Liber III | Liber V |
I
[recensere]II
[recensere]III
[recensere]IV
[recensere]1 Tertius Europae sinus Acrocerauniis incipit montibus, finitur Hellesponto, amplectitur praeter minores sinus |XIX|:XXV passuum. in eo Epirus, Acarnania, Aetolia, Phocis, Locris, Achaia, Messenia, Laconica, Argolis, Megaris, Attice, Boeotia iterumque ab ealio mari eadem Macedonia, Thracia. omnis Graeciae fabulositas sicut et litterarum claritas ex hoc primum sinu effulsit, quapropter paululum in eo conmorabimur.
2 Epiros in universum appellata a Cerauniis incipit montibus. in ea primi Chaones, a quibus Chaonia, dein Thesproti, Antigonenses, locus Aornos et pestifera avibus exhalatio, Cestrini, Perrhaebi, quorum mons Pindus, Cassopaei, Dryopes, Selloe, Hellopes, Molossi, apud quos Dodonaei Iovis templum oraculo inlustre, Talarus mons, centum fontibus circa radices Theopompo celebratus. 3 Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque tendens, a tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox feram Dardanos habet. Dardanis laevo Triballi praetendentur latere et Moesicae gentes, a fronte iunguntur Maedi ac Denselatae, quibus Threces ad Pontum usque pertinentes. ita succincta Rhodopes, mox et Haemi, vallatur excelsitas. 4 in Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera, sub eo Aquae Regiae fons, oppida Maeandria, Cestria, flumen Thesprotiae Thyamis, colonia Buthrotum, maximeque nobilitatus Ambracius sinus, D passuum faucibus spatiosum aequor accipiens, longitudinis XXXVII, latitudinis XV. in eum defertur amnis Acheron, e lacu Thesprotias Acherusia profluens XXXV passuum inde et mille pedum ponte mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Ambracia. Molossorum flumina Aphas, Aratthus, civitas Anactorica, locus Pandosia.
5 Acarnaniae, quae antea Curetis vocabatur, oppida Hercalia, Echinus et in ore ipso colonia Augusti Actium cum templo Apollinis nobili ac civitate libera Nicopolitana. egressos sinu Ambracio in Ionium excipit Leucadium litus, promunturium Leucates, dein sinus et Leucadia ipsa paeninsula, quondam Neritis appellata, opere accolarum abscisa continenti ac reddita venturum flatu congeriem harenae adtumulantium, qui locus vocatur Dioryctos stadiorum longitudine trium. oppidum in ea Leucas, quondam Neritum dictum. deinde Acarnanum urbes Alyzia, Stratos, Argos Amphilochium cognominatum. amnis Achelous e Pindo fluens Acarnaniam ab Aetolia dirimens et Artemitam insulam adsiduo terrae invectu continenti adnectens.
6 Aetolorum populi Athamanes, Tymphaei, Ephyri, Aenienses, Perrhaebi, Dolopes, Maraces, Atraces, a quibus Atrax amnis Ionio mari infunditur. Aetoliae oppidum Calydon est VII:D passuum a mari iuxta euenum amnem. dein Macynia, Molycria, cuius a tergo Chalcis mons et Taphiassus. at in ora promunturium Antirrhium, ubi ostium Corinthiaci sinus minus M p. latitudine influentis Aetolosque dirimentis a Peloponneso. promunturium quod contra procedit appellatur Rhion. sed in Corinthio ainu oppida Aetoliae Naupactus, Eupalimna et in mediterraneo Pleuron, Halicarna, montes clari in Dodone Tomarus, in Ambracia Crauia, in Acarnania Aracynthus, in Aetolia Achaton, Panaetolium, Macynium.
7 Proximi Aetolis Locri cognominantur Ozolae, immunes. oppidum Oeanthe, portus Apollinis Phaesti, sinus Crisaeus, intus oppida Argyna, Eupalia, Phaestum, Calamisus. ultra Cirrhaei Phocidis campi, oppidum Cirrha, portus Chalaeon, a quo VII p. introrsus liberum oppidum Delphi sub monte Parnaso, clarissimi in terris oraculi Apollinis. 8 fons Castalius, amnis Cephisus praefluens Delphos, ortus in Lilaea urbe. quondam praeterea oppidum Crisa et cum Bulensibus Anticyra, Naulochum, Pyrrha, Amphisa immunis, Tithrone, Tithorea, Ambrysus, Mirana, quae regio Daulis appellatur. deinde in intimo sinu angulus Boeotiae adluitur cum oppidis Siphis, Thebis quae Corsiae cognominata sunt iuxta Heliconem montem. tertium ab hoc mari Boeotiae oppidum Pagae, unde Peloponnesi prosilit cervix.
9 Peloponnesus, Apia antea appellata et Pelasgia, paeninsula haut ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo maria Aegeum et Ionium, platani folio similis propter angulosos recessus, circuitu DLXIII p. colligit auctore Isidoro; eadem per sinus paene tantundem adicit. angustiae, unde procedit, Isthmos appellatur. in eo loca inrumpentia e diverso quae dicta sunt maria a septentrione et exortu eius omnem ibi latitudinem vorant, donec contrario incursu tantorum aequorum V milium passuum intervallo exesis utrimque lateribus angusta cervice Peloponnesum contineat Hellas. 10 Corinthiacus hinc, illinc Caronicus appellatur sinus; Lecheae hinc, Cenchreae illinc angustiarum termini, longo et ancipiti navium ambitu quas magnitudo plaustris transvehi prohibet. quam ob causam perfodere navigabili alveo angustias eas temptavere Demeterius rex, dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto, ut omnium exitu patuit, incepto. 11 in medio hoc intervallo, quod Isthmon appellavimus, adplicata colli habitatur colonia Corinthus, antea Ephyra dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis, e summa sua arce, quae vocatur Acrocorinthos, in qua fons Pirene, diversa duo maria prospectans. LXXXVIII p. ad Corinthiacum sinum traiectus est Patras a Leucade. Patrae, colonia in longissimo promunturio Peloponnesi ut dictum est, intervallo in ipsis faucibus, sinum Corinthiacum LXXXV in longitudinem usque ad Isthmon transmittunt.
V
[recensere]VI
[recensere]VII
[recensere]VIII
[recensere]IX
[recensere]X
[recensere]12 Achaiae nomen provinciae ab Isthmo incipit. antea Aegialos vocabatur propter urbes in litore per ordinem dispositas. primae ibi quas diximus Lecheae, Corinthiorum portus, mox Olyros, Pellenaeorum castellum, oppida Helice, Bura, in quae refugere haustis prioribus, Sicyon, Aegira, Aegium, Erineos. intus Cleonae, Hysiae. 13 Panhormus portus demonstratumque iam Rhium, a quo promunturio V absunt Patrae, quas supra memoravimus. locus Pherae. in Achaia novem montium Scioessa notissimus, fons Cymothoe. ultra Patras oppidum Olenum, cox Dyme, loca Buprasium, Hyrmine, promunturium Araxus, Cyllenius sinus, promunturium Chelonates, unde Cyllenen XV p., castellum Phlius, quae regio ab Homero Araethyrea dicta est, postea Asopis. 14 inde Eliorum ager, qui antea Epioe vocabantur. ipsa Elis in mediterraneo et a Pylo XIII intus delubrum Olympii Iovis, ludorum claritate fastos Graeciae complexum, Pisaeorum quondam oppidum, praefluente Alpheo amne. at in ora promunturium Ichthys, amnis Alpheus — navigatur VI p. —, oppida Aulon, Leprium, promunturium Platanodes. omnia haec ad occasum versa, 15 ad meridiem Cyparissius sinus cum urbe Cyparisso LXXV circuitu, oppida Pylos, Mothone, locus Helos, promunturium Acritas, sinus Asinaeus ab oppido Asine, Coronaeus a Corone. finiuntur Taenaro promunturio. ibi regio Messenia duodeviginti montium, amnis Pamisus, intus autem ipsa Messene, Ithome, Oechalia, Arene, Pteleon, Thryon, Dorion, Zancle, variis quaeque clara temporibus. huius sinus circuitus LXXX, traiectus vero XXX.
