pinnis protegit, idque cum facit rotari dicitur. Post admissurae tempus matrices custodiendae sunt, ne alibi quam in stabulo fetus edant, saepiusque digitis loca feminarum temptanda sunt, nam in promptu gerunt ova quibus iam partus adpropinquat. Itaque includendae sunt inci[pi]entes, ne extra clausum fetum edant. [9] Maximeque temporibus his quibus parturiunt pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur. nam fere pavones cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo prop[r]ius ac mollius deciderunt, inlibatam servant integritatem. Cottidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda, quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius excuduntur, idque fieri maxime patrisfamiliae ration⟨i⟩ conducit. [10] Nam feminae pavones quae non incubant ter anno fere partus edunt, at quae fovent ova totum tempus fecunditatis aut excudendis aut etiam educandis pullis consumunt. Primus est partus quinque fere ovorum, secundus quattuor, tertius aut trium aut duorum. [11] Neque est quod committatur ut Rhodiacae aves pavoninis incubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt. Sed veteres maximae quaeque gallinae vernaculi generis eligantur, eaeque novem diebus a primo lunae incremento novenis ovis incubent, sintque ex his quinque pavonina et cetera gallinacei generis. [12] Decimo deinceps die omnia gallinacea subtrahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut tricensima luna, quae est fere nova, cum pavoninis excudantur. Sed custodis curam non effugiat observare desilientem matricem, saepius ad cubile pervenire et pavonina ova, quae propter magnitudinem difficilius a gallina moventur, versare manu; idque quo diligentius faciat, una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit aviarius an a gallina conversa sint. [13] Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quam maximas ad hanc rem praeparari. Quae si mediocris habitus sint, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere. Cum deinde fecerint pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur. [14] Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non moveantur, postero deinde cum educatrice transferantur in caveam. Primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula et refrigerata. post paucos deinde dies huic cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum et caseus mollis vehementer expressus. nam serum nocere pullis manifestum est. [15] Lucustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur. Atque his pasci debent usque ad sextum mensem, postmodum satis est hordeum de manu praebere. Possunt autem post quintum et tricensimum diem quam nati sunt etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem. Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore et missa ligato pede longa linea [gallina] custoditur, ad quam circumvolant pulli; qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in villam, persequentes, ut dixi, nutricis singultus. [16] Satis autem convenit inter auctores non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. Nam cum conspexerunt pavoninam prolem, suos pullos diligere desinunt et inmaturos relinquunt, perosae videlicet quod nec magnitudine nec specie pavoninis pares sint. Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aves infestant, sed nec remedia traduntur alia quam quae gallinaceis adhibentur. Nam et pituita et cruditas et si quae aliae sunt pestes, isdem remediis quae proposuimus prohibentur. [17] Septimum deinde mensem cum excesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi. Et erit curandum ne humi maneant, nam qui sic cubitant tollendi sunt et supra perticas inponendi, ne frigore laborent.


XII. DE NUMIDICIS ET RUSTICIS GALLINIS

[recensere]

Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant, et ideo nihil de his praecepimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores.


XIII. DE ANSERIBUS

[recensere]

Venio nunc ad eas aves quas Graeci vocant amphibious, quia non tantum terrestria sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consuerunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et sollertiorem custodiam quam canis praebet. [2] Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione Capitoli, cum adventum Gallorum vociferatus est, canibus silentibus. Is autem non ubique haberi potest, ut existimat verissime Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua nec sine multa herba facile sustinetur, neque utilis est locis consitis, quia quicquid tenerum contingere potest carpit. [3] Sicubi vero flumen aut lacus est herbaeque copia neque nimis iuxta satae fruges, id quoque genus nutriendum est. Quod etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed quia minimi oneris. At tamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno, vellere licet. Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique oportet educare singulisque maribus ternas feminas destinare - nam propter gravitatem pluris inire non possunt - quin etiam in ⟨f⟩rutectis circa cohortem secretis angulis haras facere, in quibus cubitent et fetus ubi edant.