16 Dehinc a Taenaro ager Laconicus liberae gentis et sinus circuitu CVI, traiectu XXXVIII. oppida Taenarum, Amyclae, Pherae, Leuctra et intus Sparta, Therapne atque ubi fuere Cardamyle, Pitane, Anthia, locus Thyreae, Gerania. mons Taygetus, amnis Eurotas. sinus Aegilodes, oppidum Psamathus. sinus Gytheates ab oppido, ex quo Cretam in insulam certissimus cursus. omnes autem Maleo promunturium includuntur.
17 Qui sequitur sinus ad Scyllaeum Argolicus appellatur, traiectu L, idem ambitu CLXII. oppida Boea, Epidaurus Limera cognomine, Zerax, Cyphans portus. amnes Inachus, Erasinus, inter quos Argos Hippium cognominatum supra locum Lernen a mari MM, novemque additis milibus Mycenae et ubi fuisse Tiryntha tradunt et locus Mantinea. montes Artemisius, Apesantus, Asterion, Parparus aliique XI numero, fontes Niobe, Amymone, Psamathe. 18 a Scyllaeo ad Isthmon LXXX p. oppida Hermione, Troezen, Coryphasium appellatumque alias Inachium, alias Dipsium Argos, portus Schoenitas. sinus Saronicus, olim querno nemore redimitus, unde nomen, ita Graecia antiqua appellante quercum; in eo Epidaurum oppidum, Aesculapi delubro celebre, Spiraeum promunturium, portus Anthedus et Bucephalus et quas supras dixeramus Cenchreae, Isthmi pars altera cum delubro Neptuni quinquennalibus incluto ludis. 19 tot sinus Peloponnesi oram lancinant, tot maria adlatrant, siquidem a septentrione Ionium inrumpit, ab occidente Siculo pulsatur, a meridie Cretico urguetur, ab oriente brumali Aegaeo, ab oriente solstitiali Myrtoo, quod a Megarico incipiens sinu totam Atticen adluit.
20 Mediterraneao eius Arcadia maxime tenet undique a mari remota, initio Drymodes, mox Pelasgis appellata. oppida eius Psophis, Mantinea, Stymphalum, Tegea, Antigonea, Orchomenum, Pheneum, Pallantium, unde Palatium Romae, Megalepolis, Gortyna, Bucolium, Carnion, Parrhasie, Thelpusa, Melaenae, Heraea, Pylae, Pallene, Agrae, Epium, Cynaethae, Lepreon Arcadiae, Parthenium, Alea, Methydrium, Enispe, Macistum, Lampia, Clitorium, Cleonae. inter quae due oppida regio Nemea est, et Bambinadia vocitata. 21 montes in Arcadia Pholoë cum oppido, item Cyllene, Lycaeus, in quo Lycaei Iovis delubrum, Maenalus, Artemisius, Parthenius, Lampeus, Nonacris praeterque ignobiles VIII. amnes Ladon e paludibus Phenei, Erymanthus e monte eiusdem nominis in Alpheum defluens. 22 reliquae citiates in Achaia dicendae Alipheraei, Abeatae, Pyrgenses, Paroreatae, Pharygenitae, Tortuni, Typanei, Thriusi, Tritienses. universae Achaiae libertatem Domitius Nero dedit. Peloponnesus in latitudinem a promunturio Maleae ad oppidum Aegium Corinthiaci sinus CXC patet, at in transversum ab Elide Epidaurum CXXV, ab Olympia Argos per Arcadiam LXVIII; ab eodem loco ad Pylum iam dicta mensura est. universa autem, velut pensante aequorum incursus natura, in montes sex atque LXX attollitur.
XI
[recensere]XII
[recensere]XIII
[recensere]23 Ab Isthmi angustiis Hella incipit, nostris Graecia appellata. in ea prima Attice, antiquitus Acte vocata. attingit Isthmum parte sui quae appellatur Megaris ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo haec oppida excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in umeris Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses contributi Megarensibus. in ora autem portus Choenos, oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine, Gernaia, Megara, Eleusin. 24 fuere et Oenoe et Probalinthos. nunc sunt ab Isthmo LV Piraeus et Phalera portus, V muro recedentibus Athenis iuncti. libera haec civitas nec indiga ullius praeconii amplius: tanta claritas superfluit. in Attica fontes Cephisia, Larine, Callirroe Enneacrunos, montes Brilessus, Aegialeus, Icarius, Hymettus, Lycabettus, locus Ilisos. a Piraeo LXV Sunium promunturium, Thoricos promunturium, Potamos, Steria, Brauron, quondam oppida, Rhamnus pagus, locus Marathon, campus Thriasius, oppidum Melita et Oropus in confinio Boeotiae. 25 Cuius Anthedon, Onchestos, Thespiae liberum oppidum, Lebadea nec cedentes Athenis claritate quae cognominantur Boeotiae Thebae, duorum numinum Liberi atque Herculis, ut volunt, patria. et Musis natalem in nemore Heliconis adsignant. datur et his Thebis saltus Cithaeron, amnis Ismenus. praeterea fontes in Boeotia Oedipodia, Psamathe, Dirce, Epicrane, Arethusa, Hippocrene, Aganippe, Gargaphie. montes extra praedictos Mycalesus, Hadylius, Acontius. 26 reliqua oppida inter Megaricam et Thebas Eleutherae, Haliartus, Plataeae, Pherae, Aspledon, Hyle, Thisbe, Erythrae, Glissa, Copae, iuxta Cephisum amnem Lamiae et Anichiae, Medeon, Phlygone, Acraephia, Coronea, Chaeronea. in ora autem infra Thebas Ocalee, Eteonos, Scolos, Schoenos, Peteon, Hyrie, Mycalesos, Ireseum et Eleon, Ollarum, Tanagra, liber populus, et in ipsis faucibus Euripi, quem facit obiecta insula Euboea, Aulis capacis nobilis portu. Boeotos Hyantas antiquitus dixere. 27 Locri deinde Epicnemidii cognominantur, olim Leleges appellati, per quos amnis Cephisus defertur in mare. oppida Opus, unde et sinus Opuntius, Cynus. Phocidis in litore unum Daphnus, introrsus autem Larisa, Elatea et in ripa Cephisi, ut diximus, Lilaea Delphosque versae Cnemis et Hyampolis. rursus Lorcorum ora, in qua Larumna, Thronium, iuxta quod Boagrius amnis defertur in mare. oppida Narycum, Alope, Scarphia. postea Maliacus sinus ab incolis dictus, in quo oppida Halcyone, Aegonia, Phalara. 28 Doris deinde, in qua Sparthos, Erineon, Boion, Pindus, Cytinum. Doridis a tergo mons Oeta est.
Sequitur mutatis saepe nominibus Haemonia, eadem Pelasgis et Pelasgicon Argos, Hellas, eadem Thessalia et Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi genitus rex nomine Graecus, a quo Graecia; ibi Hellen, a quo Hellenes. hos eosdem Homerus tribus nominibus appellavit Myrmidonas et Hellenas et Achaeos. ex his Phthiotae nominantur Dorida accolentes. eorum oppida Echinus, in faucibus Sperchii fluminis Thermopylarum angustiae, quo argumento IIII inde Heraclea Trechin dicta est. mons ibi Calidromus; oppida celebrata Hellas, Halos, Lamia, Phthia, Arne.