Qui vero greges nantium possidere student, chenoboskia constituunt, quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali: cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur, alta novem pedum maceria porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratae harae caementis vel etiam laterculis exstruuntur, quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos et aditus singulos firmis ostiolis munitos, quia per feturam diligenter claudi debent. [2] Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, al⟨i⟩a non quaeritur aqua, sin aliter, lacus piscinaque manu fiunt, ut sint quibus inurinari possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere nequeunt. palustris quoque sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, fenum Graecum, sed praecipue genus intibi, quod serin Graeci appellant. Lactucae quoque in hunc usum semina vel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum est olus et libentissime ab his avibus appetitur, tum etiam pullis utilissima est esca. [3] Haec cum praeparata sunt, curandum est ut mares feminaeque quam amplissimi corporis et albi coloris eligantur. Nam est aliud genus varium, quod a fero mitigatum domesticum factum est. Id neque aeque fecundum est nec tam pretiosum, propter quod minime nutriendum est. [4] Anseribus ad admittendum tempus aptissimum est a bruma, mox ad pariendum et ad incubandum a Kalendis Februariis vel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii. Ineunt autem non, ut priores aves de quibus diximus, insistentes humi, nam fere in flumine aut piscinis id faciunt; singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere, quod magis expedit quam cum ipsae suos fovent. [5] Nam et a gallinis melius enutriuntur et longe maior grex efficitur. Pariunt autem singulis fetibus ova primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna. Quem partum nonnulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore anni vacaturae sunt a fetu. Minime autem concedendum est feminis extra septum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque temptandae. Nam si adpropinquat partus, digito tanguntur ova, quae sunt in prima parte locorum genitalium. [6] Quamobrem perduci ad haram debent includique ut fetum edant, idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquaeque recurrit eodem ubi primo peperit. Sed novissimo fetu cum volumus ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus subiciantur, quoniam negatur anser aliena excudere ova, nisi subiecta sua quoque habuerit. Supponuntur autem gallinis huius generis sicut pavonina plurima quinque, paucissima tria, ipsis deinde anseribus paucissima septem, plurima quindecim. [7] Sed custodiri debet ut ovis subiciantur herbae urticarum quo quasi remedio medicantur - , ne noceri possit excus[s]is anserculis, quos enecant urticae si teneros pupugerunt. Pullis autem formandis excludendisque triginta diebus opus est cum sunt frigora, nam tepidis quinque et viginti satis est. Saepius tamen anser tricensimo die nascitur. [8] Atque is dum exiguus est decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre. Postea cum serenitas permittit, producitur in prata et ad piscinas. Cavendumque est ne aut aculeis urticae conpunga[n]tur aut esuriens mittatur in pascuum, sed ante concisis intubis vel lactucae foliis saturetur. Nam si adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidioribus herbis obluctatur ita pertinaciter ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur. Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium conpellitur et hordeo alitur. Quod et in matricibus praebere non inutile est. [9] Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vigenos adici, nec rursus omnino cum maribus includi, quoniam validior enecat infirmum. Cellas in quibus incubitant siccissimas esse oportet substratuique habere paleas vel, si eae non sunt, crassi⟨ssi⟩mum quoque foenum. Cetera eadem quae in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera faelesque aut etiam mustela possit aspirare, quae fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros. [10] Sunt qui hordeum maceratum incubantibus adponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere. Deinde pullis exclusis primis quinque diebus polentam vel maceratum far sicut pavonibus obiciunt. Nonnulli etiam viride nasturcium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima. Mox ubi quattuor mensum facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima. [11] Et est facilis harum avium sagina, nam polentam et pollinem ter die, nihil sane aliud, dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur; sintque calido et tenebricoso loco. Quae res ad creandas adipes multum conferunt. Hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam ⟨max⟩imi, nam pullities saepe quadraginta diebus op[t]ima redditur.