XIV
[recensere]XV
[recensere]29 In Thessalia autem Orchomenus, Minyius antea dictus, et oppidum Alimon, ab aliis Holmon, Atrax, Palamna, fons Hyperia, oppida Pherae, quarum a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, Larisa, Gomphi, Thebae Thessalae, nemus Pteleon, sinus Pagasicus, oppidum Pagasa, idem postea Demetrias dictum, Tricca, Pharsali campi cum civitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis Nymphaeus, quod topiario naturae opere spectabilis, Buzygaeus, Conacoessa, Bromiaeus, Daphusa, Chimarone, Athamas, Stephane. 30 in Thessalia quattuor atque triginta, quorum nobilissimi Cercetii, Olympus Pierius, Ossa, cuius ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi ad occasum vergentes, ad ortus Pelious, omnes theatrali modo inflexi, caveatis ante eos LXXV urbibus. flumina Thessaliae Apidamus, Phoenix, Enipeus, Onochonus, Pamisus, fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Penius, ortos iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum nemorosa convalle defluens D stadiis, dimidio eius spatii navigabilis. 31 in eo cursu Tempe vocant, V passuum longitudine et ferme sesquiugeri latitudine, ultra visum hominis attollentibus se dextra laevaque leniter convexis iugis, intus silva late viridante, ac labitur Penius viridis calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium concentu. accipit amnem Horcon nec recipiti, sed olei modo supernatantem, ut dictum est Homero, brevi spatio portatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis suis misceri recusans.
XVI
[recensere]32 Thessaliae adnexa Magnesia est, cuius fons Libethra, oppida Iolcus, Ormenium, Pyrra, Methone, Olizon, promunturium Sepias, oppida Castana, Spalathra, promunturium Aeantium, oppida Meliboea, Rhizus, Erymnae, ostium Penii, oppida Homolium, Orthe, Iresiae, Pelinna, Thaumacie, Gyrton, Crannon, Acharne, Dotion, Melite, Phylace, Potniae.
Epiri, Achaiae, Atticae, Thessalia in porrectum longitudo CCCCLXXXX traditur, latitudo CCLXXXXVII.
XVII
[recensere]33 Macedonia postea CL populorum, duobus incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum recedens post terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia ac Pelagonia protegunt a Triballis. oppida Aegae, in quo sepeliri mos reges, Beroea et in regione, quae Pieria appellatur a nemore, Aeginium. 34 in ora Heraclea, flumen Apilas, oppida Pydna, Aloros, amnis Haliacmon. intus Aloritae, Vallaei, Phylacaei, Cyrrestae, Tyrissaei, Pella colonia, oppidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias fluit, Scydra, Eordaea, Mieza, Gordyniae. 35 mox in ora Ichnae, fluvius Axius. ad hunc finem Dardani, Treres, Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gentes Paraxiaei, Eordenses, Almopi, Pelagones, Mygdones. montes Rhodope, Scopius, Orbelus. dein praeiacente gremio terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses, Doberi, Aestrienses, Allantenses, Audaristenses, Morylli, Garresci, Lyncestae, Othryonei et liberi Amantini atque Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Scotusaei liberi, Heraclea Sintica, Tymphaei, Toronaei.
36 In ora sinus Macedonica oppidum Chalastra et intus Phloros, Lete medioque litoris flexu Thessalonice liberae condicionis — ad hanc a Dyrrhachio CCXLV —, Therme in Thermaico sinu, oppida Dicaea, Palinandrea, Scione, promunturium Canastraeum, oppida Pallene, Phlegra. qua in regione montes Hypsizonus, Epytus, Alcyon, Elaeuomne, oppida Nissos, Phryxelon, Mendae et in Pallenensi Isthmo quondam Potidaea, nunc Cassandrea colonia, Anthemus, Olophyxus, 37 sinus Mecyberna, oppida Myscella, Ampelos, Torone, Siggos, Stolos, fretum, quo montem Atho Xerxes Persarum rex continenti abscidit in longitudinem passuum MD. mons ipse a planitie excurrit in maria LXXV passuum, ambitus radicis CL colligit. oppidum in cacumine fuit Acrothoon; nunc sunt Uranopolis, Palaehorium, Thyssus, Cleonae, Apollonia, cuius incolae Macrobii coantur. 38 oppidum Cassera faucesque alterae Isthmi, Acanthus, Stagira, Sithone, Heraclea et regio Mygdoniae subiacens, in qua recedentes a mari Apollonia, Arethusa. in ora rursus Posidium et sinus cum oppido Cermoro, Amphipolis liberum, gens Bisaltae. dein Macedoniae terminus amnis Strymon, ortus in Haemo. memorandum in septem lacus eum fundi, priusquam derigat cursum.
39 Haec est Macedonia terrarum imperio potita quondam, haec Asiam, Armeniam, Hiberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa, haec in Bactris, Medis, Persis dominata toto oriente pssesso, haec etiam Indiae victrix per vestigia Liberi Patris atque Herculis vagata. haec eadem est Macedonia, cuius uno die Paulus Aemilius imperator noster LXII urbes direptas vendidit. tantam differentiam sortis praestitere duo homines!
XVIII
[recensere]40 Thracia sequitur, inter validissimas Europae gentes, in strategias L divisa. populorum eius, quos nominare non pigeat, amnem Strymonem accolunt dextro latere Denseletae et Maedi ad Bisaltas usque supra dictas, laevo Digerri Bessorumque multa nomina ad Mestum amnem ima Pangaei mtis ambientem inter Haletos, Diobessos, Carbilesos, inde Brigas, Sapaeos, Odomantos. Odrysarum gens fundit Hebrum accolentibus Carbiletis, Pyrogeris, Drugeris, Caenicis, Hypsaltis, Benis, Corpilis, Bottiaeis, Edonis. 41 eodem sunt in tractu Sialetae, Priantae, Dolongae, Thyni, Coelaletae maiores Haemo, minores Rhodopae subditi. inter quos Hebrus amnis, oppidum sub Rhodope Poneropolis antea, mox a conditore Philippopolis, nunc a situ Trimontium dicta. Haemi excelsitas VI passuum subitur. aversa eius et in Histrum devexa Moesi, Getae, Aedi, Scaugdae Clariaeque et sub iis Arraei Sarmatae, quos Aretas vocant, Scythaeque et circa Ponti litora Moriseni Sitonique, Orphei vatis genitores, optinent. 42 ita finit Hister a septentrione, ab ortu Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare. cuius in ora a Strymone Apollonia, Oesyma, Neapolis, Datos. intus Philippi colonia — absunt a Dyrrhachio CCCXXV —, Scotusa, Topiros civitas. Mesti amnis ostium, mons Pangaeus. Heraclea, Olynthos, Abdera libera civitas. stagnum Bistonum et gens. oppidum fuit Tirida, Diomedis equorum stabulis dirum; nunc sunt Dicaea, Ismaron, locus Parthenion, Phalesina, Maronea, prius Orthagurea dicta. 43 mons Serrium, Zone, tum locus Doriscum,X hominum capax — ita Xerxes ibi dinumeravit exercitum —, os Hebri, portus Stentoris, oppidum Aenos liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio. a orisco incurvatur ora ad Macron Tichos CXII p., circa quem locum fluvius Melas, a quo sinus appellatur. oppida Cypsela, Bisanthe, Macron Tichos, dictum quia a Propontide ad Melanem sinum inter duo maria porrectus murus procurrentem excludit Cherronesum. 44 namque Thracia altero latere a Pontico litore incipiens, ubi Hister amnis inmergitur, vel pulcherrimas in ea parte urbes habet, Histropolin Milesiorum, Tomos, Callatim, quae antea Cerbatis vocabatur, Heracleam. habuit et Bizonen terrae hiatu raptam; nunc habet Dionysopolim, Crunon antea dictam; adluit Zyras amnis. totum eum tractum Scythae Aroteres cognominati tenuere. ceor oppida Aphrodisias, Libistos, Zygere, Rhocobae, Eumenia, Parthenopolis, Gerania, ubi Pygmaeorum gens fuisse proditur; Catizos barbari vocabant, creduntque a gruibus fugatos. 45 in ora a Dionysopoli est Odessus Milesiorum, flumen Pannysis, oppidum Ereta, Naulochus. mons Haemus, vasto iugo procumbens in Pontum, oppidum habuit in vertice Aristaeum; nunc in ora Mesembria, Anchialum, ubi Messa fuerat. Astice regio habuit oppidum Anthium; nunc est Apollonia. flumina Panisos, Iuras, Tearus, Orosines; oppida Thynias, Halmydesos, Develton cum stagno, quod nunc Deultum vocatur veteranorum, Phinopolis, iuxta quam Bosporos. ab Histri ostio ad os Ponti passuum D alii fecere, Agrippa LX adiecit; inde ad murum supra dictum CL, ab eo Cherronesi CXXVI. — 46 Sed a Bosporo sinus Lasthenes, portus Senum et alter qui Mulierum cognominatur. promunturium Chryseon Ceras, in quo oppidum Byzantium liberae condicionis, antea Lygos dictum; abest a Dyrrhachio DCCXI p.: tantum patet longitudo terrarum inter Hadriaticum mare et Propontidem. 47 amnes Bathynias, Pidars sive Athyras. oppida Selymbria, Peinthus, latitudine CC pedum continenti adnexa. intus Bizye, arx regum Thraciae, a Terei nefasto invisa hirundinibus, regio Caenica, colonia Flaviopolis, ubi antea Caela oppidum vocabatur, et a Bizye L p. Aprox colonia, quae a Philippis abest CLXXXVIIII. at in ora amnis Erginus; oppidum fuit Ganos. deseritur et Lysimachea iam in Cherroneso. 48 alius namque ibi Isthmios angustias similes eodem nomine et pari latitudine inlustrat. duae urbes utrimque litora haut dissimiili modo tenuere, Pactye a Propontide, Cardia a Melane sinu, haec ex facie loci nomine accepto, utraeque conprehensae postea Lysimachea V p. a Longis Muris. Cherronesos a Propontide habuit Tiristasin, Crithoten, Cissam flumini Aegos adpositam; nunc habet a colonia Apro XXII p. Resisthon, ex adverso coloniae Parianae. 49 et Hellespontus VII, ut diximus, stadiis Europam ab Asia dividens, IIII inter se contrarias urbes habet, in Europa Callipolim et Seston, in Asia Lampsacon et Abydon. dein promunturium Cherronesi Mastusia adversum Sigeo, cuius in fronte obliqua Cynossema — ita appellatur Hecubae tumulus —, statio Achaeorum et turris, delubrum Protesilai et in extrema Cherronesi fronte, quae vocatur Aeotium, oppidum Elaeus. dein petenti Melana sinum portus Coelos et Panhormus et supra dicta Cardia.
50 Tertius Europae sinus ad hunc modum clauditur. montes extra praedictos Thraciae Edonus, Gygemeros, Meritus, Melamphyllos. flumina in Hebrum cadentia Bargus, Syrmus. Macedoniae, Thraciae, Hellesponti longitudo est supra dicta: quidam DCCXX faciunt. latitudo CCCLXXXIIII est. 51 Aegaeo mari nomen dedit scopulus inter Tenedum et Chium verius quam insula, Aex nomine a specie caprae, quae ita Graecis appellatur, repente e medio mari exiliens. cernunt eum ab dextera parte Antandrum navigantes ab Achaia, dirum ac pestiferum. Aegaei pars Myrtoo datur. appellatur ab insula parva, quae cernitur Macedoniam a Geraesto petentibus haut procul Euboeae Carysto. Romani omnia haec maria duobus nominibus appellant, Macedonicum quacumque Macedoniam aut Thraciam attingit, Graeciense qua Graceiam adluit. nam Graeci et Ionium dividunt in Siculum ac Creticum ab insulis, item Icarium, quod est inter Samnum et Myconum. cetera nomina sinus dedere quod diximus.
XIX
[recensere]52 Et maria quidem gentesque in tertio Europae sinu ad hunc modum se habent; insulae autem ex adverso Thesprotiae a Buthroto XII p., eadem ab Acrocerauniis L, cum urbe eiusdem nominis Corcyra liberae civitatis et oppido Cassiope temploque Cassi Iovis, XCVII in longitudinem patens, Homero dicta Scheria et Phaeacia, Callimacho etiam Drepane. circa eam aliquot, sed ad Italiam vergens Othronos, ad Leucadiam Paxos, Subotae duae,V discretae a Corcyra. 53 nec procul ab iis ante Corcyram Ericusa, Marathe, Elaphusa, Malthace, Trachie, Pythionia, Ptychia, Tarachie et a Phalacro, Corcyrae promunturio, scopulus in quem mutatam Ulixis navem a simili specie fabula est. ante Leucadiam autem et Aetoliam permultae, quarum Teleboides eaedemque Taphiae ab incolis ante Leucadiam appellantur Taphias, Carnos, Oxia, Prinoessa, ante Aetoliam Echinades Aegialia, Cotonis, Thyatira, Geoaris, Dionysia, Cyrnus, Chalcis, Pinara, Nystrus. 54 ante eas in alto Cephallania, Zacynthus, utraque libera, Ithaca, Dulichium, Same, Crocyle. a Paxo Cephallania, quondam Melaena dicta,X p. abest, circuitu patet XCIII. Same diruta a Romanis adhuc tamen oppida tria habet. inter hanc et Achaiam cum oppido magnifica et fertilitate praecipua Zacynthus, aliquando appellata Hyrie, a Cephallaniae meridiana parte XXV abest. mons Elatus ibi nobilis; ipsa circuitu colligit XXXVI. 55 ab ea Ithaca XV distat, in qua mons Neritus; tota vero circuitu patet XXV. ab ea Araxum, Peloponnesi promunturium,XV. ante hanc in alto Asteris, Prote, ante Zacynthum XXXV in eurum ventum Strophades duae, ab aliis Plotae dictae, ante Cephallaniam Letoia, ante Pylum III Sphagiae, totidem ante Messenen Oenussae. 56 in Asinaeo sinu tres Thyrides, in Laconico Theganusa, Cothon, Cythera cum oppido, antea Porphyris appellata. haec sita est a Maleae promunturio V passuum, ancipiti propter angustias ibi navium ambitu. in Arrgolico Pityusa, Arine, Ephyre. contra Herminium agrum Tricarenus, Aperopia, Colonis, Aristera, 57 contra Troezenium Calauria, L distans Plateis, Belbina, Lasia, Baucidias, contra Epidaurum Cecryphalos, Pityonesos VI a continente. ab hac Aegina liberae condicionis XV, cuius XVIIII praenavigatio est; eadem autem a Piraeo Atheniensium portu XX abest, ante Oenone vocitata. Spiraeo promunturio obiacent Eleusa, Adendros, Craugiae duae, Caeciae duae, Selcosa; et a Cenchreis Aspis VII et in Megarico sinu Methurides IIII, Aegila autem XV a Cythera, eademque a Cretae Phalasarna oppido XXV.