XV. DE ANATIBUS

[recensere]

Nessotrophi⟨i⟩ cura similis, sed maior inpensa est. Nam clausae pascuntur anates, quercedulae, boscides, ph⟨a⟩le[g]rides similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria. Deinde clatris superpositis grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis et accipitribus involandi. [2] Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque, ne feles aut vi⟨u⟩erra perrepat. Media deinde parte nessotrophii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudinis datur et latitudinis quantum loci conditio permittit. [3] Orae lacus ne corrumpantur violentia restagna⟨n⟩tis undae, quae semper influere debet, opere signino consternuntur, easque non in gradus oportet erigi sed paulatim clivo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in aquam. Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem. [4] Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur aliisque familiaribus a[t]quae viridibus quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel insulis tamaricum aut scirporum frutectis immorari, nec ob hanc tamen causam totus lacus silvulis occupetur, sed, ut dixi, per circuitum vacet, ut sine inpedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent. [5] Nam quemadmodum desiderant esse quo inrepant et ubi delitiscentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur si non sunt libera spatia quae permeent. Extra lacum deinde per vigenos undique pedes gramine ripae vestiantur; sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia quibus innidificent aves, eaque contegantur intersitis buxeis vel myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum. [6] Statim deinde perpetuus canaliculus humi depressus construatur, per quem cottidie mixti cum aqua cibi decurrant. Sic enim pabulatur id genus avium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, nec non et hordeum. Sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus et rivalis hallecula vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia. [7] Tempora concubitus eadem quae ceteri silvestres alites observant Martii sequentisque mensis, per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophium constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat et cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excusi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haut dubitanter progenerant. Nam si modo captas avis, quae consuevere libero victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute. Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.


XVI. DE PISCIUM CURA

[recensere]

Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus piscium, quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem - quid enim tam contrarium est quam terrenum fluvido? - , Tamen non omittam. Nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem ut etiam dulcibus aquis fluviatilis cluderent pisces, atque eadem cura mugilem squalumque nutrirent qua nunc muraena et lupus educatur. [2] Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte copiarum defici; quamobrem non solum piscinas quas ipsi construxerant frequentabant, sed etiam quos rerum natura lacus fecerat convectis marinis seminibus replebant. Inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis et Ciminius lupos auratasque procreaverunt, ac si qua sunt alia piscium genera dulcis undae tolerantia. [3] Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletium maria ipsa Neptunumque clauserunt iam tum avorum memoria cum circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriose factum atque dictum. Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque exspuisset, inprobum factum dicto prosecutus, peream, inquit, nisi piscem putavi. [4] Hoc igitur periurium multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fluvialem lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defetigasset. Itaque Terentius Varro, "nullus est," inquit, "hoc saeculo nebulo ac +mintho qui non iam dicat nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus an ranis frequens habeat vivarium." [5] Ac tamen isdem temporibus quibus hanc memorabat Varro luxuriam maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilominus et ipse tutor Luculli grandi aere sestertium milium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat. Iam enim celebres erant deliciae popinales cum ad mare defer⟨re⟩ntur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et Licinius Murena captorum piscium laetabantur vocabulis. [6] Sed quoniam sic mores obcalluere, non ut haec usitata verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur, nos quoque ne videamur tot saeculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patri familiae demonstra[re]mus. Qui sive insulas sive maritimos agros mercatur, propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non potuerit, ut ex mari reditum constituat. [7] Huius autem rei quasi primordium est naturam loci contemplari, quo piscinas facere constituerit. Non enim omnibus litoribus omne genus haberi potest. Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem, eadem quoque maxime idonea est conchyliis, murici⟨bu⟩s et ostreis, purpurarumque tunc concharum pectunculi⟨s⟩, balani⟨s⟩ vel sphondyli⟨s⟩. [8] At harenosi gurgites planos quidem non pessime, sed pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras, verum conchyliis minus apti. Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri[a]. [9] Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant. Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphylio profundo nec alio pascitur, ut Atlantico faber, qui generosissimis piscibus adnumeratur in nostro Gadium municipio - eumque prisca consuetudine zaeum appellamus - , ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litore Sicilia tenus frequentissimus exit, numquam in Ligusticum nec per Gallias enavit ad Hibericum mare. [10] Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra vivaria, diuturni queant possideri. Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesi⟨i⟩ pelagi, quod est ultimum, vernacula, quovis hospes freto peregrinum mare sustinet. Sed iam de situ piscinarum dicendum est.