XX
[recensere]58 Ipsa Creta, altero latere ad austrum, altero ad septentrionem versa, inter ortum occasumque porrigitur centum urbium clara fama. Dosiades eam a Crete nympha, Hesperidis filia, Anaximander a rege Curetum, Philistides Mallotes et Crates primum Aëriam dictam, deinde postea Curetim; et Macaron nonnulli a temperie caeli appellatam existimavere. latitudine nusquam L excedens et circa mediam sui partem maxime patens longitudine implet CCLXX, circuitu DLXXXVIIII, flectensque se in Creticum pelagus ab ea dictum, qua longissima est, ad orientem promunturium Samonium adversum Rhodo, ad occidentem Criu Metopon Cyrenas versus expellit. 59 oppida eius insignia Phalasarna, Elaea, Cisamon, Pergamum, Cydonea, Minoium Apteron, Pautomatrium, Amphimala, Rhithymna, Panhormum, Cytaeum, Apollonia, Matium, Heraclea, Miletos, Ampelos, Hierapytna, Lebena, Hierapolis, et in mediterraneo Gortyna, Phaestum, Gnosus, Polyrrhenum, Myrina, Lycastos, Rhmanus, Lyctus, Dium, Asium, Pyloros, Rhytion, Elatos, Pherae, Olopyxos, Lasos, Eleuthernae, Therapnae, Marathusa, Tylisos; et aliorum circiter LX oppidorum memoria extat. montes Cadistus, Idaeus, Dictynnaeus, Corycus. 60 ipsa abest promunturio suo, quod vocatur Criu Metopon, ut prodit Agrippa, a Cyrenarum promunturio Phycunte CXXV, item Cadisto .... a Malea Peloponnesi LXXX, a Carpatho insula promunturio Samonio LX in favonium ventum. haec inter eam et Rhodum interiacet; 61 reliquae circa eam ante Peloponnesum duae Corycoe, totidem Mylae, et latere septentrionali dextra Cretam habenti contra Cydoneam Leuce et duae Budroe, contra Matium Dia, contra Itanum promunturium Onysia, Leuce, contra Hierapytham Chrysea, Gaudos. eodem tractu Ophiussa, Butoa, Ramnus circumvectisque Criu Metopon tres Acusagorus appellatae. ante Samonium promunturium Phocoe, Platiae, Syrnides, Naulochos, Harmedon, Zephyre.
62 At in Hellade, etiamnum in Aegaeo, Lichades, Scarphia, Corese, Phocasia conpluresque aliae ex adverso Atticae, sine oppidis et ideo ignobiles. sed contra Eleusina clara Salamis. ante eam Psyttalia, a Sunio vero Helene V distants. dein Ceos ab ea totidem, quam nostri quidam dixere Ceam, Graeci et Hydrusam, avolsam Euboeae. quingentos longa stadios fuit quondam, mox quattuor fere partibus, quae ad Boeotiam vergebant, eodem mari devoratis oppida habet reliqua Iulida, Carthaeam; intercidere Coresus, Poeeessa. ex hac profectam delicatiorem feminis vestem auctor est Varro.
XXI
[recensere]63 Euboea, et ipsa avolsa Boeotiae, tam modico interfluente Euripo, ut ponte iungantur, ad meridiem promunturiis duobus, Geraesto ad Atticam vergente et ad Hellespontum Caphereo, insignis, a septentrione Cenaeo, nusquam latitudinem ultra XL extendit, nusquam intra MM contrahit, sed in longitudinem universae Boeotiae ab Attica ad Thessaliam usque praetenta in CL, circuitu vero CCCLXV. 64 abest ab Hellesponto parte Capherei CCXXV, urbibus quondam Pyrrha, Porthmo, Neso, Cerintho, Oreo, Dio, Aedepso, Oechalia, nunc Chalcie, cuius ex adverso in continente Aulis est, Geraesto, Eretria, Carysto, Oritano, Artemisio, fonte Arethusa, flumine Lelanto aquisque calidis quae Ellopiae vocantur nobilis, notior tamen marmore Carystio. antea vocitata est Chalcodontis aut Macris, ut Dionysius et Ephorus tradunt, ut Aristides, Macra, ut Callidemus, Chalcis aere ibi primum reperto, ut Menaechmus, Abantias, ut poetae vulgo, Asopis.
XXII
[recensere]65 Extra eam in Myrtoo multae, sed maxime inlustres Glauconnesos et Aegilia et a promunturio Geraesto circa Delum in orbem sitae, unde et nomen traxere, Cyclades. prima earum Andrus cum oppido abest a Geraesto X, a Ceo XXXVIII. ipsam Myrsiulus Cauron, deinde Antandron cognominatum tradit, Callimachus Lasiam, alii Nonagriam, Hydrusam, Epagrim; patet circuitu LXXXXIII. ab eadem Andro passus mille et a Delo XV Tenos cum oppido in XV porrecta, quam propter aquarum abundantiam Aristoteles Hydrusam appellatam ait, aliqui Ophiusam. 66 ceterae Myconus cum monte Dimasto a Delo XV, Siphnus, ante Meropia et Acis appellata, circuitu XXVIII, Seriphus XV Prepesinthus, Cythnos ispaque longe clarissima et Cycladum media ac templo Apollinis et mercatu celebrata Delos, quae diu fluctuata, ut proditur, sola motum terrae non sensit ad M. Varronis aetatem; Mucianus prodidit bis concussam. hanc Aristoteles ita appellatam tradit, quoniam repente apparuerit enata, Aglaosthenes Cynthiam, alii Ortygiam, Asteriam, Lagiam, Chlamydim, Cynethum, Pyrpylen igni ibi primum reperto. cingitur V passuum, adsurgit Cynthio monte. 67 proxima ei Rhene, quam Anticlides Celadusam vocat, item Artemiten, Celadinen. Syros, quam circuitu patere XX prodiderunt vetere, Mucianus CLX, Olearos, Paros cum oppido, ab Delo XXXVIII, marmore nobilis, quam primo Platean, postea Minoida vocarunt. ab ea VII:D Naxus, a Delo XVIII, cum oppido, quam Strongylen, deinde Dian, mox Dionysiada a vinearum fertilitate, alii Siciliam minorem aut Callipolim appellarunt. patet circuitu LXXV p. dimidioque maior est quam Parus.
XXIII
[recensere]68 Et hactenus quidem Cyclada servant, ceteras quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Phacusa, Nicasia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata Doliche et Macris et Ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali Deli L eademque a Samo XXXV, inter Euboeam et Andrum X passuum freto, ab ea Geraestum CXII:D passuum. 69 nec deinde servari potest ordo; acervatim ergo ponentur reliquae. Scyros, Ios a Naxo XVIII, Homeri sepulchro veneranda, longitudine XXII, antea Phoenice appellata, Odia, Oletandros. Gyara cum oppido, circuitu XV p., abest ab Andro LXII, ab ea Syrnos LXXX, Cynethus, Telos unguneto nobilis, a Callimacho Agathusa appellata, Donusa, Patmus circuitu XXX, 70 Corassiae, Lebinthus, Gyrus, Cinara, Sicinus quae antea Oenoe, Heraclia quae Onus, Casos quae Astrabe, Cimolos quae Echinusa, Melos cum oppido, quam Aristides Mimblida appellat, Aristoteles Zephyriam, Callimachus Mimallida, Heraclides Siphin et Acytan; haec insularum rotundissima est. Buporthmos, Machia, Hypere, quondam Patage, ut alii, Platage, nunc Amorgos, Polyaegas, Sapyle, Thera, cum primum emersit, Calliste dicta. ex ea avolsa postea Therasia, atque inter duas enata mox Automate, eadem Hiera, et in nostro aevo Thia iuxta easdem enata. distat Ios a Thera XXV p. 71 secuntur Lea, Ascania, Anaphe, Hippuris. Astypalaea, liberae civitatis, circuitus LXXXVIII, abest a Cadisto Cretae CXXV, ab ea Platea LX, unde Caminia XXXVIII, Azibintha, Lamse, Atragia, Pharmacusa, Thetaedia, Chalcia, Calymna, in qua oppidum, Coos, Eulimna, a qua Carpathum, Cretae promunturium, XXX. in Euripo autem Euboico primo fere introitu Petaliae IIII insulae et in exitu Atalante. Cyclades et Sporades ab oriente litoribus Icariis Asiae, ab occidente Myrtois Atticae, a septentrione Aegaeo mari, a meridie Cretico et Carpathio inclusae per DCC in longitudinem et per CC latitudinem iacent.
72 Pagasicus sinus ante se habet Euthiam, Cicynethum, Scyrum supra dictam, sed Cycladum et Sporadum extimam, Gerontiam, Scandiram, Thermaeus Iresiam, Solymniam, Eudemiam, Neam, quae Minervae sacra est, Athos ante se IIII, Peparethum cum oppido, quondam Euoenon dictam, novem milia, Sciathum XV, Imbrum cum oppido LXXXVIII. eadem abest a Mastusia Cherronesi XXII p., ipsa circuitur LXII:D; perfunditur amne Ilisso. 73 ab ea Lemnos XXII, quae ab Atho LXXXVII; circuitu pate CXV:D p., oppida habet Hephaestiam et Myrinam, in cuius forum solstitio Athos eiaculatur umbram. ab ea Thasos libera VI p., olim Aëria vel Aethria dicta. inde Abdera continentis XXII, Athos LXII:D, tantundem insula Samothrace libera ante Hebrum, ab Imbro XXXII, a Lemno XXII:D p., a Thraciae ora XXXVIII; circuitur XXXV, attllitur monte Saoce X p. altitudinis, vel inportuosissima omnium. Callimachus eam antiquo nomine Dardaniam vocat. 74 inter Cherronesum et Samothracen, utrimque fere XV, Halonesos, ultra Gethone, Lamponia, Alopeconnesus haud procul a Coelo, Cherronesi portu, et quaedam ignobiles. desertis quoque reddantur in hoc sinu quarum modo inveniri potuere nomina: Avesticos, Sarnos, Cissyros, Charbrusa, Calathusa, Scyllia, Dialeon, Dictaea, Melanthia, Dracanon, Arconesos, Diethusa, Ascapos, Capheris, Mesate, Acantion, Pateronnesus, Pateria, Calathe, Neriphus, Pelendos.
XXIV
[recensere]75 Quartus e magnis Europae sinus ab Hellespontio incipiens Maeotis ostio finitur. sed totius Ponti forma breviter conplectenda est, ut facilius partes noscantur. vastum mare, praeiacens Asiae et ab Europa porrecto Cherronesi litore expulsu, ancgusto meatu inrumpit in terras, VII stadiorum, ut dictum est, intervallo Europam auferens Asiae. primas angustias Hellespontum vocant; hac Xerxes Persarum rex constrato in navibus ponte duxit exercitum. porrigitur deinde tenuis Euripus LXXXVI spatio ad Priapum urbem Asiae, qua Magnus Alexander transcendit. 76 inde exspatiatur aequor rursusque in artum coit. laxitas Propontis appellatur, angustiae Thracius Bosporus, latitudine quingentorum passuum, qua Darius pater Xerxis copias ponte transvexit. tota ab Hellesponto longitudo CCXXXIX. dein vastum mare Pontus Euxinus, qui quondam Axenus, longe refugientes occupat terras magnoque litorum flexu retro curvatus in cornua ab iis utrimque porrigitur, ut sit plane arcus Scythici forma. medio flexu iungitur ostio Maeotii lacus. Cimmerius Bosporus id os vocatur, II quingentorum passuum latitudine. 77 at inter duos Bosporos Thracium et Cimmerium derecto cursu, ut auctor est Polybius, D intersunt. circuitus vero totius Ponti viciens semel L, ut auctor est Varro et fere veteres. Nepos Corenlius CCCL adicit, Artemidorus vicies novies decem novem milia facit, Agrippa |XXV|:XL, Mucianus |XXIIII|:XXV. simili modo de Europae latere mensuram alii |XIIII|:LXXVIIII determinavere, alii |XI|. 78 M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio Ponti Apolloniam CLXXXVII:D p., Callatim tantundem, ad ostium Histri CXXV, ad Borysthenem CCL, Cherronesum Heracleotarum oppidum CCCLXXV p., ad Panticapaeum, quod aliqui Bosporum vocant, extremum in Europae ora, CCXII:D, quae summa efficit |XIII|:XXXVII:D. Agrippa a Byzantio ad flumen Histrum DLX, inde Panticapaeum DCXXXVIII. lacus ipse Maeotis, Tanain amnem ex Ripaeis montibus defluentem accipiens, novissimum inter Europam Asiamque finem, |XIIII|:VI circuitu patere traditur, ab aliis |XI|:XXV. ab ostio eius ad Tanais ostium derecto cursu CCLXXV esse constat. accolae sinus eius in mentione Thraciae dicti sunt Histropolin usque. inde ostia Histri.
79 Ortus hic in Germania iugis montis Abnouae ex adverso Raurici Galliae oppidi, multis ultra Alpes milibus ac per innumeras lapsus gentes Danuvi nomine, inmenso aquarum auctu et unde primum Illyricum adluit Hister appellatus, LX amnibus receptis, medio ferme eorum numero navigabili, in Pontum vastis sex fluminibus evolvitur. primum ostium Peuces, mox ipsa Peuce insula, in qua proximus alveus appellatus XIX p. magna palude sorbetur. ex eodem alveo et super Histropolim lacus gignitur LXIII passuum ambitu; Halmyrin vocant. secundum ostium Naracustoma appellatur, tertium Calon Stoma iuxta insulam Sarmaticam, quartum Pseudostomon et insula Conopon Diabasis, postea Borion Stoma et Psilon Stoma. singula autem ora sunt tanta, ut prodatur in XL passuum longitudinis vinci mare dulcemque intellegi haustum.
XXV
[recensere]XXVI
[recensere]80 Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum sunt gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias Getae, Daci Romanis dicti, alias Sarmatae, Graecis Sauromatae, eorumque Hamaxobli aut Aorsi, alias Scythae degeneres et a servis orti aut Trogodytae, mox Alani et Rhoxolani; superiora autem inter Danuvium et Hercynium saltum usque ad Pannonica hiberna Carnunti Germanorumque ibi confinium, campos et plana Iazyges Sarmatae, montes vero et saltus pulsi ab iis Daci ad Pathissum amnem, 81 a Maro, sive Duria est a Suebis regnoque Vanniano dirimens eos, aversa Basternae tenent aliique inde Germani.grippa totum eum tractum ab Histro ad oceanum bis ad decies centenum milium passuum in longitudinem, quattuor milibus minus CCCC in latitudinem, ad flumen Vistlam a desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum nomen usquequaque transiit in Sarmatas atque Germanos. nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi gentium harum, ignotic prope ceteris mortalibus, degunt.
82 Verum ab Histro oppida Cremniscoe, Aepolium, montes Macrocremni, clarus amnis Tyra, oppido nomen inponens ubi antea Ophiusa dicebatur. in eodem insulam spatiosam inclutn Tyragetae; abest a Pseudostomo Histri ostio CXXX. mox Axiacae cognomines flumini, ultra quos Crobyzi, flumen Rhode, sinus Saggarius, portus Ordesos et a Tyra CXX flumen Borysthenes lacusque et gens eodem nomine et oppidum ab mari recedens XV passuum, Olbiopolis et Miletopolis antiquis nominibus. 83 rursus litore portus Achaeorum, insula Achillis, tumulo eius viri clara, et ab ea CXXV passuum paeninsula ad formam gladii in transversum porrecta, exercitatione eiusdem cognominata Dromos Achilleos, cuius longitudinem LXXX tradidit Agrippa. totum eum tractum tenent Sardi Scythae et Siraci. inde silvestris regio Hylaeo mare, quo adluitur, cognominavit; Enoaecadioe vocantur incolae. ultra Panticapes amnes, qui Nomadas et Georgos disterminat, mos Acesinus. quidam Panticapen confluere intra Olbiam cum Borysthene tradunt, diligentiores Hypanim, tanto errore eorum, qui illum in Asiae parte prodidere.
84 Mare subit magno recessu, donec V passuum intervallo absit a Maeotide, vasta ambiens spatia multasque gentes. sinus Carcinites appellatur. flumen Pacyris; oppida Navarum, Carcine. a tergo lacus Buces, fossa emissus in mare. ipse Buces a Coreto, Maeoti lacus sinu, petroso discluditur dorso. recipit amnes Bucem, Gerrhum. Hypanim, ex diverso venientes tractu. nam Gerrhus Basilidas et Nomadas separat, Hypanis per Nomadas et Hylaeos fluit, manu facto alveo in Bucen, naturali in Coretum. regio Scythiae Sindica nominatur.