XVII. DE POSITIONE PISCINAE

[recensere]

Stagnum censemus eximie optimum quod sic positum est ut insequens maris unda priorem summoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis adsidue renovatur nec concalescere potest, quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in partem superiorem. Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino. [2] Sed utcumque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cocleam retortos nec nimis spatiosos, quibus muraenae delitiscant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet, quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos plurimosque mandendo consumunt. [3] Itineraque, si loci natura permittit, omni lateri piscinae dari convenit. Facilius enim vetus summovetur unda, cum quacumque parte fluctus urget per adversa patet exitus. Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita conpetit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat. Nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est; nec dubium quin quanto magis imo mari veniat unda, tanto sit frigidior, quod est aptissimum nantibus. [4] Sin autem locus ubi vivarium constituere censemus pari libra cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos a summa parte cuniculis rivi perducantur, curandumque est ut largissime veniant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter exprimitur, quam si maior recentis freti vis incesserit. [5] Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est, nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficiliter veteres emittunt, plusque nocet putris unda quam prodest opacitas. [6] Debent tamen similes velut cellae parietibus excavari, ut sint quae protegant refugientis ardorem solis, et nihilominus facile quam conceperint aquam remittant. Verum meminisse oportebit ut riu⟨i⟩s per quos exundat piscina praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus inpediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium repraesentare faciem maris, ut clausi quam minime custodiam sentiant. [7] Hac ratione stabulis ordinatis aquatile pecus inducemus. Sitque nobis antiquissimum meminisse etiam in fluviatili negotio, quod in terreno praecipitur, et quid quaeque ferat regio. Neque enim si velimus, ut in mari nonnumquam conspeximus, in vivario multitudinem mullorum pascere queamus, cum sit mollissimum genus et servitutis indignantissimum. [8] Raro itaque unus aut alter de multis milibus claustra patitur. At contra frequenter animadvertimus intra septa pelagios greges inertis mugilis et rapacis lupi. Quare, ut proposueram, qualitatem litoris nostri contemplemur, et si videmus scopulosam probemus. Turdi complura genera merulasque et avidas mustelas, tum etiam sine macula - nam sunt et varii - lupos includamus; item flutas, quae maxime probantur, muraenas et si quae sunt alia[e] saxatil⟨i⟩s notae qu⟨o⟩rum pretia vigent; nam vile ne captare quidem, nedum alere conducit. [9] Possunt ista eadem genera etiam litoris harenosi stagnis contineri. Nam quae limo coenoque lita sunt, ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt animalibus. Neque est eadem lacus positio quae recipit cubantis, ⟨ne⟩que eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis. Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur ea parte litoris quae profundi recessu numquam destituitur. [10] Spissi deinde clatri marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus intumuerit. Mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut conplectantur sinu suo et tamen excedant stagni modum. Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia. [11] Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant. Esca iacentium mollior esse debet quam saxatilium. Nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt. [12] Itaque praeberi convenit tabentis halleculas et salibus exesam chalcidem putremque sardinam nec minus saurorum branchiam, vel quicquid intestini pelamis aut lacertus gerit, tum scombri carcharique et elacatae ventriculos, et - ne per singula enumerem - salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua quorum erit facultas praebeamus. [13] Facit etiam ex pomis viridis adaperta ficus et mitis digitis infractus unedo, nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit. Nulla tamen aeque quam praedictae salsurae pabula commode dantur, quoniam odorata sunt. [14] Omnis enim iacens piscis magis naribus escam quam oculis vestigat, nam dum supinus semper cubat, sublimiora spectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem pervenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagi[c]i satis et his, sed et recentibus melius pascuntur. Nam et hallecula modo capta et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit. [15] Si quando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae vel si qua sunt temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem arida semper obicitur, eximia si sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus larga. Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint. Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatoris forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur. [16] Atque haec villatica pastio finem praesenti disputationi faciat, ne inmodico volumine lector fatigetur. Redeamus autem sequenti exordio ad curam silvestrium pecorum cultumque apium.

 Liber VII Liber IX