85 Sed a Carcinite Taurica incipit, quondam mari circumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein vastis attollitur iugis. triginta sunt eorum populi, ex iis mediterranei XXIII; VI oppida Orgociini, Characeni, Assyrani, Stactari, Acisalitae, Caliordi. iugum ipsum Scythotauri tenent; cluduntur ab occidente Cherroneso Nea, ab ortu Scythis Satarcis. in ora a Carcine oppida Taphrae in ipsis angustiis paeninsulae, mox Heraclea Cherronesus, libertate a Romanis donatum; Megarice vocabatur antea, praecipui nitoris, in toto eo tractu custoditis Graeciae moribus,V passuum ambiente muro. 86 inde Parthenium promunturium, Taurorum civitas Placia, Symbolum portus, promunturium Criu Metopon adverso Carambico Asiae promunturio, per medium Euxinum procurrens CLXX intervallo, quae maxime ratio Scythici arcus formam efficit. ab eo Taurorum portus multi et lacus. oppidum Theodosia a Criu Metopo CXXV p., a Cheroneso vero CLXV. ultra fuere oppida Cytae, Zephyrium, Acrae, Nymphaeum, Dia. 87 restat longe validissimum in ipso Bospori introitu Panticapaeum Milesiorum, a Theodosia LXXXVII:D p., a Cimmerio vero oppido trans fretum sito MM:D, ut diximus, passuum. haec ibi latitudo Asiam ab Europa separat, eaque ipsa pedibus plerumque pervia glaciato freto. Bospori Cimmerii longitudo XII:D passuum. oppida habet Hermisium, Myrmecium et intus insulam Alopecen. per Maeotim autem ab extremo Isthmo, qui locus Taphrase vocatur, ad os Bospori CCLX longitudo colligit.
88 A Taphris per continentem introrsus tenent Auchetae, apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes, Geloni, Thyssagetae, Budini, Basilidae et careuleo capillo Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Anthropophagi, a Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at per oram ad Tanain usque ad Maeotae, a quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque Aquilonis conceptaculis.
89 Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autmnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici temperie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora lucique, et deorum cutus viritim gregatimque, discordia ignota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salientibus; hoc genus sepulturae beatissimum. 90 quidam eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa, quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occasus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semenstri luce constituere eos, serer matutinis, meridie metere, occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus condi tradiderunt. 91 nec licet dubitare de genete ea: tot auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere Apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas, hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita Delum usque. mox et hoc ipsum exolevit. Sarmatiae, Scythiae, Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitudo DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est. ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror.
Verum instituto ordine reliqua huius sinus dicantur, et maria quidem eius nuncupavimus.
XXVII
[recensere]92 Hellespontus insulas non habet in Europa dicendas. in Ponto duae, M:D ab Europa, XIIII ab ostio, Cyaneae, ab aliis Symplegades appellatae traditaeque fabulis inter se concucurrisse, quoniam parvo discretae intervallo ex adverso intrantibus geminae cernebantur paulumque deflexa acie coeuntium speciem praebebant. citra Histrum Apolloniatarum una,LXXX p. a Bosporo Thracio, ex qua M. Lucullus Capitolium Apollinem advexit. inter ostia Histri quae essent diximus. 93 ante Borysthenen Achillea est supra dicta, eadem Leuce et Macaron appellata. hanc temporum horum demonstratio a Borysthene CXL ponit, a Tyra CXX, a Peuce insula L; cingitur circiter X p. reliquae in Carcinite sinu Cephalonesos, Spodusa, Macra. non est omittenda multorum opinio, priusquam digrediamur a Ponto, qui maria omnia interiora illo capite nasci, non Gaditano freto, existimavere, haut inprobabili argumento, quoniam aestus semper e Ponto profluens numquam reciprocet.
94 Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum. insulae complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur, Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis oceani. Amalchium eum Hecataeus appellat a Parapaniso amne, qua Scythiam adluit, quod nomen eius gentis lingua significat congelatum. 95 Philemon Morimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium. Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et Oeonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippopodes appellati, Phanesiorum aliae, in quibus nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant.
96 Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguaeonum, quae est prima in Germania. mons Saevo ibi, inmensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui Codanus vocatur, refertus insulis, quarum clarissima est Scatinavia, inconpertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis: quare alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est opinione Aeningia. 97 quidam haec habitari ad Vistlam usque fluvium a Sarmatis, Venedis, Sciris, Hirris tradunt, sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam Latrim, mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. promunturium Cimbrorum excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae Tastris appellatur. XXIII inde insulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana, Fabaria nostris dicta a frugis multitudine sponte provenientis, item Glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris Austeravia, praeterque Actania.
XXVIII
[recensere]XXIX
[recensere]98 Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium Germaniae accolunt gentes, haud explicabili mesnura: tam inmodica prodentium discordia est. Graeci et quidam nostri |XXV| oram Germaniae tradiderunt, Agrippa cum Raetia et Norico longitudinem DCXXXVI, latitudinem CCXLVIII, 99 si coniectare permittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni et longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnae, Charini, Gutones. alterum genus Inguaeones, quorum pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes. 100 proximi autem Rheno Istuaeones, quorum ..... mediterranei Hermiones, quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. quinta pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Visculus sive Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa. introrsus vero nullo inferius nobilitate Hercynium iugum praetenditur. 101 in Rheno autem ipso, prope C in longitudinem, nobilissima Batavorum insula et Cannenefatium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiavonum, Sturiorum, Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac Flevum. ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum
XXX
[recensere]102 Ex adverso huius situs Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu patere |XXXXVIII|:LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem CC minorem. 103 super eam haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX. reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britanniam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros, infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germanicum mare sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. 104 ultima omnium quae memorantur Tyle, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare. a Tyle unius diei navigatione mare concretum a nonnullis Cronium appellatur.
XXXI
[recensere]105 Gallia omnis Comata uno nomine appellata in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime dinstincta. a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garunnam Celtica eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenaei montis excursum Aquitanica, Aremorica antea dicta. universam oram |XVII|:L Agrippa, Galliarum inter Rhenum et Pyrenaeum atque oceanum ac montes Cebennam et Iures, quibus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem CCCCXX, latitudinem CCCXVIII computavit. 106 a Scaldi incolunt [texero] Texuandri pluribus nominibus, dein Menapi, Morini ora Marsacis iuncti pago qui Gesoriacus vocatur, Britanni, Ambiani, Bellovaci, Bassi. introrsus Catoslugi, Atrebates, Nervi liberi, Veromandui, Suaeuconi, Suessiones liberi, Ulmanectes liberi, Tungri, Sunuci, Frisiavones, Baetasi, Leuci liberi, Treveri liberi antea et Lingones foederati, Remi foederati, Mediomatrici, Sequani, Raurici, Helveti, coloniae Equestris et Raurica. Rhenum autem accolentes Germaniae gentium in eadem provincia Nemetes, Triboci, Vangiones, in Ubis colonia Agrippinensis, Guberni, Batavi et quos in insulis diximus Rheni.
XXXII
[recensere]107 Lugdunensis Gallia habet Lexovios, Veliocasses, Caletos, Venetos, Abrincatuos, Ossismos, flumen clarum Ligerem, sed paeninsulam spectatiorem excurrentem in oceanum a fine Ossismorum circuitu DCXXV, cervice in latitudinem CXXV. ultra eum Namnetes, intus autem Aedui foederati, Carnuteni foederati, Boi, Senones, Aulerci qui cognominantur Eburovices et qui Cenomani, Meldi liberi, Parisi, Tricasses, Andecavi, Viducasses, Bodiocasses, Venelli, Coriosvelites, Diablinti, Riedones, Turones, Atesui, Segusiavi liberi, in quorum agro colonia Lugudunum.
XXXIII
[recensere]108 Aquitanicae sunt Ambilatri, Anagnutes, Pictones, Santoni liberi, Bituriges liberi cognomine Vivisci, Aquitani, unde nomen provinciae, Sediboviates. mox in oppidum contributi Convenae, Begerri, Tarbelli Quattrosignani, Cocosates Sexsignani, Venami, Onobrisates, Belendi, saltus Pyrenaeus infraque Monesi, Oscidates Montani, Sybillates, Camponi, Bercorcates, Pinpedunni, Lassunni, Vellates, Toruates, Consoranni, Ausci, Elusates, Sottiates, Oscidates Campestres, Succasses, Latusates, Basaboiates, Vassei, Sennates, Cambolectri Agessinates. 109 Pictonibus iuncti autem Bituriges liberi qui Cubi appellantur, dein Lemovices, Arverni liberi, Vellavi liberi, Gabales. rursus Narbonensi provinciae contermini Ruteni, Cadurci, Nitiobriges Tarneque amne discreti a Tolosanis Petrocori.
Maria circa oram ad Rhenum septentrionalis oceanus. inter Rhenum et Sequanam Britannicus, inter id et Pyrenaeum Gallicus. insulae conplures Venestorum et quae Veneticae appellantur et in Aquitanico sinu Vliaros.
XXXIV
[recensere]110 A Pyrenaei promunturio Hispania incipit, angustior non Gallia modo, verum etiam semet ipsa, ut diximus, inmesnum quantum hinc oceano, illinc Hiberico mari comprimentibus. ipsa Pyrenaei iuga ab exortu aequinoctiali in occasum brumalem breviores quam latere meridiano Hispanias faciunt. proxima ora citerioris est eiusdemque Tarraconensis situs. a Pyrenaeo per oceanum Vasconum saltus, Olarso, Vardulorum oppida, Morogi, Menosca, Vesperies, Amanum portus, ubi nunc Flaviobrica colonia. 111 civitatium novem regio Cantabrorum. flumen Sauga. portus Victoriae Iuliobrigensium; ab eo loco fontes Hiberi XL p. portus Blendium. Orgenomesci e Cantabris; portus eorum Veseiasueca. regio Asturum, Noega oppidum. in paeninsula Paesici et deinde conventus Lucensis a flumine Navia Albiones, Cibarci, Egi, Varri cognomine Namarini, Adovi, Arroni, Arrotrebae. promunturium Celticum, amnes Florius, Nelo. Celtici cognomine Neri et super Tamarci, quorum in paeninsula tres area Sestianae Augusto dicatae, Copori, oppidum Noeta, Celtici cognomine Praestamarci, Cileni. ex insulis nominandae Corticata et Aunios. 112 a Cilenis conventus Bracarum Helleni, Grovi, castellum Tyde, Graecorum subolis omnia. iae Siccae, oppidum Abobrica. Minius amnis, IIII ore spatiosus, Leuni, Surbi, Bracarum oppidum Augusta, quos super Gallaecis flumen Limia, Durius amnis e maximis Hispaniae, ortus in Pelendonibus et iuxta Numantiam lapsus, dein per Arevacos Vaccaeosque, disterminatis ab Asturia Vettonibus, a Lusitania Gallaecis, ibi quoque Turdulos a Bracaris arcens. omnis, quae dicta regio a Pyrenaeo, metallis referta auri, argenti, ferri, plumbi nigri albique.
XXXV
[recensere]113 A Durio Lusitania incipit. Turduli veteres, Paesuri, flumen Vagia, oppidum Talabrica, oppidum et flumen Aeminium, oppida Conimbriga, Collippo, Eburobrittium. excurrit deinde in altum vasto cornu promunturium, quod aliqui Artabrum appellavere, alii Magnum, multi Olisiponense ab oppido, terras, maria, caelum discriminans. illo finitur Hispaniae latus et a circuitu eius incipit frons. 114 septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere, alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci |XII|:L, et ibi gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. Arrotrebas enim, quod ante Celticum diximus promunturium, hoc in loco posuere litteris permutatis. 115 erratum et in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC, ut auctor est Varro, abest Aeminius, quem alibi quidam intellegunt et Limaeam vocant, Oblivionis antiquis dictus multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte prosilit. |XIIII| inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro tradit, ad Anam vero, quo Lusitaniam a Baetica discrevimus, CXXVI, a Gadibus CII additis. 116 gentes Celtici Turduli et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani. oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo, equarum e favonio vento conceptu nobile, Salacia cognominata Urbs Imperatoria, Merobrica. promunturium Sacrum et alterum Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa, Myrtilis.
117 Universa provincia dividitur in conventus tres, Emeritensem, Pacensem, Scalabitanum, tota populorum XLV, in quibus coloniae sunt quinque, municipium civium Romanorum, Latii antiqui III, stipendiaria XXXVI. coloniae Augusta Emerita, Anae fluvio adposita, Metellinensis, Pacensis, Norbensis Caesarina cognomine; contributa sunt in eam Castra Servilia, Castra Caecilia. qunita est Scalabis quae Praesidium Iulium vocatur. municipium civium Romanorum Olisipo, Felicitas Iulia cognominatum. oppida veteris Latii Ebora, quod item Liberalitas Iulia, et Myrtilis ac Salacia, quae dixmu. 118 stipendiariorum quos nominare non pigeat, praeter iam dictos in Baeticae cognominibus, Augustobrigenses, Aeminienses, Aranditani, Arabricenses, Balsenses, Caesarobrigenses, Caperenses, Caurienses, Colarni, Cibilitani, Cocnordienses, Elbocori, Interannienses, Lancienses, Mirobrigenses qui Celtici cognominantur, Medubrigenses qui Plumbari, Ocelenses, Turduli qui Bardili et Tapori.
Lusitaniam cum Asturia et Gallaecia patere longitudine DXL, latitudine DXXXVI, Agrippa prodidit. omnes autem Hispaniae a duobus Pyrenaei promunturiis per maria totius orae circuitu |XXVIIII|:XXIIII colligere existimantur, ab aliis |XXVI|.
XXXVI
[recensere]119 Ex adverso Celtiberiae conplures sunt iae, Cassiterides dictae Graecis a fertilitate plumbi, et e regione Arrotrebarum promunturi Deorum VI, quas aliqui Fortunatas appellavere. in ipso vero capite Baeticae ab ostio freti p. XXV Gadis, longa, ut Polybius scribit, XII, lata III. abest a continente proxima parte minus pedes DCC, reliqua plus VII. ipsius spatium XV est. habet oppidum civium Romanorum, qui appellantur Augustani Urbe Iulia Gaditana. 120 ab eo latere, quo Hispaniam spectat, passibus fere C altera ia est, longa M passus, M lata, in qua prius oppidum Gadium fuit. vocatur ab Ephoro et Philistide Erythea, a Timaeo et Sileno Aphrodisias, ab indigenis Iunonis. maiorem Timaeus Cotinusam aput eos vocitatam ait; nostri Tarteson appellant, Poeni Gadir, ita Punica lingua saepem significante. Erythea dicta est, quoniam Tyri aborigines earum orti ab Erythro mari ferebantur. in hac Geryones habitasse a quibusdam existimatur, cuius armenta Hercules abduxerit. sunt qui aliam esse eam et ctra Lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine quandam ibi appellant.
XXXVII
[recensere]121 Peracto ambitu Europae reddenda consummatio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus. longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai Gades |LXXXVII|:XIIII prodiderunt. Polybius latitudinem Europae ab Italia ad oceanum scripsit |XII|:L esse, etiam tum incomperta magnitudine. 122 est autem ipsius Italiae, ut diximus, |X|:XX ad Alpes, unde Lugdunum et ad portum Morinorum Britannicum, qua videtur mensuram agere Polybius, |XI|:LXVIIII. sed certior mensura ac longior ad occasum solis aestivi ostiumque Rheni per castra legionum Germaniae ab iisdem Alpibus derigitur, |XII|:XLIII.
Hinc deinde Africa atque Asia dicentur.
Liber III | Liber V |